
— —■B
7 r4 I S I D O R I A N A
et nou.Eccles. discipl. part.3. lib .i. cap.40. num.14. Sed nee illud
abhorret a vero , sanctissimos nonnunquam viros potuisse t anti sper
ab orbita recta deflectere , et canonicarum regularum obseruantia
accurata, siue per incogitantiam , siue torrente abreptos consuetudi-
nis , siue v t nescio quo charitatis vinculo accommodarent se principle
voluntati , ex quo vberlores poste a fructus sper ar ent ad ecclesiae
dignitatem, et salutem redituros . Sed illud certius , plerumque
multa adiuncta rerum latere ; quae si paterent, in adornanda san-
ctissimorum veterum Patrum apologia paruin esset laborandum .
1
C A P V T L X X X .
Liber lsidori De viris illustribus . Editiones huius libr i,
mss. exemplaria. Praefatio Zaccariae . Harduini deliria
contra pleraque veterum scripta perstringuntur .
iiiefonsi, et s;- 1. P raenotatio Braulionis de lsidori libris subiuncta esse solet
gebertî siim- hu;us j e v;ris illustribus libro . Quod ex Braulionis mente factum
constat : sic enim ait : De viris illustribus librum vnum , eut
nos ista subiunximus . Ildefonsus in lsidori elôgio librum de viris
illustribus non commemorauit, vt Oudinus , et Cellierius animad-
uertunt ; sed addere debuissent, causam silentii Ildefonso idoneam
fuisse , quod in praefatione sua ad supplementum , siue auctarium
eiusdem libri clare ilium expresserit : Deinceps vir prudentissimus,
Hispalcnsis sedis Isidorus épis copus, eodem ductu quosque viros opti-
mos reperit, in annotationem subiunxit , siquidem non omnia per-
scrutatus abscessit. Et in fine praefationis : Sane beatissimum Gre-
gorium sanctae memoriae Isidorus annotauerat : sed quia non tantum
de operibus eius dixit , quantum nos sumus experte , ideo re-
notationem illius submouentes , quae que de illo nouimus, stilo ple-
niore notamus . Hune eundem librum plerique alii Isidoro adiudi-
can t, cap. 4 6 ., et 47. laudati . Sigebertus autem Gemblacensis j
qui librum quoque de scriptoribus ecclesiasticis scripsit, et lsidori
opera recensuit, librum lsidori de viris illustribus non expressit,
quem neque legisse videtur , vt obseruat Suffridus Petri in epist.
dedicatoria , et ad cap.98. Gennadii : adeoque multi suift , qui
in vtroque opéré lsidori, et Sigeberti commemorantur . Oudinus,
C A P V T L X X X . 7 1 1
et Cellierius silentium Sigeberti , et Ildefonsi excusant , quod hi
operum historicorum lsidori non meminerunt.
2. Tria tarnen sunt hactenus vulgata exemplaria, primum bre- T,;a dmmnr,
uius capitibus 33. comprehensum , alterum auctius ad capita ^ 6 .exmt lar,a •
protractum, tertium primis illis 33. capitibus constans , adiectis
aliis tamquam incerti auctoris tredecim capitibus , quae in exem-
plari auction Isidoro ascribuntur . Crediderim, errorem aliquem
latere in alio lsidori catalogo , a Bayerio not. ad I.5. n.2 1 6. biblioth.
' vet. Hisp. ita indicato : In bibliotheca Cottoniana in lulio lit. F.
num. vu. pag. 14. extat Catalogue virorum illustrium , siue eccle-
siasticorum scriptorum a passione Christi vsque ad xiv. annum Theo-
dosii ex Isidoro Hispalensi . Liber de viris illustribus, 33. capitibus,
quorum primum est de Hosio , comprehensus, prodiit in primis
editionibus , vt in Bignaeana, et aliis . Librum aucdorem 4 6. capitibus
constantem cum breui lsidori praefatione Grialius edidit
notis Io. Baptistae Perezii, quas Labbeus in dissert, de script, eccles.
doctissimas vocat , illustratum . Sed fallitur Labbeus cum multis
aliis, qui putant, notas editionis Regiae Matritensis a Loaisa fuisse
compositas : quidquid s i t , an Loaisa, quod nonnemo asserit, ope-
ram suam cum Gridio contulerit, vt editio Regia correcta prodiret.
Hic liber recusus fuit a Breulio , qui primum librum de scriptoribus
ecclesiasticis , qualem in editione-Bignaeana reperit , edidit,
deinde editionem Matritensem nactus, antequam suam absolueret,
ex ea librum de viris illustribus auctum sumpsit , inuerso tarnen
ordine -, nam librum Ildefonsi de eodem argumento praemisit,
quem postponendum fuisse , idem postea animaduertit.
3. Loaisa in collectione conciliorum Hispaniae 33. capita edi- editiones .
tionis Bignaeanae produxit , et post Ildefonsi librum de viris illustribus
tredecim alia capita de Xysto Papa etc. adiunxit , quae
sine certo auctoris nomine protulit. Loaisae exemplum alii secuti
sunt, e t , quod mireris, Aguirrius ipse in collectione Conciliorum
Hispaniae, qui editionem regiam Matritensem operum lsidori omni-
no ignorasse videtur : nam in libro S. Ildefonsi primum caput,
quod est de S. Gregorio Magno , et extat in editione Matritensi ,
praetermisit ; quia scilicet in editione Loaisae illud non inuenit.
Praeferenda certe est editio Matritensis , vt agnouit etiam Zaccaria
in praefatione mox afferenda , quamuis ipse ordinem Fabricianae
X x x x 2