
Canonicorum
régula •
edit tones •
collectio régula-
rum.
cto inter se similia sunt, aut verius eadem sunt . Denique cum ab Isidore)
Hispalensi in Regulam S. Benedicti scripta et alia quaedam extent ,
quae neque in sua Regula Monachorum , neque in reliquis eiusdem libris
habeantur : absque dubio fateri necesse est, Isidorum maiores inillam Commentaries
contexuisse-. Sed de hoc etiam alibi .
24. Nonnulli Canonicorum quoque regulam ab Isidoro com-
positam tradunt : neque omnino quidem aberrant. Sed haec régula
, vt cap.1 9 . , et 3 1. explicui, est Canonicorum régula in Con-
cilio Aquisgranensi proposita , quae ex SS. Patrum , et Isidori
in primis sentèntiis contexta e s t.
25. Regula monachorum Isidori primum prodiit in regia edi-
tione Matritensi, inde repetita in editione Breuliana, et in secun-
da recenti editione Matritensi . Lucas Holstenius collectionem re-
gularum hoc titulo curauit : Codex regular um , quas Sancti Patres
monachis , et virginibus sanctimonialibus seruandas praescripsere ,
collectus olim a S. Benedicto , Anianensi Abbate . Lucas Holstenius
Vatic. Basil. Canonicus , et bibliothecae praefectus in très partes di-
gestum, auctumque edidit. Romae excudit Vitalis Mascardus mdclj.
in 4. In eo vetusto codice regularum praefatio praemittitur Isidori
regulae : lncipit praefatio Isidori Hispalensis episcopi in regulam
monachorum . Sanctis fratribus , in coenobio Honorianensi constitutis,
lsidorus . Plura sunt etc. Deest titulus praefationis in editionibus
operum Isidori. Monasterium , vt supra monui, a Mabillonio di-
citur Honoriacense . Capita regulae S. Isidori in codice S. Benedicti
Anianensis sunt 2 3 ., in editionibus operum Isidori sunt 24. Neque
ordo capitum idem est : sed in -rebus ipsis exiguum discrimen in-
tercedit. Holstenius, qui paulo antequam in lucem codex regularum
prodiret , mortem obierat, in praefatiorie praemiserat , codi-
cem hunc esse ilium ipsum, de quo Hugo Menardus in not. ad Acta
S. Benedicti Anianensis haec ait : In testaments S. Gennarii episcopi
Asturicensis inter libros, qui ab eo dantur monasterio S. Petri de Mon-
t 'ibus, recensetur liber regularum virorum illustrium , qui an idem
sit cum eo, qui a nostro Benedicto collectus est, non adeo constat.
2 6. Holstenianus Regularum codex iterum typis excusus fuit
Parisiis 1663. in 4 . , et in noua collectione Regularum hoc titulo:
Lucae Holstenii Codex regularum monasticarum , et canonicarum ,
collectus olim a S. Benedicto Anianensi Abbate , nunc autem auctus,
amplificatus , et in sex tomos diuisus ; obseruationibus critico-histo-
ricis a P. Mariano Brockie , Priore monasterii S. Iacobi Scotorum Ra~
tisbonae illustratus. Augustae Vindelicorum 1759- in fol. Ibi tom.i.
pag. 187. seqq. S. Isidori Hispalensis episcopi régula monachorum .
P. Mariant Brockie obseruatio critica in Regulam S. Isidori.
27. Auctor huius regulae est S.Isidorus, Hispalensis episcopus, et S.Lean- monasterium.
dri in episcopatu successor , eiusque frater vterinus, anno d c x x x v i . de- Honoriacense.
functus , et fastis Sanctorum ascriptus .. Sanctissimus enim episcopus hanc
regulam scripsisse videtur ante adeptum episcopatum , quum a teneris an-
nis monasticam vitam secutus sit : sed vtrum in hoc coenobio Honoria-
censis ( forte Hottoriacensi ) tirocinium posuerit, merito dubitatur, quum
ad eiusdem monachos instruendos regulam praesentem composuerit xxm.
capitulis comprehensam , atque alias vitae monasticae normas , a SS. Pa-
tribus scriptas, suis monachis summopere commendet . Et quidem quam-
uis modo ignoremus huius monasterii situm , tamen illud Benedictinis
institutis imbutum , facile supponere possumus, quum régula S. Benedicti
iamdudum per S. Aemilianum apud hispanos promulgata fuerit , 'atque
S. Leander eandem amplexus sit • Denique si hanc S. Isidori regulam re-
cte attendamus, tunc et illam ex disciplina Benedictina desumptam agno-
scere debemus : nam eodem modo manuum laborem , ieiunia , lectiones,
diuinum officium , aliaque munia monastica praescribit : vult etiam, mona*.
chos in eodem dormitorio pausare, in eadem mensa reficere , atque singulis
denis decanum inuigilare mandat. Quae omnia ex régula S. Benedicti
desumpta esse videntur , quam proin suis monachis obseruandam
proposuit , paucis superadditis loco, et regioni magis accommodatis. Vn-
de non desunt auctores asserentes , vtramque regulam simul in eodem
monasterio obseruatam fuisse •
28. Praefatio ita inscribitur in hac editione: Sanctis fratribus, régula deuota-
in coenobio Honoriacensi constitutis , lsidorus . Praemittitur ex Mar- rum ’
tenio caput 2 4 ., siue Sententia de régula Deuotarum . Rursus
pag. 404. Editor producit eandem Sententiam de régula Deuotarum
ob variantes lectiones ad mentem Holstenii. In veteri , inquit
, codice, qui Sanctorum Patrum monasticas sanctiones continet,
etiam sequentes duae constitutiones, altera nescio cuius regulae Deuotarum
, altera concilii Hispalensis secundi , post regulam S. Isidori
legebantur . Constitutio Concilii Hispalensis il. est caput xi. Vnde-
cima actione etc. Fortasse id ita reperitur.in editione Parisiensi Re-
gularum Holstenii : in editione quidem Romana nihil tale inuenio.