
clericorum : Aduerte ex Concilia Tolet. i . ca n .ij. concuhinam did
coniugem , quae ad plenum ius coniugale non erat admissa . Sic
et Isidorus in libro de distantia noui , et veteris testamenti. Eius-
modi Isidori verba neque extant in lib. i . Sentent, cap. 2 0 ., quod
inscribitur De differentia testamentorum, neque in libro Différén-
tiarum rerum num. 3 3. Inter legem , et euangelium etc., neque
in libro 2. contra Iudaeos, siue de vocatione gentium, vbi quae-
dam de vtroque testamento disseruntur . Desunt etiam in hoc libro
quaestionum : sed certe locus hic opportunus erat, vt de vxo-
ribus, et concubinis veteris , ac noui testamenti quaestio aliqua
institueretur . Quod si ea fuit ab Isidoro controuersia agitata,
in tanta excriptorum licentia mirum non esset, si ea ab imperito
aliquo praetermissa fuisset, quod non intellexisset , christiano li-
cere loco vxoris concubinam habere , hoc e s t , veram coniugem,
quae ad plenum ius coniugale non erat admissa, quales tune permit-
tebantur,et tamquam vxores minus solemniter ductae habebantur .
Equidem potius crediderim, Gratianum has quaestiones, ex initio
ipso inscriptas De distantia noui, et veteris testamenti , allegasse ,
quam caput aliquod aliorum operum , quae proprio gaudent ti-
tulo , tamquam distinctum a ceteris opus, indicasse. De hoc titulo
agit Berardus supra relatus cap. 32. num. 7.
nia ceMces 7. Ex epistola Burrielii cap. 40. descripta constat, habuisse eum
quaestionum . |j| amjc0 sibi commodatum codicem gothicum , in quo plura erant
Isidori opera, et liber quidam acephalus breuium quaestionum de
sacra scriptura per interrogationes, et responsiones, qui an Isidoro
adiudicapdus esset, ipse dubitabat. Si aliquam quaestionem indicas-
set,iudicium ferri posset, an cum nostro conueniret. In codice Va-
ticano seculi vm ., aut ix. est etiam liber quaestionum sacrae scri-
pturae initio nautilus, sed a nostro diuersus. Prima , quae occurrit,
quaestio est, Quot modis intellexit loannes , quia a Christo debet ba-
ptizari. Vltima , Cur lesus infans puer dicitur , quum infantia septi-
mo anno finiatur, pueritia quartodecimo claudatur ? Responsio : Hoc
nimirum constat, quia v t ministràret, et esuriret ( legam seruiret )
venit lesus, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministra-
re etc. Etenim omnis minister , et omnis seruus puer vocatur etc. Aliae
etiam sunt quaestiones, quae in codice gothico Regio-vaticano 1823.
inter alia Isidori opera hoc titulo insigniuntur : De quaestionibus difficilioribus
veteris, et noui testamenti. Prima quaestio e st: Quibus scri-
pturarum testimoniis Trinitas approbatur . Diuerso charactére , sed
satis antiquo ascribitur nomen auctoris Euchen episcopi: ac reuera
sunt duo libri instructionum Eucherii Lugdunensis ad Salonium fi-
lium.Post primum librum recenti manu notatum est,septem vlti-
mas lineas abesse ab editis . Finis quaestionum in ms. est in Epistola
ad Colossenses, Iudaeis christiani. Illico rubrica, Prologus de
nominibus hebraeis : Quoniam , j i l i charissime , superiori libro etc.
In ima pagina antiqua manus, diuersa a prima, ascripsit: Explicit
liber quaestionum noui, et veteris testamenti. Hic est liber primus
Instructionum: liber secundus est de nominibus hebraeis, variis vo-
cabulis e tc ., vt in Biblioth. Patrum Lugdun. torn. 6. pag. 83 3 ., vbi
primus liber post quaestionem in epistolam ad Colossenses proce-
dit vsque ad Apocalypsin. Quaestio autem in epistolam ad Colossenses
in ms. est imperfecta .
C A P V T LXV.
Secretorum expositiones sacramentorum, siue quaestiones, aut commentant
in quosdam libros veteris testamenti . An Isidorus comment
a i s literales in sacram scripturam edideritl Glossae ordinariae
an Isidorus auctor ? An alterius , quae nondum édita est% A lii
commentarii. Interpretatio in lob.
nerp „ 1 . « wlT lu ia il‘ 111 g c - Commentarii
nere exponeftdam quodammodo pemnent,commentariis, qui extant,
m singulos libros locum nunc damus. Et praeferendi quidem essent
commentaru literales, si ab Isidoro scriptos esse, et alicubi adhuc
asseruari constaret. Sed quum solum mihi cognitae sint quaedam
glossae literales, quas Isidoro ex coniectura tantum ascribere pos-
sumus,de genuinis eius allegoricis commentariis primum verba fa-
ciam 5 de aliis mox facturus.
ta de hoc oneffr6 e d i f 0 n e a ta de hoc opere dissent, relegend a 9supra cap. 3 6 . VnGurmia lihuo*c ad- c o— m a f ,
dam , Latinium Bibi. Sei. pag. 173. iam oliin animaduertisse, in Eucheno,
Romae anno 1564. excuso, haberi commentarios in Genesm,
et in libros Regum, in quibus Jocis aliquot S. Gregorii Papae