
Ratio emendan-
di codices mss.
1 si do ri multiplex
doctrina •
multi e x Isldo-
ro profecerunt •
eruditionem in eo, qui emendatorem se librorum dicl cuptt : multa
Iegerit, oportet-, multa audierit, multa triuerit vsu , recentiores etiam
euoluerit .
2. Etsi enim antiquorum scripta ad veteres libros religiose
exigenda sunt, vt temere ab eis recedere nefas s i t , tarnen quum
ipsa exemplaria plerumque inter se varient, saepe etiam aperte sint
mendosa, his vti coniiciendi rationibus , et regulis necesse e s t, quas
eiuscemodi artis periti magistri praescribunt. Quum autem çonie-
cturae fieri soleant aut additione, aut ablatione, aut transpositione,
aut extensione, aut contractione, aut distinctione, aut copulatione,
aut mutatione , quis ita caecus sit, quin videat, neutiquam id perfici
posse sine exacta quadam notifia quum scriptionis antiquae , quum
verborum,et locutionum antiquarum , quum ipsius antiquitatis,
quum denique argumenti , quod scriptor antiquus tractandum , aut
explanandum suscepit ?
3. Quod si in quibusuis aliis veteribus scriptoribus recensendis
Obuia est istiusmodi difficultas, quid de nostro Hispalensi Isidoro
existimabimus ? quern vel alterum Varronem cum Braulione Cae-
saraugustano episcopo , vel cum aliis Plinium christianum iure possis
appellare , Plinio etiam magna ex parte locupletiorem . Nihil enim
Isidorus intentatum reliquit : facilitates omnes attigit : scientias hu-
manas I diuinasque pertractauit : scriptores veteres profanos, et sa-
cros euoluit , atque in suum vsum descripsit : nec contentus ety-
mologico suo opere scientiarum encyclopaediam comprehendere,
multa singillatim in sacrarum literarum interpretatione disseiuit,
multa in omni alio theologiae genere, multa in philosophicis, atque
astronomicis argumentis 'tg multa in re literaria , chronologica,
et historica .
4. Vt autem Isidorus ex antiquioribus egregie profecit, ac multa
antiquitatis monumenta, quae frustra alibi quaeras, nobis conser-
uauit 5 ita vicissim qui post Isidorum floruerunt , praeseitim eccle-
siastici scriptores frequentissime Isidori fontibus hortulos suos irriga-
ru n t. Ex quo sane laboriosior, et implicatior redditur operum eius
jecognitio : neqiie enim solum prae manibus 3 et oculis vetusta
exemplaria Isidori habenda sunt, sed etiam identidem aut ad illos
scriptores recurrendum est , qui Isidoro facem praetuleiunt , aut
ad h o s , quibus praeluxit Isidorus . His omnibus inter se collatis
sàepe f it , vt Isidorus ex aliis illustretur , interdum etiam , vt aliP-'
ex Isidoro corrigantur.
5. Quoniam vero librorum veterum manuscriptorum copia, cv ;a mu. c„.
et delectus in hanc rem potissimum facit, et olim quidem Isidorus^™ Remue.
Matriti ex multis antiquis exemplaribus hispanicis , deinde etiam
Parisiis ex aliis gallicis recensitus in publicam lucem, et vtilitatem
prodiit , percommodum mihi accidit , qu od , quum multae prae-
terea aliorum collationes ad me deuenerint, praecipuum meum onus
fuerit bibliothecas romanas, ab aliis praeteritas, excutere, et innu-
meros antiquissimos mss. codices, qui in eis asseruantur , ad examen
studiose reuocare . Spicilegium Romanum id , si vis, appella-
b o , ne pars vlla gloriae praeclaris illis viris, qui primi in hac palaestra
desudarunt,detracta esse videatur.Sed tarnen ad copiam exem-
plarium mss. Isidori quod attinet, tot mihi vnî in Vaticana , aliis-
que Romanis bibliothecis videre , et euoluere contigit, quot cuncti
Operum Isidori editores non recensent , ne illis quidem exce-
ptis, quae v. c. Franciscus Antonius Zaccaria in adumbratam suam
Isidori editionem iam pridem vel contulerat ipse, vel ab aliis con-
ferri curauerat : quorum ad me delatae sunt collationes, vt paulo
ante in n u i, et postmodum distinctius explicabo .
6. Laudes Vrbis hac in parte Petrus Lazerus , excellenti vir miwthecae ro
doctrina , et ingenio praeditus, vere praedicauit in praefatione ad lauda-
S. Brunonis Astensis commentàrium super iv . Euangelia . Vrbem tac '
banc , inquit, omnium principem , quae multis , praeclarissimisque
rebus communs hominum iudicio ceteras antecellit , hac ego nulli
arbitror quantumuis amplissimae, ornatissimaeque concedere : quod
plurimas habet, instructissimasque bibliothecas, codicum praesertim
mss. copia abundantes , v t ex hoc quasi literario penu multa graecorum
, latinorum, exterarum gentium opera , multa praesertim do-
ctissimorum ecclesiae Matrum scripta, vel ab interitu vindicata in lucem
, aspectumque hominum prodierint, vel maculis , quibus inqui-
nata apparuerant, detersis , ad eum , quem ab auctoribus suis splen-
dorem habuerunt, et natiuam veluti elegantiam potuerint erudito-
rum virorum opera reuocari. Quod quidem ego non colligi modo
posse puto ex maioribus , et insignibus eiusdcm bibliothecis , quas
exteri ipsi homines peritissimi harum rerum, Mabillonius, Montfau-
conius, aliique commendarunt, et quantum sint vel aedificii magnify
2