
sequent-) ab arianae haereseos prauitate conuersus est etc- Scribebat
Paulus Isidori tempore | atque iisdem , vt puto,causis Hermenegildi
martyrium silentio praeteriuit.
cur i t to vete- 3 4 . Quid ergo est causae, quamobrem scriptores veteres Hispares
iisfuni ta- ^ yix vjjum nobis de tam glorioso Hermenegildi martyrio testimonium
reliquerint ? Haec enim est quarta quaestio . Nam quod
vix vlla mentio eius martyrii * apud antiquos nostros Patres , aut
scriptores reperiatur , extra controuersiam e s t. Nam Biclarensis
de Hermenegildi morte solum habet ad annum 585. Hermenegildus
in vrbe Tarraconensi a Sisberto interficitur. Et mox ad annum 5 87.
Sisbertus interfector Hermenegildi morte turpissima perimitur . Et
Biclarensis quidem gratiam fortasse inire voluit a Recaredo , qui
tunc regnabat , et cui displicuisset audire , fratrem suum Herme-
gildum iniquo iussu patris martyrium passum . Gregorius enim Tu-
ronensis, qui alioquin miserumHermenegildum appellauit, narrat,
Leouigildum sacramentum dedisse, ne Hermenegildus humiliaretur,
ac nihilominus, postquam Hermenegildus ad patris pedes se pro-
strauerat, iussisse , filium veste vili indutum in exilium mitti, deinde
etiam morti tradidisse . Quid autem Isidorus , qui omnino
de morte Hermenegildi tacuit , quum Sisebuti, vel Suinthilae tempore
scriberet ? Grialius, aliique suspicantur, aliquid deesse in Isi-
doro , quo martyrium Hermenegildi assereretur. Et sunt quidem
duo chronica Isidoriana in bibliotheca Vrbino-vaticana num.382,
olim 6 0 6 ., et num. 392. olim 60 9., quibus ita res exprimitur :
Gothi per Hermenegildum Leouigildi régis filium bifarie diuisl
* mutua caede vastantur , et ipse martyrio coronaiur . Sed quum
haec chronica multis in locis, et extra Hispaniam quidem sint in-
terpolata , et quum vetera exemplaria genuini chronici Isidoriani
extremis illis verbis careant, Isidorum pro Hermenegildi martyrio
allegare non possumus , ac ne suspicari quidem , ea in parte chroni-
coninutilumesse. Quis enim, et qua de causa in antiquissimis exem-
plaribus ea verba delere voluisset ?
Silentium affe- 35. Aliam viaiTi » f t Nie. Antonius : Quidquid sit , inquit,
ctatum• om'lss'lone ista , qualiscumque fuisset historlae auctor , dummodo
catholicus , expostulari dignus e s t. Ea tarnen breuitate constat opus ,
■ vt summa tantum capita , quae ad res gestas regum pertinent y
attingere voluisse videatur . Verum res ipsa flagitare videbatur,
’vt iniecta Hermenegildi mentione, in Chronico , vel certe in histo-
ria gothorum, vbi fusiori calamo minutiora alia enarrantur , duo
saltern verba de eiusdëm martyrio adderentur . Et de industria
mentionem obitus S. Hermenegildi ab Isidoro fuisse praetermissam,
suadet PauliEmeritensis exemplum,de quo num. 33.
3 6. Difficultatem auget, quod plerique alii scriptores ecclesiae
gothicae martyrii S. Hermenegildi non meminerunt , neque de eo
officium a gothis , a u t, qui successerunt, mozarabibus in eorum
liturgiis pêractum fuit. Ac fortasse nemo alius ex patribus gothi-
cis pro martyrio S. Hermenegildi allegari poterit, nisi is , cuius
Opera non multis ante annis Florezius tom. 1 6. Hisp. sacr. primus
vulgauit, S. Valerius abbas, qui exacto iam seculo ab Hermenegildi
obitu in opusculo de vana seculi sapientia n. 8. agmina martyrum
celebrans obiter ait : De regali vero fastigio meminimus Caesarem
nomine Crispum, regem gothorum Hermenegildum, regemque barbarorum
Aucuia, Hippolytum ducem, Georgium comitem, et reginam
nomine Alexandriam . Nomina Aucuiae , et Alexandriae fortasse
corrupta sunt. Crispus certe inter martyres referri non deb e t.
• Atqui Gregorius Magnus ex fide hispanorum martyrium Hermenegildi
fuse commémorât : ita enim narrationem exordium : Sicut
multorum, qui ab Hispaniàrum partibus veniunt , relatione cogno-
uimus nuper, Hermenegildus rex etc. , vbi alii distinguunt, cogno-
uimus, nuper Hermenegildus rex , quod mihi minus placere dixi
c a p . 1 8. Testimonium quoque idem S.Doctor praebet de cultu,Her-
menegildo ab hispanis exhibito : Vnde et factum est , quatenus
corpus illiu s, <vt videlicet martyris, iure a Cunctis fidelibtn venerari
debuisset. Oportet ergo , causam aliquam politicam ab ipso Reca-
redi tempore extitisse, ob quam hispani aequales martyrium Hermenegildi
literis consignare noluerint . Hanc ego causam repeto
non tarn ex e o , quod Recaredus memoriae patris Leouigildi con-
sultum vellet , aut factionem hispanorum , qui pro Hermenegildo
steterant, extinguere conaretur, qUam quia, superstite adhuc filio
Hermenegildi, Childebertus, et Guntramnus reges Francorum nouas
res contra Hispaniam moliebantur, vlturi etiam iniurias, vt pu-
tabant, Ingundi sorori Childeberti, et vxori Hermenegildi illatas .
37. Paulus diaconus de gestis Longobardorum lib,3. num.21.
sic ad rem nostram : Interea Childebertus rex Francorum bellum
causa, politica
ilentii
ob factionem
Gallorum •