
dicamus, apparaisse quidem in Suinthila virtutes, quas Isidorus anno
626. praedicabat, diSsimulatis interim vitiis, quae postea apertius
eruperint, ac fostasse exaggerata fuerint a Sisenandi amicis, vt acrius
in concilio eius crimina coarguerentur. Etsi enim in Concilii decre-
to dicitur, Suinthilam, scelera propria metuentem,se ipsum regno
priuasse, et potestatis fascibus exuisse, tamen satis per se intelligi-
tur, factione Sisesandi coactum Suinthilam id fecisse : quod ex Isidore
Pacensi, qui seculo sequenti vin. post maurorum inuasionem
liberius scribebat, comprobaturj nam de Suinthila ait: Digne guber-
nacula in regno gothorum suscepit sceptra. De Sisenando vero : Per
tyrannidem regno gothorum inuaso , quinquennio regali locatus est
j olio. Quae desumpta sunt ex antiquiori Continuatore chronici Bi-
clarensis a Florezio tom. 6. Hisp. sacr. primum edito, qui anno cir-
citer 720. scribebat.
prudentiel Pa- 24. At sanctissimorum praesulum, qui ecclesiam gothicam re-
trum Gothorum. o- ebant,ea oeconomia, etprudentia erat, v t, quantum in ipsis esset,
obedientiam, et obsequium populi erga principes confirmarent,
omnemque tumultuandi occasionem tollerent . Ita Isidorus Suinthi-
lae,dum is regno potiebatur, virtutes , vt poterat, commendabat.
Idem Isidorus , aliique Patres Concilii iv. Toletani Sisenando, cuius
iam imperium stabilitum erat, fauebant, eiusque pietatem,et reli-
gionem praedicabant, quod non solum in rébus humants, verumetiam^
in causis diuinis solicitus maneaf : quod coram sacerdotibus dei humi
prostratus cum lacrymis , et gemitibus pro se interueniendum Domino
postulauit. Haec ipsa prudens agendi ratio viam aperit ad ex-
plicandam non leuem difficultatem, quae in hac Isidoriana gothorum
historia viros doctissimos diu torquet.
s. Hermenegiidi %%.- Ea difficultas cap. 3 6. proposita fuit in Grialii praefatione.
martyrium Ait Isidorus de Leouigildo era 606. Hermenegildum deinde filium
imperiis suis tyrannizantern obsessum exuperauit. Neminem insolen-
tia vocis tyrannizantern offendi debere, neque propter earn vocem
historiam gothorum Isidoro abiudicare , Grialius reponit : qua eodem
in argument» Rodericus Toletanus vsus e s t. Contra obseruat Nie.
Antonius, potuisse Rodericum ex hac historia gothorum talia verba
sumere , quin earn pro Isidoriana haberet. Ergo ipse Isidorum tue-
tur ex vsitata vocabuli tam apud graecos, quam apud latinos acce-
ptione , qui regis, et tyranni nomine promiscue vsi sunt. Plato,
et Ariet
Aristoteles tyrannum pro iusto principe posuerunt. Ita apud la-,
tinos Virgilius, Horatius, Auienus, a lii, vt vel ex vulgaribus lexicis
patet. Pro omnibus tamen , addit Nie. Antonius, ad rem lsidori ha-
beo loannem Biclarensem, qui non aliter locutus fu it de Hermenegildo
anno_ ul, Tiberii imperatoris : Filins eius Hermenegildus factione Gos-
uinthae reginae tyrannidem assument in Hispali ciuitate rebellione
facta se recludit.
26. Haec autem Ioannis Biclarensis verba, quae Nie. Antonius «*«*«> pm-
pro se affert, potius ipsi aduersantur : nam dum vult probare, apud teruum "
Isidorum Hermenegildum tyrannum, id est, iustum principem vocari,
verba profert, quibus tyrannis Hermenegildi cum rebellione con-
iungitur : quod idemmet agnouit : Improbauit fortasse, ait, Principle
factum Biclarensis, qui tunc in Hispania florebat, quamuis a rege
haeretico ( Leouigildo ) male multatus.
27. Quaeram igitur,quum Isidorus asseruit, Hermenegildum ast'er'1 ectcrum
imperiis patris tyrannizasse, improbauitne factum Principis ? Addam, VCT “
vocem quidem tyrannus aliquando in bonam partem fuisse acceptant,
sed procedente tempore semper, aut fere semper in malam.
Auctorem habeo Isidorum nostrum lib. 1. Etym. cap. 3 1 . , et lib.9,
cap. 3. Quamuis autem neque Isidorus, neque Biclarensis tyrannidem
Hermenegildi accipiant pro crudeli, et barbare regimine, tamen
accipere possunt pro imperio contrains, ac fas arrepto: quod
in Isidoro arguunt adiecta verba imperiis suis. Nam Hermenegildum
tyrannizare imperiis patris innuere videtur, eum in patris imperium
sine vllo iure inuasisse. Hoc sensu Isidorus in eadem historia vocem
tyrannidis vsurpare so le t,vt era 639. de Liuua : 'Quern in primo
flore adolescentiae Witericus, sumpta tyrannide, innocuum regno
deiecit. Quid , quod in historia Sueuorum Isidorus Hermenegildum
rebellem vocat ? sic prope finem de Mirone rege Sueuorum : Deinde
in auxilium Leouigildo gothorum regi aduersus REBELLEM FI-
LIVM expugnandum Hispalim pergit.
28. Iosephus Perezius in ecclesiasticis suis eruditissimis disser- deHUus leih
tationibus Salmanticae 1668. , quarum cum laude mentio facta est
in literatorum Diario Parmae 1690. pag. 8 1 . , notandis verbis in
hoc argumento versatus est pag. 272. Sed illud omnem admiratio-
nem superat, eundem Biclarensem, Leouigildo homini ariano infensum,
et a quo in exilium missus fuerat, haec de S. Martyre scribere : Leo«
flom.l. V v v v .