
sane verbis enitet ipsa Pauli Apostoli doctrina , qualis habetur in cap. j.
epistolae ad Ephesios.
Cm. 59 et 60. 44. Cum canone 39. eau. I• qu. 1. iungendus est canon 23. de cons.
eaii. I» qu. l. et dist. 4 ., vtrobique enim sub' Isidori nomine eadem sententia describitur.
Cm.23. decam. Non est consistendum in codice Gratiani , sed ad antiquiores Collectores,
*».4. quos Gratianus sequebatur , respiciendum est, vt in monumenti auctorem
inquiratur. luo Carnotensis in parte 1. Decreti cap. 294. laudat illuds*
dictis Isidori Episcopi, quae sane inscriptio nihil aliud indicat, quam non.
nulla ex Isidoro in illud caput deriuata fuisse . Clarius quiddam adparet
in codice MS. Panormiae Regii Athenaei,in quo pag. 11. col. 1. recen-
•sentur verba canonis 23. laudati sub hac inscriptione : Augustinus ad For.
tunatum ex dictis Isidori Episcopi, item in margine alio charactere :-ex di-
ctis Isidori Episcopi . Hinc facile colligo , auctorem canonis earn compo-
suisse sententiain, qualis recentioribus saeculis obtinuit , eandemque its
compositam veteribus Patribus Augustino, et Isidoro tribuisse , quod apud
Augustinum, et .Isidorum nonnulla inuenirentur , ex quibus ea disciplina
Ecclesiae stabiliretur . Quod vt clarius explicetur , obseruandum e s t, ve-
terem controuersiam, quae diu Africanam Ecclesiam aduersus Romanam
exagitauit temporibus Stephani Papae , et Cypriani Carthaginensis , fuisse
definitam iam saeculo tertio, de recipiendo haereticorum baptismate ,>-siue
de non rebaptizandis iis, qui ab haereticis semel rite baptizati fuissent.
Num vero et ii tanquam vere baptizati haberentur, qui a non baptizatis
baptizati fuissent, perspicue nondum traditum fuerat . Hinc Augustinus in
ea quaestione se .ditbitantem exhibuit, quamquam in earn potius semen-
tiam inclinaret, qua diceret, validum esse baptismum , vt adparet ex can.31.
de cons. dist. 4. Recentioribus saeculis, prout res incideret, singularibus
Pontificum Maximorum rescriptis , definiri controuefsia coepit . Hinc le-
gimus in lib. 3. Capitularium capite 6. Siqtiis baptizatus est a Presbyters
non baptizato , s t Sancta Trinitas in ipso baptismo inuocata fu it , baptizt-
tus est, sicut Sergius Papa d ix it. Impositione vero manus indiget. Gregorius
Episcopus Romanus, et lohannes Sacellarius sic senserunt. Item sub
Nicolao 1. Bulgari in eadem controuersia Romanum Antistitem cousu-
luerünt, rescriptoque definitum, valere baptismum etiam a non baptizato
collatum, vbi légitima baptismatis fuisset forma seruata can.24. de cons,
dist. 4. Ita rescriben li caussam Romani Antistites pro data occasione eu-
hauriebant ex veterum Patrum Augustini,et Isidori monumentis . Etennn
Augustinus passim in libris suis tradebat, in conferendo Baptismatis Sacramento
, sicut non probitatem , ita neque (idem ministrantis attendi opor-
tere, cum Baptismatis virtus tota dependeat ex institutione Christi, non
ex merito conferentis . Atque vt de Isidoro loquar, ipse in cap. 24. lib-*-
de Ecclesiasticis officiis ita scribebat : Constat, baptisma soiis Sacerdotiht
esse traditum , cuiusque mysterium nec ipsis Diaconibus explere est licitun
absque Episcopis ,u e l Presbyteris ,nisi il lis procul absentibus ultima langet'
ris ccgat neeessitas ; quod et Laids fidelibus plerumque pirmittitur , ne qua-
quam sine remedio sal atari de saeculo euocetur . Haeretici autem, si tarns*
in I a tris ,e t pi Hi, et Spiritus Sancti attestatione docentur baptisma satcu
