
Petri Rijensis
carmina ,
excerpta e x Isidora
.
nemo hoc Isidoro aut verbis breuius, aut re luculentius > aut tractandi
genere commodius • Mei officii esse putaui hoc munusculo te potissimum
donare: tum vt vnde accepissem , eodem candide referrem ; tum vt tibi
de coenobiorum rite, et laudabiliter administrandorum gloria cum lau-
datissimis, et sanctissimis regionum harum archimandritis ad priscorum
monachorum vestigia , et imitationem serio sese componentibus ( qua
laude inter primos inclaruit praestantiss. vir Ioannes Lentallerus, antistes
Aquiscinctensis , vicinus , et amicus tuus , ) contendenti subsidium aliquod
per hunc Isidorum pararetur. Aut enim ègo fallor vehementer , aut, si
tria ilia monachorum genera optima, quae describit Isidorus, exoriantur,
et quodam quasi postliminio redeant, summam laudem habebit vita mo-
nastica , et a contemptu , et despicientia, vnde propter complurium supe-
rioris seculi monachorum, seu , vt vulgo Ioquimur, Religiosorum non minus,
quam secularium et luxum , et fastum , et inscitiam pene depressa
iacuit ad tempus , iacetque ex parte etiamnum , sese facillime vindicabit .
IJ. Quare meum hoc erga te officium humano, beneuoloque accipies
animo , atque alias maiora quaedam expectabis . Sunt enim penes me duo
exemplaria Petri Rigensis , veteris poetae christiani, eiusdemque summi,
vt videtur, theologi , qui totius testamenti et veteris, et noui libros hi-
storicos, et pentateuchum Mosi non solum carmine elegiaco reddidit ,
praeter Iobum prophetam , et Cantica canticorum , et Acta apostolica,
quae versibus heroicis absoluit : verum etiam allegorias omnes scitissime
expressit: e t , vbi allegoriis locus non est , historiam ad mores retulit :
Origenem praecipue, et Hieronyipum in eo explicationis genere secutus .
Opus est ingens, et hactenus nunquam typis , quod in tenebris delituit ,
mandatum. Equidem, si modo facultates meae ferent, diligenter primum
omnibus per diuersa exemplaria collatis , quatenus tarnen per professioneel
meam iuris horis quibusdam succisiuis licebit, luci vt restituatur ,
deo volente, curabo . Habeo et opusculum Matthiae Vindocinensis, poetae
itidem christiani, qui solum Tobiam versibus elegiacis astrinxit. Vter-
que dignissimus est luce ; vt dolendum s it , huiusmodi thesauros tamdiu
reconditos fuisse. Vale, 1J64.
1 6. CoUectionem quorumdam veterum ecclesiasticorum aucto-
rum Steuartius edidit hoc titulo : Tomus singularis insignium aucto-
rum tam graecorum , quam latinorum , quos ex variis bibliothecis
accersitos nunc primum in lucem prodire, et publice prodesse iussit
Petrus Steuartius Leodius, Ingolstadii, ex typographia Ederiana 1616.
in 4. Pag. 797. huius voluminis extat Benedictio del , hoc est,
Commentariolus , quomodo deus praecipue per psalmos benedicendus,
atque laudandus est , ex Cassiodoro , et Isidoro magna ex parte
contextus ab anonymo quodam, sed , v t videtur , monacho Ratisbo-
nensi, ad Bathuricum episcopum Ratisbonensem etc. Is floruit anno
8 1 4 ., et seqq. Auctor offert ill! hos flosculos , quos, a it, sancti
Patres, nostri, et doctor es ecclesiae exposuerunt, Hieronymus videlicet
, Augustinus , Cassiodorus, magnus , et eloquent vir-, sed et Isi-
dori de antiphonis, responsoriisqne , et aliis rebus, Bedae quoque
eximii magistri inserui monita . Ex opere Isidori de officiis multa
hie inserta su n t, quae repetita simili modo f'uerunt in Basnagiana
editione lectionum Canisii tom. 2. pag. 38.
17 . Reliquum est, vt mss. exemplaria, quae a nobis collata, «a/mmss.va-
inspectaue su n t, recenseamus . In codice Vaticano 641. , quern
cap. 94. describam , sunt duo libri Officiorum cum Prooemiis ve-
teris, et noui testamenti, quae Isidori senioris dicuntur. Codex
Vaticanus 1 14 6 . , de quo cap.9j.,solum exhibet quaedam fragmen-
ta huius operis. In Vatic. 576*. vetustissimo est liber secundus,
mutilus in fine. Vide cap. 98. In Regio-Vaticano 19 1 . antiquissi-
mo , de quo cap.99., libri duo Officiorum fere vt in editione Regia
Matritensi. In cod. Regio-Vatic. 256. , de quo cap. 9 9 ., est
inscriptio : Tsidorus de clericis , Omnes etc. , scilicet ex libr. 2.
Offic. cap. 1. Alia fragmenta de clericis in Regio-Vatic. 982. c . i 01.
Fragmentum ex lib. t i Offic. in codice Ottoboniano 6. cap. 105.
In Ottoboniano 122. ibid. Libri Officiorum Domni Tsidori num. duo :
desinunt, vt apud Grialium .
C A P V T LXX.
Synonyma, siue Soliloquia Isidori. Editiones. Praefatio editionis anni
1532. Versio italic a Synonymorum . Monitum Breulii. Haereticus
Synonymorum corruptor diuino iudicio punitus. Codices manu exa-
rati . Plura opera ex Synonymis deriuata .
n
J-Jrau lio, Ildefonsus, Isidorus ipse Synonymorum meminerunt. Testimony ve-
Braulio : Synonymorum libros duos, quibus ad consolationem animae , terum •
et ad spem percipiendae veniae, intercedente rationis exhortatione,
erexit. Ildefonsus : Librum lamentationis , quem ipse Synonymorum
vocauit: vbi alii legunt Synonyma, alii corrupte Synonymam, vt in
prologo ipso S. Isidori nonnulli Synonymam habent pro Synonyma.
Non male esset Synonymiam ex ipso Isidoro, cuius definitionem de
synonymia mox proferam . Petierat autem Braulio ab Isidoro sibi -
•E e e e 2