
crambem bis coctam nobis apponere vnquam statuisse , tamen ego
contra existimo , Isidori, aliorumque Patrum id proprium fuisse, vt
pro re nata ex praecedentibus libris multa in alios transferrent : ne-
que enim ingenio foecundo praediti videri appetebant, sed popu-
lis quammaxime prodesse . Constat certe, in genuinis Isidori ope-
ribus multa esse communia iisdem omnino verbis repetita. De his
autem, aliisque similibus libellis singillatim erit agendum , quum Isidori
dubia opera excutiemus, scilicet cap. 8i . , et 82.
C A P V T L X X I .
Régula monachorum. Expenduntur argumenta V. C. Petri Emmanue-
lis Hernandez, qui earn Isidoro abiudicandam censet . Commen-
titii sunt Commentarii in Regulam S. Benedict! , quos Isidoro Con-
stantinus Caietanus ajfingit. Isidoriana régula Canonicorum . Editions
Regulae monachorum. Caput vltimum de régula Deuotarum
ex Martenio quidnam s it l
Qunrcm'wRem- ï -P e r s p ic u um est Braulionis testimonium de monachorum regu-
1crm. la ab Isidoro composita : Monasticae regulae librum vnum , quern pro
patriae vsu, et inualidorum animis decentissime temperauit . Dubium
esse potest,an eodem Isidorus respexeritin epistola ad Braulionem
• adhuc archidiaconum, quae incipit, Dum amici liter as, vbi ait : Quaternionem
regularum per Maurentionem Primiclerium direximus . In
codice ms. Escurialensi lit. B. plut. 1. n. 1 2 ., vt Bayerius annotauit,
cxtat régula monachorum cum hoc Isidori commate : Quaternionem
* regularum per Maurentionem primiclerium direximus. Vêtus ergo
est haec persuasio, quod Isidorus regulam suam tune miserit. Ne-
que sane quidquam occurrit,quo ea debilitari, infirmariue possit.
Quaternio enim dicebantur chartae inuicem compactae : de quo Du-
cangius exponit Alcuini versus poem. 7.
Plurima hic praesul patrauit signa stupendus,
Quae nunc in chartis scribuntur rite quadratis .
Adducitque auctoritatem Eckehardi Iunioris de casib. S. Galli cap.
16. Misit . . . quaternionem-i omnem seriem Sandrati tenentem . Isidori
autem quaedam opera in quaternionibus descripta fuisse, ex
antiquissimo catalog o bibliothecae S. Nazarii in Laurissa constat,ex
quo
quo praeter alia cap. 4 6. protuli: Isidori de origine ( corrigendum
videtur de ordine ) creaturarum in quaternione . Sententiae, et Chronica
in quaternionibus .
2. Regulam vero , quae extat, esse ipsissimam, quam Isidorus s ?K,a isidoro
scripsit, Nic. Antonius idoneis rationibus astruit. Plura quidem sunt, asstna •
inquit, njnde regulam istam ab Isidoro essedescriptam nouimus. Conueniunt
hie non solum res, sed verba cum aliis eius libris, de quo
in notis breuissimis admonemur. Smaragdus quoque in Diademate monachorum
, seu expositione in S. Benedicti regulam, decimi seculi script
or , Isidori hanc laudap, et in eiusdem argument i op ere Petrus dia-
eonus Casinensis: Gratianusque eius verbis vtitur in cap. Cum excommunicato
18. 1 1 . quaest. 3. Ante hos S. Benedictus quoque Anisinensis
Abbas in regularum sua Concordia , ab Hugone Menardo in
lucem edita,noni seculi auctor . Haec erudite Nic. Antonius . Non mul-
to post Isidorum,et Fructuosum vixisse auctorem cuiusdam regulae
monasticae, existimat Martenius, qui earn edidit tom. 9. Veter.
Script, collect, col. 16 1 . ex ms. Colbertino ante annos 700. exara-
to . Incipit: Dominicum diem, si cut ait Isidorus , apostoli idea etc. ex
c. 24. lib. 1. offic. Anonymus auctor praeter alios Patres laudat
S. Benedictum, S. Caesarium , S. Fructuosum , et Isidorum ex Regn-
la monachorum, vt cap. 6. S. Fructuosus : Viuere autem soils oleri-
bus etc. Isidorus episcopus : Per omnem autem hebdomadam viles ole-
rum cibos, ac pallentia vtantur legumina: quod petitum ex cap.9.
Regulae monachorum.
3. Petrus autem ille Casinensis, ex cuius eommentario ms. c«««"-
in regulam S. Benedicti Constantinus Caietanus Isidoriana frag- K '
menta edidit, fuit monachus, et bibliothecarius Casinensis , et diaconus
Ostiensis anno circiter 1 1 3 7 . , de <luo Io. Baptista Marus ad
cap. 47. libri De viris illustribus Casinensibus. In cod. Vat. 5718.
extat expositio Petri diaconi in regulam S. Benedicti e x ' pergam.
in fob magno, in cuius prologo dicitur Petrus peccator. Aliam ex-
positionem incerti auctoris in eandem regulam exhibet codex Va-
ticanus 57 19 . membr. in fol. Incipit: Quumque turbas. Fabricius
in Bibb med. verbo , S. Benedictus Nursinus, elenchum Scriptorum,
e quibus Concordia Benedicti Anianensis composita est , adorna-
uit ad paginas editionis Menardinae , et plusquam 50. locos, quibus
Regula Isidori in medium affertur, indicauit.
Horn. I. C aOsDeD