
Ufaiillonias
notatus ■»
epistola prima-
tum non arnuif
6} S I ' S I D O R I A N A
2. Mabillonius tom.i. Annal. Benedict, epistolam Isidori ad Helladium
legitimam esse astruit, ex qua , pergit, falsi conuincitur alia
eius nomine conficta ad Massonem episcopum, quae lapsorum sacer-
dotum restitutionem approbat. Sed cur non potius epistola ad Hel-
ladium reiicietur , quam altera ad Massonara , tot veterum testimo-
niis comprobata ? Et ipse quidem Mabillonius seculo VL Benedict.
p.138. vtramque hanc epistolam pro v era , et genuina accipere
videtur . Inquirendum vero est, quibus -auctoribus, aut mss. exem-
plaribus fides epistolae ad Helladium constet . Perezius in not.
nullum codlcem ms. allegat. Ambrosius Morales lib. 12. cap. 20.
Chron. veterem codicem Complutensem excitat ; in quo tarnen
dicitur ab Isidore scripta ad Helladium , et tertium Concilium To-
letanum, palmario errore : nam tempore, quo tertium Concilium
Toletanum habitum fuit,sedem Toletanam non Helladius,sedEu-
phemius obtinebat : Hispalensem vero Leander , non Isidorus .
Qua permotus ratione Padilla cent. 7. cap. 33. de ea epistola du-
bitare coepit contra Petrum de Alcocer , qui inde primatum Sedis
Toletanae colligere studuit , quamuis , ea etiam admissa , male
primatum Toletanum ex ea astrui Padilla contendat . Padilla codicem
a Moralesio 1. 12. c. 21. laudatum vocat Ouetensem : Her-
nandezius Complutensem ; sed vnus , idemque est codex .
3. Apostolicam delegationem Isidoro commissam aliquo modo
’ in ea epistola indicari, Nie. Antonius colligebat. Hie e s t , inquit,
Helladius , foietanus episcopus , qui nostro Isidoro aequalis v ix it ,
Sisebuto , Suintkila , et Sisenando regnantibus , eiusque praecipue
cura fu it concilium cogendi in suffraganei praesulis dirimendo ne-
gotio . Ouod vero , pergit , Isidorus rem a se non alienam existi-
mauerit , poterit eo quis reducere , vt apostolicam sibi delegationem
, seu primatis iura commissa innuere aliquo modo videatur .
Minime tarnen ego video , cur Cordubensis episcopus Toletani
suffraganeus vocetur : nam episcopus Cordubensis Metropolitani
Hispalensis suffraganeus erat. Quo pertinet, quod in epistola di-
citur Hispalensis Cordubensis ecclesiae sacerdos is , qui iudicandus
e ra t, vt opinatur Florezius tom.5. p.540. , quamquam Io. Baptists
Perez vocem Hispalensem redundare suspicatur . Florezius , vt
cap. 22. dixi j epistolam ad Helladium disciplinae ecclesiasticae,
quae eo tempore in Hispania vigebat , valde consentaneam esse
---------- .
arbitratur , quin inde aut sedis Toletanae , aut Hispalensis prima-
tus vllo modo arguatur.
4- Sed hoc maxime e st, quod Hernandezius contra earn episto- «* eomfi;rt
hm vrget. Vt enim inscriptio, seu directio ad concilium tertiumCOMraria'
Toletanum alicuius librarii oscitationi tribuatur, doctrina episto-
« e ( a i t ) canoni 6. synodi Hispalensis i l . , et canoni 28. synodi
Toletanae iv .3 et titulo 13. collectionis Martini Bracarensis contra-
ria est. Conferamus igitur cum his canonibus epistolam ad Hella-
dium. Ac primum epistola directa est non tantum ad Helladium,
sed ad ahquod concilium 3 quod tunc Toleti congregatum esset.
Ita enim habet titulus : Dominis meis 3 et deLs seruis, Helladio 3
ceterisque | qui cum eo sunt coadunati , episcopis Isidorus. Id au-
tem petit Isidorus , vt episcopus Cordubensis carnali labe lapsus
sancto coetui vestro praesentatus 5 agnito a vobis confessions eloquio >
synodali sententia a gradu sacerdotii deponatur .
5- lam titulus 13. collectionis Martini Bracarensis astruit 3 iudi- non viictur.
candum episcopum ab episcopis 3 qui in eius prouincia sunt : quod
si episcopi inter se in iudicio discrepent ® de vicina prouincia alter
rum conuocandum metropolitanum , v t per eum confirmed, quod
secundum rectum placuerit . 'Canon vero 6. concilii il. Hispalensis •
statuit, presbyteros 3 vel diaconos ab vno episcopo deponi non posse
sed synodali iudicio . In concilio ToletanO iv. canone 28. defini-
tuin fuit 3 episcopum 3 presbyterum , aut diaconum , si a gradu sup
tniuste deiectus in secunda synodo innocens reperiatur 3 non posse
esse 3 quod fuerat 3 nisi gradus amissos recipiat coram altario etc.
r„m6' EX .KlS tItuIus 13 * coUectionis S. Martini Bracarensis propius ratio 9pPosUa
rem attingit 3 quo non tarn praescribitur 3 quam veluti in vsu po-
situm indicatur, quod episcopus ab episcopis suae prouinciae iu-
dicaretur . Cur ergo episcopus Cordubensis in synodo Hispalensi
mdicatus non fuit ? aut si iudicatus fu i t , cur non depositus?
cur petit Isidorus, vt in synodo Toletana deponatur? Neque respon-
deri potest, ipsum appellasse : nam Isidorus loquitur de depositio-
ne in synodo Toletana peragenda , non de sententia confirmanda:
neque erat, cur episcopus Cordubensis, qui crimen fatebatur,
appellaret. Non leuis quidem haec est difficultas, sed non tanta,
vt epistolam ad Helladium supposititiam esse euincat. Minime qui-
dem mihi dubium est, quin ea fuerit ecclesiae hispanae discipli