
Sigeberti indicium
,
B a y e r ii ratio-
nes .
Orosius .
4. Ipse Sigebertus , qui primus Isidori Cordubensis memoriam
nobis conseruauit, aut sibi finxit, quem scilicet Seniorem v o ca t,
vt ab Hispalensi distinguât , et edidisse ait ad Sanctum Orosium
presbylerum hispanum Commentaries in jv. libros Regum , nihilomi-
nus Allegorias Isidoro Hispalensi adiudicat : Ad Orosium libr'um
de signifie ationibu's nominum . Cotelerius tom .i. pag. 738. edition.
Antuerp. ann. 1698. ad Patres apostolicos huius libri Isidoriani
titulum e suo ms. codice profert : De signficationibus -ueteris ,
et noui testamenti .
5. Probat praeterea Bayerius, Allegorias Isidori Hispalensis esse,
ex stili simplicitate , quae ab illius genio , et aeuo non abludit ;
quum contra seculi v. initia , seu Isidori Cordubensis aetatem
respuat, non minus quTim operis nuncupatio : Domino sancto , ac
reuerendissimo fratri Orosio , e mitiore , vt ait , comptioreque ,
quam quintum fuit , seculo , atque e decrepita latini sermonis
aetate profecta . Qu id, quod nec Cordubensis episcopus Orosium
presbyterum fratris appellatione dignaturus esset ? Quum autem
animaduerteret Bayerius , Orosii nomen tot turbas eruditis viris pe-
perisse, nullumque Orosium episcopum Isidori aequalem in Hispa-
mia inueniret, coniecit , pro Eheodosii nomine , qui Arcauicensis
episcopus fuit, et ad annum 610. Toletanae Synodo sub Gunde-
maro septimo loco subscripsit, Orosii nomen in membranas irre-
psisse . Potuit probabilius id coniicere de Orontio Metropolitano
Emeritensi, cuius nomen in Conciliis Hispanis iam ab anno 638.
legitur : quique , etiam viuente Isidoro , earn dignitatem fortasse
iam obtinebat. Potuit simili modo suspicari de Honorio Cordubensi
episcopo , qui Concilio Hispalensi i l . , cui Isidorus praefuit, octauo
loco subscripsit. Et in nonnullis quidem membranis Allegoriarum
scribitur Horosio , quod fieri potuit éx Honorio . Immo- si Hono-
rius hie alicubi Cordubensis episcopus dicebatur, fortasse inde fun-
damentum aliquis arripuit , vt de Isidoro Cordubensi auctore Allegoriarum
côgitaret.
6. Nic.'Antonius lib. 3. cap. 2. quum de Isidoro Cordubensi
agit, susp'icatur j Isidorum Hispalensem Allegorias nuncupasse Orosio
illi A bb ati, cuius fit mentio in duabus epistolis Gregorii Magni,
altera ad monachos insulae Montis Christi, altera ad Symmachum
Defensorem, lib. 1. e p .4 9 ., et 50. Etsi enim Isidorus Orosium
fratrem nominat, tamen id non obesse debet , quia potuit Isidorus
nondurn episcopus ad Orosium scribere , vel potuit ipse Orosius
aliquando episcopali dignitate augeri. Hoc secundum potius esset
tenendum, siquidem in Allegoriis Isidorus iam Gregorii Magni
auctoritate vtitur , quod vix ab eo nondum episcopo fieri p o tu it.
In Allegoria Seruorum in nouo testamento Cyprianus Suarez
(Joannes Grialius , ait Nic. Antonius, fortasse vt editionenf indicet )
qui notas adiecit, sic obseruat : A lii in primo seruo : D. Grego-
rium fignificat ; cuius fu it in primis studiosus : is enim ad hunt
modum tractat praesentem allegoriam .
7. Opinio Pellicerii in obseruationibus ad Chronicon , quod tsiiorus SmaU-
Dulcidii Salmanticensis esse putabat, Isidorum episcopum Setabita- tanus '
num prope finem seculi vi. auctorem fuisse operis De significatione
nominum, explosa a nobis fuit cap. 16 ., neque vlli ea inniti potest
fundamento , siue hie titulus Allegorias, vt videtur, indicet , siue
glossarium Isidorianum. Quid autem dicemus de codice Vatica- •
no 2 8 7 ., in quo Ambrosius auctor Allegoriarum dicitur ? Nam •
post alia Ambrosii opera eidem liber Isidori de ortu , et obitu Pa-
trum, et Allegoriarum veteris testamenti ascribitur : ac finito opere
Allegoriarum notatur : Explicit liber beati Ambrosii Archiepiscepi
Mediolanensis : De figuris -veteris testamenti . Nimirum inuenit
aliquis ea opera inter alia Ambrosii : et quia vel nomen deerat,
vel non satis dare apparebat, Ambrosio adiudicauit. Neque aucto-
ritas eius codicis, qui seculo xv. exaratus fuit , tot aliis antiquio-
ribus et codicum, et scriptorum testimoniis quidquam obesse debet.
8. Allegoriae Isidori extant in editionibus omnium eius ope- Allegoriarum
rum , et in Regia Matritensi cum notis Cypriani Suarez , de quibus ed!,imes •
Grialius in praefatione descripta cap. 3 6. Antea prodierant Haganoae
cum aliis Isidori operibus hac inscriptione : B. Isidori episco-
p i , theologi -vetustissimi , de natiuitate Domini , passiene , et re-
surrectione , regno , atque iudicio libri duo . Eiusdem tractatulus
de -vita, et obitu quorumdam -vtriusque testamenti Sanctorum . Item
Allegoriae quaedam ex vtroque testamento excerptae, vna cum libre
Fraemiorum ( corrige Prooemiorum ) . Omnia haec ex codicibus duo-
bus antiquissimis sunt excerpta , hactenus prorsus a nemine -visa .
Haganoae per Iohannem Secerium anno m. d. xxix. mense martia :
in 4. Allegoriis praemittitur epistola Orosio fratri etc.