
424 I S I D O R I A N Ä
afferri; quod in praeclarissimis veteribus auctoribus exemplum si-
millimum non habeat. An autem re vera Isidorus, exemplum alio-
rum secutus, eiusmodi etymologias sine antiquiorum auctoritate effin«
Xerit', non ausimdefinire. Mihi Isidorus in hoc,.atque in plerisque
aliis suis operibus videtur centonarius, vt fere semper aliorum verbis
, aut sententiis saltern eum credam insistere . Atque vt multa casus
obtulit j quae ex veteribus certo petita esse iam constat, ita plu-
ra alia similia ostenderentur, nisi scripta, ex quibus Isidorus pro-
fecit, magna ex parte intercidissent.
isidorus cento- 13- Ridiculum autem est plagii crimen obiicere , quum ingenue
"""pla~ Isidorus ipse maiorum se verbis vti profiteatur. Ita praefatur adEtvgianus
. i • i* i « » ' r J mologias 5 vt aicat esse opus de ortgtne quarumdam rerum ex ve-
teris lectionis recordatione collectum , atque ita in quibusdam locis
annotatum , sicut extat conscriptum stilo maiorum .ln praefatione veto
adlibrum Differentiarum, siue de proprietate sermonum : De his,
inquit, apud latinos Cato primus scripsit, ad cuius exemplum ipse
paucissimas partim edidi, partim ex auctorum libris deprompsi . Si-
mili modo in epistola dedicatoria libri de natura rerum ad Sisebu-
tum : Quae omnia secundum quod a veteribus viris , ac maxime
sicut in Uteris catholicorum virorum scripta sunt, proferentes, breut
tabella notauimus . Ita fere in praefatione ad commentaries veteris
testament!, etclarius ad lib. i . Officiorum : LibeUum, inquit, de ori-
gine ojficiorum misi ordinatum ex scriptis •vetustissimis auctorum ,
. v t locus obtulit, commentatum , in quo pleraque meo,stilo elicui, non-
nulla vero ita v t apud ipsos erant, admiscui. Quo facilius lectio de
singulis fidei auctoritatem teneret. Siqua tarnen ex his displicuerint,
erroribus meis paratior venia erit, quia non sunt referenda ad meae
culpae titulum , de quibus testificatio adhibetur auctorum.
auctorum nomi'- 14. Saepe quidem Isidorus testificationem hanc auctorum suis
na mterdum e jn ]ocjs ^iserte non expriiiiit, vel quod satis esse putauerit , initio
marqineexciais- f
, ea de re lectorem monere 3 vel quod ? vt ego arbitror 3 nomen au~
ctorum aliquando margini appinxerit, quod librarii postea facile prae-
termiserunt. In plurima ego veterum scriptorum exemplaria incidi,
in quibus nomina auctorum, quorum verba describuntnr, eo modo
margini, aut initio capitis apponuntur, sed ita vt quibusdam in
locis nomen auctoris allegati a librario fuisset omissum . Codicem
ms. explanationum SeduliiScoti cap. 6 1 . describam , quo verba Isidori
dori referuntur, apposids tantum margini primis huius nominis li-
teris. Nihilominus alii auctores, quorum excribebant v erba, nominate
ne®ligebant. Carolus Burontius del Signore in praefatione ad
opera Attonis Vercellensis obseruat, ipsum Attonem loca testimo-
niorum., quae desumpsit, non indigitasse: Et quandoquidem Atto in
rebus diuinis, et ecclesiasticis versatissimus suas lucubrationes testi-
moniis quasi margaritis e sacra scriptura, e Conciliis , et ecclesiae
Patribus desumptis adornauit, haudque loca indigitauit etc. Edebat
autem Burontius Attonis opera ad autographi Vercellensis jidem exact
a , adeoque per se animaduertere p otuit, auctorem ipsum loca scriptorum,
quae in medium profert, non indicasse. •
15. Ex quo fit, vt aliquando etiam Atto verba aliorum excri-
bat , quae parum suo argumento congruere videntur , vt tom. 2.
p. 140. in expositione epistolae ad Timotheum : Vt quum tot us mun-
dus Dei sit^ecclesia tamen domus eius dicatur, cuius hodie rector est
Damasus . Editor in notatione haec habet: Quid dicamus de his epi-
stolis ad ‘thessalonicenses, et Timotheum , valde incerti sumus : men-
tio hie de Damaso coaeuum redolet. Posset tamen haec esse ex iis
interpolationibus, quae saepissime fieri solebant ab expositoribus .
Eadem verba leguntur in commentariis Ajnbrosio falso ascriptis .
Vide Append, t. 2. edit. Maurin. col. 296. Similia quaedam apud
Isidorum nonnunquam occurrunt , vt quum lib. 6. Etym. cap.16.
plurima affert,quae in praefatione collecdonis hispanicae canonum
reperiuntur, quamuis nonnulla extra suum locum apposita videantur.
1 6. Scilicet Isidorus siue ex suis aliis operibus , siue ex aliis txempiis.
aliorum longiorem orationem solet contexere, vt cap. 65. fusius
ostendam : adeoque de origine canonum acturus, praefationem, quae
antiquae hispanicae canonum collectioni praefixa erat, siue ase olim,
slue ab aliis elaboratam magna ex parte inseruit, et inter alia haec
verba: Sed et siqua sunt concilia , quae sancti Patres spiritu dei ple-
ni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritatem omni manent sta-
bilita vigore: quorum gesta in hoc opere condita continentur . Quod-
nam est hoc »par, aut hoc corpus? nam nonnulli mss. habent in hoc
corpore. Certe collectio canonum, ad quam praefatio, et haec verba
referuntur, non Etymologiae, in quibus conciliorum gesta mi-
nime continentur . Sed si haec verba ita ab Isidoro excriberentur,
vt vel initio capitis, vel margini locum , ex quo sunt extracta, an-
Tom.l. H h h