
Chronica Lucae
Tudensis •
def en si o Lucae •
C A P V T L X X V I I L
Chronicon Isidor! interpolatum , quod Lucas tudensis inter sua Chronica
retulit. Mettiti Chronicon idem, atque Is'tdorianum , alio
modo interpolatum , saepius autem mutilum , et decurtatum .
Editiones Chronici Isidoriani , prologus Loaisae , versio 3 italica
édita, alia ms. hispanica : mss. exemplar ia eiusdem Chronici.
i , ucas Tudensis systema qitoddam chronicorum quatuor li-
bris complexus e s t . Primus liber continet Isidori chronicon auctius
vulgato . Secundus Isidori historias Vandalorum , Sueuorum, et Go-
thorum . Tertius continuationem chronicorum Isidori Ildefonso
ascriptam , atque alia . Pars libri tertii, et integer liber quartus
labor sunt Lucae ipsius Tudensis. Quum autem chronicon , quod
Lucas Tudensis nomine S. Isidori Hispaniarum doctoris edidit,
plura comprehendat, quae in Chronico Isidoriano , in vulgus edi-
to j desiderantur , quaeri potest primum , an vberius « an breuius
Chronicon verus sit, ac genuinus Isidori foetus . Deinde si Chronicum
fusius interpolatum esse dicamus , vt certum videtur , an
Lucas Tudensis sit interpolationis auctor. Prima quaestio difficul-
tate caret : quum enim exemplaria , Luca Tudensi, qui seculo xm..
d a m i t , longe antiquiora, chronicon breuius exhibeant, colligendum
sine haesitatione est, ea , quae seculis consequentibus addita
in mss. conspiciuntur 3 ab Isidori manu non esse5 praesertim quum 5
vt saepe monui , tanta fuerit hominum sequioris aetatis licentia
in amplificandis , interpolandisque chronicis .
2. Ergone , inquiet aliquis , Lucas Tudensis pro Isidorianis
yenditauit, quae ipse e sua penu Isidoriano- chronico immiscuit ?
Nonnulla quidem infamia hoc in genere Lucas laborat : a qua
ego eum cap. 13. liberate conatus sum. Quod attinet adlsidoria-
num chronicon , Nie. Antonius , qui alioquin Lucae non valde
fouet, ita censet : Ampliatio autem haec an tudensis , an alterius
s it , quaerentibus , libere dicam, tudensis calamum mihi non sapere,
quae Isidoriano chronico apud eum inseruntur , sed seculi latinioris,
et cultioris auctorem . At quum Isidoriana jere omnia in hoc,
v t ita dicam , interpolato extent Chronico , vero magis consentaneum
neum videtur , Isidori Hispalensts germanum Chronicon illud esse 5
quod in omnium est manibus : alterius autem eo iunioris opera
in earn formam redactum , quam tot am Isidorianae manus esse,
tudensis credidit . Hoc, inquam , verasimiltus est , quam quod
alius existimare possit, Biuario adhaerens , Isidorum Cordubensem
scriptum reliquisse id Chronicon , quo vsus tudensis fu it , atque
idem defloratum , siue excerptum ab Isidoro Hispalensi , hoc esse
Chronicon , quod eius nomen praesefert.
3. Leuissimam hanc Biuarii de Isidoro Cord-ubensi cuiusdam
Chronici auctore coniecturam supra refutaui . Indicium vero Nic.
Antonii, quo Lucam ab interpolationis criinine absoluit , libens
ptobo : certe opinor , in chronicum Isidori iam auctius Lucam
incidisse , quern non facile tamquam fabularum inuentorem tradu-
cendum, ostendi cap. 13. Codex papyraceus bibliothecae veteris
Vaticanae num.7004. exhibet Chronicon Lucae Tudensis , Beati-
tudo potenttae etc. cum epistola Francisci Peniae , viri antiquitatum
studiosissimi, ad Cardinaleni Baronium de eiusdem historiae auctore
, et epistola Alfonsi Spinosae , ,et Garsiae de Salazar hispanica
de eadem htstoria . Hie , opinor, est codex , de quo Baronins
ad ann. 63 6. num. 9. Haec tudensis , quern excriptum ex prototype
nobis concessit Eranctscus Pegna mei arhantissimus Rotae Auditors
vbt Baronius Tudensi ascribit , quae is ex Ildefonsi supplemento
ad Isidoiianum chronicon profert. Rodriguezius tom. 2. Biblioth.
Hisp. p. 327. recenset codicem Escurialensem seculi x vi., aut for-
.tasse sequentis hoc titulo : Genealogiae ex nouo , et veteri testa-
tnento. Historia, siue Chronicon D. Isidori cum prologo Lucae tudensis.
Continuatio per D. Ildefonsum . Continuatio cuiusdam incerti forte
Lucae tudensis . turpini Archiepiscopi mendacia de Carolo Magno .
Ex Isidoro de ingressu Wandalorum, Gothorum, et Vnonum . Nota-
tur initio, descriptum codicem fuisse ex libro vetustissimo Eccle-
siae Ouetensis literis gothicis exarato, et in fine subiungitur : Haec
transenpta sunt ex antiquo codice maim scripto , qui extat apud
Fr. Mtckaelem a Medina , ordine Franciscorum . Reliqua vsque
ad Garsiam regem filium Adefonsi desiderantur. Scilicet imperfectum
est vlttmum codicts opus excerptum ex Isidoro de ingressu Wandalorum
e tc ., cutus mitium : Incipit ordo temporum ,quibus ingressi
sunt in Hispanias Sueui, IVandah, Alani, et Gotti, aeditus a Domi-
tom.I. R r r r