pisse, non Herum sunt baptizandi, sed solo ' chrismate, et manus impositione
purgandi . Baptismus enim non est hominis meritum , sed Christi : ideo-
que nihil interest,baereticus, an fidelis baptizet. Q'uod Sacramentum tarn sanctum
est ,u t nec homicida ministrante polluatur. Habet quidem baereticus
baptismum Christi ; sed qUia- extra unitatem fidei e s t, nihil ei prodest. A t
vbi ingressus fuerit, statim baptisma , quod habuerat f oris ad pernicsem ,
incipit illi iam prodesse ad salutem . Quod enim accipit , approbo , sed quia
foris accipit, improbo . Dum autem venerit, nan mutatur, sed agnoscitur :
character est enim regis met baptismus , non error sacrilegus; corrigo de-
sertorem , non muto characterem . Itaque. sententiae Patrum Augustini, et Isidori
perspicuae erant in ea parte , qua tradebatur, baptisma collatum ab
haereticis valere; in altera autem parte, qua quaeri posset, an baptizatum
esse oporteret, qui baptizaret , dubiae quodammodo videbantur ; vbi enim
tradebant illi , non attendi meritum baptizantis, sed vnam Christi Sacra-
menti auctoris institutionem , generalis traditio videhatur , ad non bapti-
zatos facile producsnda; at vbi de haereticis, ae proinde de baptizatis ho-
minibus praecipuum serraonem habebant, coereeri videbatur generalis ilia
definitio ad eos tantum , qui iam baptizati proponerentur . Dubia mens
Patrum explicari debuit per Pontifices Maximos, inter quos nomiuatus est
Sergius, et Gregorius, nominari autem etiam potulsset Nicolaus I ., vnde
Collectores canonum, vt rem vniuersara paucis perstringerent, exposue-.
runt, aliud forte erui«posse ex Augustino, et Isidoro; sed Romanorum An-
tistituin deftnitionem omnibus veterum dubitationibus praeualere . En paucis
explicatam laudati canonis 39. sententiam , in cuius initio dubitatio
proponebatur , qualis ex Isidori , put Augustini dictis emergebat ; in cuius
deinde fine prodita est sententia Pontificum Maximorum . Nonnulla adii-
cio ad interpretationem laudati capitis 6. libri 3. Capitularium , vbi dici-
tur, baptizatum a Presbytero non baptizato impositione manuum'indigere ;
vel enim nomine impositionis manuum intelligitur impositio manuum ce-
rempnialis , et earq facere iure non poterat Presbyter non baptizatus :
vel intelligitur impositio manuum ab Episcopo facienda in Sacramento Con-
firmationis . Fingamus enim vero, agi de Presbytero non baptizato , qui vna
et Sacramentum Baptismatis, et Sacrameutum Confirmationis iuxta aliquant*
1, Prouinciarum veterem morem contulisjet , vti in can. 1. dist. 93.
et in cap. 4. de eonsuetudine : licet non esset iterandum Baptismatis Sacramentum,
erat tarnen iterandum Sacramentum Confirmationis,quod passim
apud veteres nomine impositionis manuum appellatur . Aliter dicendutn
est de manus impositione, cum qua loco supra laudato Isidorus aiebat
recipiendos esse baptizatos ab haereticis; etenim manus ilia impositio erat
reconciliatoria, qua scilicet haeretici ad Ecclesiam reuertentes recöncilia-
n solebant. Quod vero- in eodem canone legitur, Presbyterum non baptizatum
baptizandum esse, sed non iterum ordinandum, nullibi legitur
apud veteres Patres , vet Augustinum, vel Isidorum . Neque ego ibi ar-
ltror adiectum fuisse ,. vt indicaret auctor canonis, ita aliquando ftiisse ser-
uaturn, sed potius vt quaedam dubitandi caussa proponeretur . Siquidem
quae inde sequuntur , sed Romanus Pontifex etc. ideo adsuta fucrunt, vt