
462 I S I D O R L A N A
* <*“*«*«« 22. Facilis esset responsio, si constaret, Agroetium grammati-
<on cans a . cum secui0 medio v. floruisse, qui Capri Orthographiant suppleuit,
vt Fabricius in bibl. med. asserit. In bibliotheca vero veteri, quo nos
remittit , de Agroetii aetatè nihil astruit ,• ac solum ait, prodiisse eius
opus primum Vulcanii cura in editione Etymologiarum Isidori,
deinde recensitum ex ms. Bongarsii inter grammaticos Putschii. Vix
vllam ego alicuius Agroetii mentionem inuenio, nisiquod Sidonius
epistolam 5. libri 7. Agroecio Papae scripsit. Is fortasse Fabricio est
Agroetius seculi v. grammaticus. Vellem tamen, id aliunde compro-
bari, praesertim quum facilius eredam, ex primo eius libri verbo nomen
auctoris confictum esse, quam auctorem aliquem a nominis
sui orthographia praescribenda librum inchoare voluisse . Nobis quo-
que episcopus est Barcinonensis Agricius , qui anno 516. concilio
Tarraconensi, anno vero 5 17 . concilio Gerundensi subscripsit : quod
nomen ad primum verbum libelli De distantia verborum referri
potest : quod ab aliis Agroetiusg siue Agroecius,ab aliis Agrycius , siue
Agricius diceretur : sed, vt innuebam,aliud ego cogito.
saepe ex înitio 23. Non semel accidit,ex primis verbis alicuius anonymi ope-
operum conji- rjs aut tituli lib ratios veteres nomen auctoris confinxisse. Ludouictum
auctoris T_. . . . - . . . . . .
nome*. eus Viues De corrupt, discipi. ub. 1. Fuere, mquit, qui.ad concdtandam
libro auctoritatem nomen magni auctoris ascriberent : alii quum
multi olim libri anonymi ederentur, leuissima aliqua adducti conie-
ctura , huic , aut illi adiudicabant : a lii, si tituli nomen non agno-
scebant, nihil dubitarunt mutare , et ad quemeumque esset 'visum ,
transferres fuere descriptors, qui,quod nomen primum menti occur-
reret, id proponerent pro titulo . Hac fere ratione in not. ad Ditto-
chaeum Prudentii obseruaui, versus quosdam anonymi poetae , qui
in membranis antiquis facetus dicitur , deinde poetae nomine Faceto
fuisse ascriptos : ipsum etiam Prudentium Amoenum dictum, immo
poetam Amoenum, a Prudentio alkubi distinctum, quia in veteribus
mss. Dittochaeo praemittuntur versus, quorum primus est, Incipiunt
tituli libri manualis amoeni. Quum enim abesset Prudentii nomen,
nonnulli librarii putarunt, auctorem esse Amoenum aliquem ita nun-
cupatum poetam , ac titulum libri esse librum manualem , siue En-
chiridium. Auctor vero eorum versuum, qui Dittochaeum laudare
voluit, vocauit librum manualem amoenum .
Bnyerms nom- 24. In Prudentianis quoque pag. 44. animaduerteram , ipsum
.•g et jarigXj* ; .-StSarm ’-ksp f w g
C A P V T L V I , 463
opus, quod Dittochaeum, id est, duplex cibus, in vetustissimis exem-
plaribus apposite vocatur , in nonnullis recentioribus dici De co-
lumbis, siue De columba, non alia de causa, nisi quia primus versus
incipit : Eua columba f u i t . Deceptus nihilominus fuit eruditissi-
mus Bayerius, qui in not. ad lib. 8. cap. 7. Biblioth. vet. Hisp. n.283.
inter alios , quos ad seculum xni., quamquam haesitans, refert, scri-
ptores hispanos, Prudentium Columbam recensuit, qui nemo alius est,
nisi sacer noster poeta seculi iv., et v. Prudentius .Nec minus quam
de Manfredo haesitans hue refero Ioannem de Valentia etc. Item
Prudentium Columbam ( Lemosinis Prudent Coloma ) Valentinum,
aut Catalanum, cuius extant epigrammata varia tetrasticha : De A-
damo , et Eua : De Diluuio : De area : De Abrahamo : De Iosepho ( casta
) De Moyse: Samsone: Dauide, ac de veteribus Patribus vsque ad
Christ's aduentum. In Escurial. lit S. plut. nl. sub num. 1 6. , atque in
Montis Casini apud Montfauconium Biblioth. mss. pag. 202. lit.A.
Vides, ipssissimum hoc esse Dittochaeum Aurelii dementis Prudeo-
t i i . Magis tamen miror, quod Bayerius in ead. not. Ioannem Da-
uila de Roa, famosum seculi xvii. scriptorem, et a Nic. Antonio in
Bibliotheca noua non perfunctorie commemoratum, ad seculum xm.,
aut sequentis initium reuocare voluerit. Ac demiim, inquit, v t mit-
tamus alios, qui sub huius xm. seculi exitum, aut sub initium sequentis
nonnulla elucubrasse videntur, Ioannem Dauila de Roa Prio-
rem S. Ioannis de Chauero Can. Reg. S. Augustini, cuius extat in Vatic
ana Christinae Suecorum reginae cod. 472. tractatus , De persona-
l i praedicatione S. lacobi apostoli in Hispania. Non solum hie com-
mentarius, sed multi etiam alii libri mss. recentis huius scriptoris
in bibtiotheca vaticana asseruantur.
2 5. Sed, vt eo redeam , vnde aliquantisper digressus sum, ex Agroicus « -
initio Isidoriani libri , Glossemata de distantia verborum , effingi po- moe<1‘a p,aut‘ •
tuit nomen Agroetii scriptoris . Nomen comoediae Plauti nunc de-
perditae fuit Agroicus, id est, agrestis, rusticanus . Earn laudat Nonius
cap. 3. num. 4 3 ., vbi minus bene alii legunt, Plautus Abroi-
co, vel Ambroico . Id latinis literis ita scribi debet Agroecus, non
Agrycus, vt aliqui, pronunciation fortasse decepti, putabant. Auctor
glossematum in aliquo fortasse Scholiaste Plauti earn obseruationem
Jegerat, atque ab ea suas distantias verborum, quas per literarum
ordinem instruebat, exordiri vo lu it. Siue autem Isidorianus liber