
etiam Sermonis
nomine.
opinio Cfiietani
de ea •
vestigia eius in
S . Martino Le-
gidnensi.
22 I S I D O R I A N A
14. Ad hanc eandem Isidori vitam a Braulione scriptam pertinent
verba , quae tamquam ex aliquo Braulionis sermone repetita
Constandnus Caietanus loc. cit. pag. 4. protulit : Inter ea , fratres
charissimi, dignum e st3 v t hunc sanctissimum confessorem Isidorum
omnis laudihus attollat ecelesta : sed.maxime Hispaniarum 3 quae prae
ieteris eius specialius saluberrima refulsit doctrina . Nam sicut Gregorius
doctor Romae successit Petro , it a B. Isidorus in Hispaniarum
partibus doctrina Iacobo successit apostolo . Bernina namque vitae ae-
ternae, quae beatissimus Iacobus seminauit , hie beatissimus doctor
Isidorus verbo praedicationis quasi vnus ex quatuor paradisi flumi-
nibus sufficienter irrigauit; atque vniuersam Hispaniam tam exempt
0 born operis , quam fama sanctitatis velut splendidissimus soils
radius illuminauit.
15. Etsi autem Caietanus ex Braulionis sermone id elogium
petitum praemittit, tamen in nota sic refert: Elogium hoc S. Isidore
inscriptum a S.Braulio, potius excerptum esse censerem ex quopiam
istius sermone in illius laudem conscripto , quam, v t alii affirmant,
ex ea .,-quam elucubrauit , Isidori v ita . Quod enim ibi edisserit Brau-
lio 3 nec verbum quidem , v t vidimus, hunc in locum attulit. Ceterum
integer hie sermo, quern nancisci adhuc minime potuimus3 ext at in
antiquitus manu exarato Isidori Etymologiarum opere, quod asserua-
tur apud Carthusianos monachos coenobii Aulae del in agro Caesa-
raugustano s iti.lllu d autem ex hoc etiam loco dignum animaduer-
sione censendum est, quod Braulius, v ir sane et doctissimus, et san-
ctissimus 3 ante mille ferme annos testatum voluerit , lacobum apo-
stolum Hispaniarum doctorem fuisse, ac aeternae vitae semina, quae
B. Isidoruspostea irrigauit y seminasse . Male autem habet, quod Pseu-
do-Dextri Chronici auctoritate Caietanus id persuadere voluit.
1 6. Bollandiani operis continuatores ad diem 4. aprilis obser-
uarunt, Initio vitae S.'Isidori, auctore 3 vt multi putant, Luca Tu-
densi, quam ipsi notis Nic. Antonii, et suis illustratam publicarunt,
eadem referri, quae ex Braulionis sermone Caietanus protulit. Inter
opera S. Martini Legionensis qui ante Lucam Tudensem floruit
, iuxta exemplar ex autographo trartscriptum iussu Eminentissi-
mi D. D. Cardinalis Prancisci Antonii Lorenzana, Archiepiscopi To-
letani, Segouiae edita tom.4. pag. 3. extat Sermo in tra'nsitu S. Isidori
: in quo multa sunt ex Braulionis praenotatione iam vulgari de-
C A P V T IV .
sumpta, quaedam etiam, quae ex Isidori vita, vel Braulionis de eo
sermone, quern Caietanus commemorat, videntur decerpta.. Ita enim
ait Martinus : Sicut enim Gregorius doctor Petri apostoli successor ex-
titit, ita Beatus Isidorus Iacobo apostolo successit r quia semen aeternae
vitae, quod beatissimus Iacobus seminauityhic doctor egregius
verbo praedicationis quasi vnus ex quatuor paradisi fluminibus sufficienter
irrigauit, atque vniuersam Hispaniam tam exemplo boni operis
, quam fama sanctitatis, velut splendidissima lampada , illuminauit.
1 7. Animaduerdt doctissimus editor in nota ad hunc locum,
apud Bollandianos haec ipsa verba ex ms. cod.Toletano haberi n.44.
circa frnem, vti alia eiusdem Sermonis aliis in numeris. Etsi autem
pro splendidissima lampada Bollandiani ediderunt splendidissimus
soils radius, recte tamen ex autographo Martini retinet splendidissima
lampada j nam lampada pro lampas dixerunt Plautus , Po llio,
Fulgentius , et alii in mss. cadicibus , v t Salmasius , et Ducangius
obseruarunt.
18. Florezius In praef. ad Append.?, tom.5. non dubitat,quin
genuina sit Braulionis praenotatio, quae libro Isidori de vir. illustr.
subiungitur: aliam vero vberiorem a Luca Tudensi| quern vitae Isidori
a Bollandianis editae auctorem putat, affirmat esse interpolatam.
Riscus tom. 30. Hisp. Sacr. tract. 66. cap. 7 . n. 6?. existimat, Ser-
monemBraulionis de Isidoro,a Caietano laudatum, distinctum non
esse a capite x i . eiusdem vitae inter Acta Bollandiana, quod caput
inscribitur: Abbreuiatio Braulii Caesaraugustani episcopi de vita S. Isidori
Hispaniarum doctoris . Minime quidem repugnabo : sed quum
plura verba ex hac abbreuiatione desumpta in Sermone S. Martini,,
qui Lucam Tudensem aetate praecessit, reperiantur, necessario col-
ligitur, vitam S. Isidori a Bollandianis editam, vel saltern earn abbre-
uiadonem Braulionis Luca Tudensi antiquiorem esse : qua de re
cap. 13. latius disseram .Interea satis sit animaduertere, neambigui-
tas obrepat, sententiam eandem esse in praenotatione vberiori Braulionis
3 in sermone3 quern Caietanus appellat, in Vitae Isidori initio ,
et in sermone S. Martini rsed praenotatio vberior, et sermo3 quern
Caietanus v ocat, verbis etiam ilsdem omnino consentiunt : at ini-
tium Vitae Isidori, et Sermo S.Martini quum inter se , turn a Braulionis
vberiori praenotatione multis verbis differunt.
varia quaedartt
lectio .
praenotatio
vberior interpolât
a •