
âcfcriditur
stola ad Massonam astruit ; sed ica vt in concordiam reuocet cura
canone 19. Concilii Ancyritani, quo praescribitur, in lapsu corpo-
rali restaurandum honoris gradum post poenitentiam. Verum, inquit,
quod sequenter in epistolis venerabilis fraternitas vestra innotuit,
nulla est in huiusmodi sententiis decretorum diuersitas intelligenda,
quad alibi legitur , in lapsu corporali. restaurandum hominis gradum
post poenitentiam : alibi, post huiusmodi delictum nequaquam reparan-
dum antiqui ordinis meritum. Viden, vt Isidorus etiam in hac epi-
stola sustineat, post corporalem lapsum nequaquam reparandum antiqui
ordinis meritum ? Audi nunc ipsum Isidorum, canones in spe-
ciem diuersos ad concordiam reducentem . Haec enim diuersitas
hoc modo distinguitur . lllos enim ad pristinos officii gradus redire
canon praecipit, quos poenitentiae praecessit satisfactio , vel digna
peccatorum confessio : at contra, i i , qui neque a vitio corruptionis
emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum , quad admittunt, etiam
vendicare quadam superstitiosa temeritate nituntur , nec gradum vti-
que honoris , nec gratiam communionis recipiunt . . . Hi neque im-
merito consequuntur ademptae dignitatis statum , qui per emendatio-
nem poenitentiae récépissé noscuntur •vitae remedium . Et post plura :
Ecce in quantum •valut, concilii Ancyritani antiquamJ et plénum au-
ctoritate sententiam sacris testimoniis plane explanaui : ostendens, eum
posse restaurari in proprio honore, qui per poenitentiae satisfactionem
nouit propria delicta deflere : qui vero neque luget, quae gessit, sed
lugenda sine vllo pudore religionis , vel timoré diuini iudicii commit-
t i t , eu m nullo modo posse ad pristinum gradum restaurari.
17 . Doctrina ergo Isidori, sibi vndique cohaerens , haec est,
eum, qui per carnis lapsum, vel quoduis aliud graue delictum dignitatis
suae gradum amisit, recuperare ilium nullo vnquam tempore
posse, nisi dignos poenitentiae fructus faciat, vt per emenda-
tionem vitae remedium récépissé noscatur . Quare loc. cit. de offic.
eccles. concludit : Qui negligit recta facere, desinat recta docere .
Prius enim semetipsum corrigere debet, qui alios ad bene viuendum
admonere studet . Quod si in epistola ad Helladium Cordubensi
episcopo perpétua poenitentia imponenda indicatur, fortasse gra-
uiora quaedam crimina id flagitabant : dicitur enim de altitudine honoris
in profundo flagîtiorum flenda ruina demersus . . . Lugeat ani-
mae suae statum, quem tanto putredinis coeno inquinauit. Innuitur
tarnen, locum esse posse restitution!,quum additur: Fortasse porri-
get Uli manum quandoque Spiritus Sanctus, v t per dignam satisfactionem
mereatur peccatorum remissionem . Praeterea aliud est , quod
poenitentia miuncta esset perpétua ex parte poenitentis, vt ita loquar,
quia ipse iure reparationem exigere non poterat, aliud, quod in
potestate episcopi, vel concilii esset presbyterum, vel episcopum
lapsum, qui peculiaria poenitentiae, et contritionis signa praebuis-
set, ex indulgentia ad pristinum gradum admittere.
18. Doctrinam vero ab Isidoro in epistola ad Massonam tra-
ditam de sacerdotis lapsi reparatione disciplinae ecclesiae hispanae
contrariant non fuisse, colligi potest quum ex epistola Innocentii I.
ad Patres Concilii Toletani, turn ex Concilio Toletano xm. anno
6S3. can.10 ., turn denique clarius exConcilio IlerdensI anno 564.,
apud alios 524. can. 5 ., vbi haec statuuntur : H i , qui altario dei
deseruiunt, si subito in flenda carnis fragilitate corruerint, e t, Domino
respiciente, digne poenituerint, ita vt mortificato corpore cordis
contriti sacrificium deo offerant, maneat in potestate pontificis vel
veraciter affiictos non aiu suspendere -,vel desidiosos prolixiore tempore
ab ecclesiae corpore segregare : ita tarnen v t sic officiorum suo-
rum loca recipiant, ne possint ad altiora officia vlterius promoueri etc.
Adde Bachiarii scriptoris hispani anno circiter 400. epistolam ad
Ianuarium De reparatione lapsi, siue De lapsis recipiendis .
19. Edita est epistola Isidori ad Massonam in Actis Sanctorum
.ad diem 4. aprilis cum aliis,quas anonymus Canonicus Legionen-
sis Vitae S. Isidori inseruit. Alias editiones memorat Constantinus
Caietanus, qui eandem epistolam notis a se illustratam inter alia
septem Isidori opuscula typis commisit. Ita vero praefatur ad notas,
et varias lectiones.
Antequam integra haec Isidori Epistola passim legeretur, illius fra«--
mentum videre erat in libro Poenitentium Rabani Mauri cap. 1. , quern eat
Antonius Augustinus, Archiepiscopus Tarraconensis , antiquitatis peritis-
simus, vna cum aliis Poenitentialibus antiquis edidit, et notis illustrauit .
Praeterea apud Gratianum dist. 50* cap. 28. Domino sancto : apud Buchar-
dum lib. 19. cap. 7 g ., apud Iuonem lib. 3. tit.11. cap.17., atque alios .
Verum Ioannes Grialus, et Iacobus Breulius, qui recentem Operum Isidori
editionem adornarunt, istam Epistolam , quae prius mutila extabat,
integram dedere : sicut et Henricus Canisius ex membranis mss. Monaste-
riorum S. Galli apud Heluetios, et Weingartensis in Germania. Qiiamob-
rem ex omnibus hisce citatis Codicibus tjignum censuimus varias lectiones
obseruare.
L 111 2