
w î0 I s I D O R I A N A
Brûuitonh a*. 9• V t responsionem Nie. Antonii confirmet, addit in notaBayettrina
. rius, Tulliano Varronis elogio longe superius esse, quod a centum
fere Hispaniae Patribus, et proceribus vnanimi omnium consensione
in vin. Toletana Synodo tit.2. 11.3 2. eidem Sanctö Doctori iu re ,
ac merito tributum legimus . Quid quod , subiungit, Varronem Cicero
in Academicis praesentem praesens alloquitur ? Braulio extin-
ctum nuper Isidorum d o le t, quern viuentem vnice d ile x e ra t. Quis
•vero tam chari capitis desiderio pudor esse t, aut modus ? lllu d tarnen
, inqnis , ab Ethnico profectum . Esta . Sed cur non idem in Ba-
silio , Nazianzeno , Hieronymo , immo et in Paulo reprehendimus ?
................Habitarunt D ii quoque siluas ,
Dardaniusque Paris.
Potuit cum aliis nominari Augustinus, qui., vt dixi , ante Biaulio-
nem Ciceroniana ipsa de Varrone verba in suam sententiam addu-
x i t . Potuit etiam ex multorum opinione asseri, Braulionem Isidori
discipulum fuisse , adeoque libenter huius laudes exaggerasse . Et
Riscus quidem tom.30. Hispan. sacr. cap.7. n.6. tract.66. ex Isidori
literis ad Braulionem colligit, Isidorum Braulionis fuisse ma-
gistrum - At neque in epistolis Isidori ad Braulionem , neque in aliis
huius ad ilium mentio vlla fit eius magisterii : quod silentium in
contrariant sententiam potius nos ducit : ac solum ex his epistolis
constat, Braulionem , et Isidorum aliquando simul fuisse conuersa-
tos . Melius Riscus Martinum Carrillum reiieit , qui affiimauerat,
Braulionem Ildefonso magistro vsum fuisse : non enim constat tem-
porum ratio . Braulio ipse in epîstola dedicatoria vitae S. Aemiliani
loannem fratrem suum , et praedecessorem sanctae vitae, doctrinae-
que institutorem sibi fuisse affirmât : de aliis magistris nusquam me-
minit. Confer dicenda cap.20.
. . 10. Fuisse autem Braulionem secularibus disciplinis imbutum,
jiius disciplinis vel certe veterum scriptis eruditum demonstrant eius opeta, ac prae-
sertim epistola ad Taionem presbyterum tom.30. Hispaniae sacrae
pag.331. seq. Apud te habeas f ix um , me posse remordere, si velim :
posse genuinum laesus infigere : quia et nos iuxta Elaccum didicimus^
liferulas, et saepe manum ferulae subtraximus ; et de nobis diet
potest : Eoenum habet in cornu, longe fug e : immo illud Virgilianum :
E t nos te la , pater ,ferrumque baud debile dextra
Spargimus }.t t nostro sequitur de vulnere sanguis .
Et paulo post : Ne habeat ingratos fabula nostra tocos, secundum
Outdium, ac secundum Appium caninam videamur exercere facun-
diam . Et ante praemiserat, Ne faciat longas fabula nostra moras .
1 1 . Difficillimum ergo est, quod Mayansius argumenta vlla probabilia
inuenerit, quibus Braulioni abiudicetur praenotatio operum
Isidori, quae in membranis, a Braulionis aetate non longe distanti-
bus, Braulionis nomine inscripta reperitur . Quae quidem de ea
praenotatione operum Isidori dicta intelligi volumus, quae dudura
vulgata est, et editionibus Isidori praefixa . Nam in mss. codicibus
vberiorem aliam extare constat * quae qualis sit , nunc accuratiux
inuestigandum estv ‘ r . .
12. Grialius in prologo ad lectorem refert, a Cypriano Suarez,
qui nonnulla opera Isidori ad editionem Matritensem recognouit,
in veteri quadam Braulionis praenotatione operum Isidori reperta
fiaec fuisse verba, quae vulgo desiderentur : Moralium libros B.Gre-
gorii Papae rogatu compendiose abbreuiauit : Cantica canticorum fa*
cunda expositione elucidauit : quartam editionem Psalterii edidit :
super libros Moysi, et Psalterium, et quatuor Euangelia expositioni
non minimo insudauit studio . In canonico quoque , et ciuili iure
permaxima composait instrumenta . Eandem vberiorem praenotatio-
nem e duobus vetustis codicibus excitât Mariana in not. ad 1. 1 .
c.2. contra Iudaeos : In eius v ita , inquit, a Braulione scripta (duobus
certe vetustis codicibus ) scriptum inuenio , quartam eum Psalterii
translationem edidisse. Confer epistolam Burrielii infra cap.4 ° .
13. Bayerius in nota ad n. 16 0 .1. 3. biblioth. Vet. Hisp. testa-
tu r , incertae originis dudum sibi visam fuisse istiusmodi auctiorem
Braulionis praenotationem : in earn tamen casu se incidisse in regio
Matritensi codice Variarum lectionum Roderici Toletani, a Ioanne
Lopez de Leon anno 15 6$. compilato , fol. 1 14 . pag. 2. totidem
atque ipsis verbis atque apud Grialium in operum Isidori prologo ;
nisi quod pro quartam editionem Psalterii, vt in Grialii edito , quartam
translationem in regio Matritensi codice legitur . Mariana etiam
duplex exta
praenotatio «
quartam Psalterii translationem legerat, vt in eius verbis vidimus.
Rodriguezius de Castro tom. 2. Biblioth. Hisp. pag. 294. ex codice
Escurialensi, quo Etymologiarum versio hispana continetur, secu-
lo x v. exarato , eandem vberiorem praenotationem sermone antiquo
hispano redditam protulit : incipit : Isidro noble varan etc.
praenotatte
vberior •
in mss. antiqui
reperitur •