
codex vetus de-
scrijjtuS •
fortasse ex ex-
teris exemplari-
bus sumptus .
x
inscriptio •
narratione patet. In primo folio, vt ait, quod papyraceum est, haec
legitur nota: Hie liber scriptus est era mlxxxv. a Dominico presby-
tero, -vt in fine libri dicitur . Is est annus Christi mxlii. Et fortasse
fa it Sanctii Secundi nondum tamen regis, qui ex Sanvtia regina Ve-
remundi Tertii sorore natus est. Quum horum trium mentio fiat turn
huius libri initio in tabella tessellata repetiti saepe nominis , turn pri-
mo libro in pedum poeticorum tabulis; neque temporum ratio discrepat,
4 - Haec nota Rodriguezium admonere debuit , codicem non
anno 743., sed anno denuun 10424 nam annus erae fortasse est mlxxx.
In eodern folio primo haec est nota hispanico sermone: Este libro
es de la lglesia de nuestra Senora del Filar de Zaragoza. Scilicet,
Hie liber est ecclesiae Caesaraugustanae Deiparae Virginis de Co-
lumna . In folio secundo, quod membranaceum e st, vt alia sequenti“
13 notatur , Litera ista Mozaraba appellatur, uel Loletana. Nimi-
rum characteres sunt gothici, sed affabre , et studiose exarati. Initio
depicta est crux versicolor his verbis superiori parte : Pax, Lux-.
inferiori vero : L e x , R e x . Sequitur labyrinthus verborum , diuersis
coloribus, vt ipsa crux , ornatus, in honorem beatissimge Virginis
Mariae f et alius similis , in quo legitur: Sancio, et Sancia librum .
In folio sequenti literis maiusculis hoc monitum ■ In dei nomine
simplo triplo diuino incipiunt capitula libri Ethimologiarum . Vt ua•
leas, quae requiris , cito in hoc corpore inuenire, haec tibi, lector, pa-
gina monstrat, de quibus rebus in libris singulis conditor huius co-
dicis disputabit ( pro disputauit ) in libris duodecim. Deo gratias,
amen , secula seculorum .
5. Non dissimile monitum in nostris Vaticanis codicibus repe-
rimus : ex .quo suspicari possumus, exemplar Caesaraugustanum ad
alia extera conformatum fuisse , praesertim quia Isidorus auctor,
vt mox videbimus, Iunior appellatur . Quod autem dicitur, libros
esse duodecim, mendum librarii videtur« Vt eniin Rodriguezius ad-
uertit 3 hie codex in distributione partium, et capitum cum editio-
ne Grialii congruit. Post monitum est index librorum , et capitum
magno artificio exaratus, ac circulis distinctus.
6. Operis inscriptio haec est : In nomine Domini Nostri lesu
Christi incipit liber Ethimologiarum beatissimi Esydori Iunioris ecclesiae
Spalensis episcopi ad Braulionem Caesaraugustanum episcopum
scrip turn . Ante epistolas Isidori, et Braulionis , quae Etymologiis
praepraemittuntur,
sunt notae iuridicae, quas Isidorus lib. 1. cap. 28.
abolitas refert: quem ad locum in nonnullis nostris mss. inseruntur,
in plerisque desunt. Epistolae Isidori ad Braulionem sunt quinque:
I. In Christo Domino, et dilectissimo filio Braulioni Arcediano ( cor-
rige Archidiacono ) Isidorus. il. In Christo reuerendissimo, et colen-
dissimo fratri Braulioni Isidorus. Tres reliquae : Domino meo , et dei
seruo Braulio episcopo Isidorus. Prima ex his quinque epistolis incipit
:-Dum amici literas : altera : Quia non valeo . Braulionis ad Isi-
dorum epistolae sunt duae hac inscriptione : Domino meo, el vere
domino, Christique electo Tsidro episcopo episcoporum summo Braulio
seruus inutilis Sanctorum d e i.
7. In fine libri v. ,vb ie s t Chronicon, ita legitur Mauriciusan-
nis XXI. Gothi catholici efßciuntur . Eocas annis vm, . . . vbcccviii.
Romani caeduntur a Persis. Eraclius septimum decimum nunc agit
annum v.dcccxxvi. Iudaei Spania christiani efßciuntur .Residuum sextae
aetatis tempus soli deo est cognitum . Illico subiungitur : Inuenimus ,
collectam esse hanc Coronicam sub era dclxvi. sicut et in alia . Deinde
a sequenti era dclxvii. usque in hanc praesentem eram, quae
est DccLxxxi* creberunt ( sic ) anni cxvi. 3 qui additi ad superiorem
huius Cronicae summam ,faciunt simul omnes annas ab exordio mun-
di vsque in hanc praefatam dcclxxxi. era v. dccccxlii. His itaque ita
dicitis ( hoc est3 dictis, vel potius digestis ) f atemur denique,difficile
posse quemquam hominem annorum summam past etiam tempore
incarnationis iam Domini praetermissa quoque era ueritatis indice
per reges , et principes computare , et in errore minime incurrere .
Proinde ergo necesse quippe est secundum morem prorsus eram illam
partire , quae suo repererit tempore incurrere . Et quod partiendo
inuenerit, hoc quippe faciat ad ere maiore ( fortasse ad eram may
iorem ) adicere, quaeue ab Adam usque ad Christum noscitur per-
currere. Tunc sane probabitur quisque se scilicet ad ueritatis potius
tramite peruenisse.
8. Ex hac nota male latina colligebat Rodriguezius, codicem
Caesaraugustanum era 781. exaratum fuisse: sed solum hinc constat
, eum originem trahere ex alio ea era scripto. Id enim passim
cernere licet in aliis codicibus, in quibus librarii posteriorum temporum
ad verbum ea omnia excribebant, quae antiquiores alii pri-
migeniis operibus inserueranr.
Lom. I.
chronicum con-
tlnuatum •
Rodriguezius
notatur .
K k k