
contrario modo se res habet. Latria est cultus, qui deo exhibetur
ob increatam , et infinitam eius excellentiam : Dulia est cultus San-
ctis praestitus ob excellentiam supernaturalem creatam .
TatiiSynony- tfty Sequuntur Synonyma, scilicet eiusdem Fatii,vt ex episto»
la , Differentiis praemissa, colligitur. Incipiunt : Abesse , -distare, remotum
esse. Finis : Videtur, apparet, elucet, e x tat. Impressum Romae
per honorabilem virum Magistrum Eucharium Silber, alias Franck
Anno Domini m . c c c c . l x x x x . Tertio nonas octobris . Additur monitum,
quod hoc loco subnectendum censui.
Suipltîanï prae- 18. Paulus Alexius Sulpitianus lectori S. Habes iam, puer „duos
tibi vtilissimos de verborum copia , et elegantia libros, in quibus si-
quid tui recto praeceptoris iudicio est improbandum , canina litera
annota \ siquid deprauatum , emenda : siquid addendum videbitur , signa
in margine, ita vt nec Ciceronis, nec Fatii id esse appareat.
Numqutd vero haec , quae circumferuntur , Synonyma sint a Cicerone
collecta , etsi certe iudicare non possumus , tarnen vetustorum inscri-
ptio codicum y et Ciceronis adolescentia y in qua et rhetoricos non vi-
rili aetate dignos edidit, magno sunt argumento, -vt aut eius, aut ali-
cuius ex Ciceronibus esse inficiari non audeam . Vale . Haec editio
exquisitam doctissimi P. Audiffredi in recensendis romanis seculi xv.
editionibus diligentiam effugit.
s w " va,!can'‘ le)- In codiceRegio-vatican'o 2 1 5 .seculo ix. exarato, itapag.52.
ynonymorum . 0pus inscribitur : Synonyma Ciceronis . Veturio suo Cicero salutem .
Colle ai ea, quae plurimis modis dicerentur, quum pluribus signifiées-
tionibus conueniant, per alphabetum initium capiens . Abditum, oper-
tum, absconsum etc. Desinit Vitare| declinare, cauere, subterfugere .
Similis est codex Vaticanus 6 2 6 5 ., de quo cap. 98. Diuerso modo
desinit codex Ottob. 604., de quo cap. 10<5., in quo sunt Synonyma
Marci Tullii Ciceronis. Cicero Lucio Vecturio etc. Diuersus ab hoc
etiam est finis in Ottob. 2992. eod. cap. 106. De Ottobon. 1261.
vide supra num. 8. Pezius in praefat. Anecd. tom. 1. num. 65. commémorât
codicem membranaceum in fo l., minimum octingentorum
annorum, inscriptum , Ciceronis liber Synonymorum:incipit: Veturio
suo Cicero salutem . Collegi ea . Ambrosius Camaldulensis in suis
epistolis apud Martenium in thesaur. Anecd. tom. 2. col. 447. de
quodam Lucio ita refert : Opusculum quoddam, Ciceronis titulo insigne
y transcripsit, ac detulit secum j quod meo quidem iudicio illius
non e s t. Habet synonyma primum , tum de verborum differentiis . Constat
igitur, opuscula, quae in multis editionibus Victurio, aut C iceroni
Victurio,vel Veturio tribuuntur, in antiquissimis membra-
nis nomine Ciceronis ad Veturium reperiri : quod confirmare potest
scripturam multofum codicum in praefatione Soliloquiorum,
siue Synonymorum Isidori : Venit nuper ad manus meat quaedam
schedula Ciceronis, quam synonyma dicunt, vbi alii omittunt Ciceronis.
20. Diuersum tarnen ab editis est opus in codice Vaticano 6018.
seculi x. circiter inscriptum , Distantia -verborum, Synonyma Ciceronis
. Incipit: Tenebo, possidedo, obtinebo etc. D esinit: persecutor, emis-
sarius y praedo ; quod non sine aliqua coniiciendi ratione Isidori
esse suspicari possumus . Extat enim post opus, in eodem codice inscriptum
, Glossemata Sancti Isidori episcopi de distantia •verborum,
et ante Chronicon Isidorianum . Inscriptio autem Glossemata de distantia
•verborum non solum comprehendere videtur opuseulum pro-
xime subiectum, quod est index alphabeticus orthographiae qua-
rumdam vocutn cum capite i t . libri Etymologiarum, sed etiam hoc
aliud illico subiunctum: Incipit distantia •verborum : Synonyma Ciceronis
. Quibus verbis indicari videtur, non Ciceronem esse eorum
Synonymorum collectorem, sed verba ilia synonyma e Ciceronis
operibus esse desumpta.
2 1. Sed aliam hinc quaestionem ingredimur. Post inscriptio-
nem , quam d ix i, in codice Vaticano 60 18 ., Glossemata Sancti Isidori
episcopi de distantia verborum , ita incipit opus: Acrocius per C ,
et 0 y non per T, v t quidam put ant. Ad ilium vado , ad me venit
per D scribendum e st. Legi autem debet Agroecius per O, et E | non
per T , v t quidam putant: quod fere est initium libri-inter Gram-
maticos Putschii, nomine Agroetii editi; scilicet, Agroetius quum
latine scribis per diphthongum oe scribendum , non , v t quidam putant
, per T , Agrytius . Titulus e s t, Agroetius De orthographia, et pro-
prietate yet differentia sermonis . Domino Eucherio episcopo Agroetius.
Libellum Capri de orthographia misisti mihi etc. Sine hac praefatione
extat opus in codice Vaticano 14 9 1 ., de quo cap.96. In Vrbi-
nate vero 308., cap. 104. describendo , sine operis titulo epistola
nuncupatoria: Domino meo Enchierio episcopo Agretius S. D. Libellum
Capri etc. Quisnam ergo liber censendus est prior , illene Isidore
, an hie Agroetio ascriptus ?
liber T}e distort*
tia verborum •
Agroetius an verum
serigtoris
nomen .