
epilogies .
Gr ialius de fen -
jDj' lsidori •
.etymoloßiae dif-
jieiles.
rum studiis florentissimam tenes : e qua adeo praeclarae doctissimorum
virorum foeturae quotidie prodeunt, vt Musae tam Graecae , quam Lati-
nae sedem suam , ac domicilium a Grudiis ad Eburones transtulisse vi-
deantur.
i l . Quum itaq'Ue non solmn doctos, ad te confugientes , singulari be-
nignitate prosequaris, verum etiam quotquot aliqua rarae eruditioni? laude
excellere intelligis, summis praemiis propositis ad te allicias, in certain
propemodum spem erectus sum , Isidorum hune , vt doctum , et praesu-
lem tibi non tantum docto, et praesuli , sed principi illustrissimo gra-
tissimum futurum : praecipue cum , si quid quod ad eius laudem perti-
neat, praetermiserim , Dominicum Lampsonium popularem meum , quern
ob eximiam eius eruditionem ,'virtutem , ac fidem , aliasque praeclaras
animi dotes iamdudum ad secretiora negotia tua silentiarium adhibuisti ,
facile id pro ea , ac valet, iudicii acrimonia , et singulari apud te gratia ,
compensaturum confidam : cuius commendatione si aliquando Isidorus,
et Martianus in I. C. T. conspectu , manibusque versabuntur, vberrimum
me laboris mei fructum percepisse iudicabo . Dominus Deus te , Princeps
Illustrissime , et praesul reuerendissime , Christianae reipublicae , clien-
tibusque tuis quam ' diutissime seruet incolumem . Anno Domini
cio. io. ixxvii. iv. Calend. vnbris.
C A P V T L I .
Vraefatio Grlalii ad lsidori Etymologias . Animaduersiones quaedam
in hanc praefationem . Nomina auctorum, quos Isidorus allegat,
librariorum incuria saepe intercidisse coniicitur.
i . berius, quam a Vulcanio , lsidori causa a Grialio propugna-
ta fu i t . Editionem eius cap. 3 6. recensuimus 3 ibique prologum in
omnia lsidori opera excripsimus. Sed quum peculiari praefatione li-
bros Etymologiarum illustrauerit, ea huic loco inserenda est.
Ad Etymologiarum libros Io: Grial.
2. Origines verborum qui tradunt, siue se intra Grammaticorum fines
eontineant, siue philosophandi studio latius euagentur , siue vtrumque ( quod
S. Isidorus fecit ) sequantur , periculosae tractant plenum opus aleae. Id
quod non modo Plato, et Vtrro , Stoicique ( quos huius rei perstudiosos
fuisse, e Cicerone nouimus ) sed grauissimi quique e nostris nimium expert!
sunt. Neque tamen ipsorum culpa , sed eorum vitio , qui, quid
ill's spectarint, non sunt satis assecuti. Cuius rei caput illud est praecipuum ;
quod cum. 'uniuscuiusque <uerbi ( vt ait Varro ) naturae sint duae ; a qua
r e , et in qua re vocabulum sit impositum : itludque spectare Grammatics}
hoc magis sit Philosophi : priorêm illam rationem ingressis , huicque disci-
plinae ( quae dicitur ) insistentibus multi difficiles se , et morosos
identidem exhibent; dum ad syllabus, et literas omnia reuocantes, ss
quid paullulum deerrarit,id vt dissimulent, imperare sibi non possunt.
3 . At qui alterum genus, ( quod mfs trvpqvoiiivuv idem Varro noms- duplex earum
nat ) sibi proponunt, dum rebus ipsis edocendis , atque oculis subiiciendis , .
intenti , occasionem tantum in vocibus captant, neque tam verbis , quam rebus
lucem inf erre student, ii vero, dum par urn Grammaticos videri se ne-
gligunt,in minus eruditorum opinionem incurrunt : cum sint maxima ex parte
illis ipsis, qui artem hanc vnam profitentur , ea in ipsa longe sollertiores,
modo animum ad earn rationem adhibeant, quam serio se nosse dissimulant
. tgiuis enim credat, quae res minutissimis Grammaticis obuiae sint,
eas doctrinarum omnium parentes, ac repertores vsque adeo fugisse, vt se
deridendos leuissimis hominibus tam saepe propinarint ! An erit, qui Ciceroni
tumultum timorem multum, Sulpitio testamentum mentis testationem,
Tertulliano limum liquorem opimum fuisse, persuasum habeat ! Aut qui Syl-
uestrum, et Romanae Synodi Patres curiam a cruore dictum existimasse
arbitreturl Nam ex Platone,Varrone, Hieronymo exemple congerere su-
’perfluum . Cum duo priores iam olim ea de re vulgo male audiant: Hieronymus
vero culpam hanc ( si modo culpa est ) ita agnoscat, vt sibi ipse
ignoscat ; neque enim aliter toties illam in se admitteret, Graecis , et Lati-
nis nominibus Hebraicas notationes ( vt ipshts vtar verbo ) tam violenter
assignons.
4 . Lusisse, inquies, grauissimos viros ? Non nego . Illud aio assecutos, iUsus etymoio-
v t , cum lusisse existimari voluerint, turpiter labi minus prudentibus ho- giarum vtills .
minibus vtdeantur. Sed rursus eos, siue lusus, siue ineptias appellent, non
carere fructu , et vtilitate dico. Nam , quin res aut iquolutas explitent,
aut obscuras in apertum producant, aut quae notae , manifestaeque sint,
acrius vt sensus irritent, faciant, aequus harum rerum aestimator negabit
nemo. Mantum ( quod indumentum Hispanicum dich esse Saidas') Isidorus,
quod manus tegat tantum, nomination vult. flu a notatione profusiore nos
ea veste nunc vti attendit, vtpote quae non manus solum , sed pedes quo-
que iam tegat. Loricam nouerat e Seruio suo ( neque enim li'brum alium
tam legendo triuerat ) tegmen esse de loro factum . Loris carentem dixisse
maluit ;vt a lorica, quae iam olim exoleuisset, ad circulis consertam fer-
reis lectoris animum, oculosque conuerteret. Sexcenta sunt huiusmodi.
5. De definitionibus qui scripsere , cum vnam, quae rei naturam pro- ießnhlo rerum ,
xirne attingat, verae definitionis nomine dignentur , tamen reliquas ita non
fastidiunt, vt earum plurima genera sedulo conquirent, ( nam quindecim,
aut iis etiam plura Victorinas, et Boethius prodidere,) notationum , quae
verborum enodationes, descriptionesque sunt, conceptiones varias cur tan-
topere auersentur, si quaeras, causam quam afférant l Nisi forte, id se in-
dignari, quod aberrationes huiusmodi in verborum , quam in rerum lusu •
magis appareant • At minor's apparent cum periculo, non minori interdum
cum fructu . Vt, si qua in re, in hac plane verum sit, quo'd ait Placcus :
.Ridiculum acri - Fortius, et melius magnas plerumque secat res.