
cap. 3 1. postquam conuersionem Hermenegildi retalit, sic pergit:
Quern pater arianus, v t ad eandem haeresim rediret, et praemiis
suadere, et minis terrere conatus e s t. Haec causam Dello dedisse vi-
dentur. Addit illico S. Gregorius : Quumque ille const antissime responder
et , nunquam se verum fidem posse relinquere, quam semel
agnouisset, iratus pater eum priuauit regno etc. Apertius S. Gregorius
Turonensis lib. 6. cap. 39. de Hermenegildo : Commotus ad eius
( Ingundis ) praedicationem conuersus est ad legem catholicam : ac
'dum chrismaretur, Ioannes est vocitatus . Quod quum Leouigildus
audisset, coepit CAVSAS QVAERERE, quali ter eum per der e t . Ille
vero haec intelligent, ad partem se imperatoris iungit etc.
titm iaiia. 32. At Biclarensis , et Isidorus factum Hermenegildi conde-
mnant, et tamquam rebellionem traducunt. Id iam ad secundam quae-
stionem pertinet. Dubia enim , vt mihi videtur, eo tempore fuit Hermenegildi
causa, in qua alii belli rationes idoneas, vt fit, crede-
rent, alii ineptas. Certe ego existimo, Leandrum, virurn sanctissi-
mum, ac doctissimum, bellum Hermenegildi non improbasse . Vt
enim cap. 18. ostendi, Leander ab Hermenegildo Constantinopo-
lim missus fu it , vt auxilium ab imperatore contra Leouigildum im-
petraret : quod verba Gregorii Magni innuunt : Te illuc iniuncta pro
causis fidei régis Wisigothorum legatio perduxisset. Superato autem
Hermenegildo,« régnante iam Recaredo, quo tempore Biclarensis
scribebat, aut rationes Leouigildi contra Hermenegildum magis pa-
tuerunt,aut maiores vires quodammodo ab effectu ipso acquisie-
runt : neque decebat, eos, siqui fortasse adhuc Hermenegildi fauto-
res remanserant, antiquis rationibus pro Hermenegildo renouatis,
ad nouos tumultus instigari.
verum many- 3 3. Illud certissimum , quod tertio loco quaerendum d ix i, Her-
rium. menegildum vere martyrem obiisse, etiamsi concedere.velimus, iniustum
bellum eum aduersus. patrem excitasse. Nec refert, quod
Gregorius Turonensis, qui extra Hispaniam scribens, fortasse non
totam rei seriem cognouit, miserum Hermenegildum vocarit: de quo
Gregorif Turonensis loco sic Baronius ad annum 584. num. 4. Sed
in eo quam prudent, ipse viderit, dum appellat MISERVM Hermt-
negildum etc. Quasi non monuisset Dominus, pietati erga deum patrem,
matrem, et omnia posthabenda . Sed a nobis causa potissimum
mortis illatae consideranda e s t ,quam Gregorius Turonensis ignorasse
videtur, qu i, vt ego puto, narrationem suam contexuit ex fide
Oppilae legati, a Leouigildo ad Chilpericum missi ; nam Leouigildus
timebat^ne Childebertus exercitum ad vlciscendam sororis suae
iniuriani commoueret, vt Gregorius refert lib.6. c.4., vbi colloquium
a se cum Oppila de religione habitum exponit. A patre Hermene-
gildus iussus est interfici, quod nollet catholicam religionem abiu-
ra re ,v t fuse narrat locupletissimus'testis Gregorius Magnus lib. 3.
Dialog, cap. 3 1 .', qui gloriosum Hermenegildi martyrium sumnns
laudibus celebrauit. Consentiunt martyrologia vetera Vsuardi, Adonis,
Wandalberti, Fuldense. In multis chronicis antiquis idem Hermenegildi
martyrium praedicatur. Iuuat etiam aduertere, Dialogos
Gregorii Magni, quibushistoria martyrii S. Hermenegildi continetur,
nostris gothicis Patribus haud fuisse ignotos; nam Udefonsus cap.i.
De vir. illustr. eos ita laudat: Quern quidem codicem Dialogorum
maluit appellare: in quibus libris quanta diuinitatis lateant sacra-
menta, et in amore caelestis patriae mira documenta , studiosus potest
facile cognoscere lector . Paulus etiam Diaconus Emeritensis de vita,
et miraculis Patrum Emeritensium scripsit, vt .nullus ambigat, ait
in prologo, quae sanctissimus, egregiusque vates romanae praesul
vrbis Gregorius, inflammatus Paracleti charismate spiritus, Dialogorum
in libris veridico edidit praenotationis stilo. Sed hinc rursus
maior mirandi causa exurgit: nam Paulus non solum prae oculis
habuit relationem martyrii S. Hermenegildi a Gregorio M. exposi-
tam, sed etiam verba quaedam ex ea narratione Gregorii excripsit,
Hermenegildi tamen mentionem studiose praetermisit. Audi Gre-
gorium : Post cuius ( Leouigildi) mortem Recaredus rex NON PA-
XR EM PERFIDVM, SED FRATREM MARTYREM SEQVENS,
ab arianae haeresis prauitate conuersus e s t: totamque Wisegothorum
gentem ita ad veram fidem perduxit v t etc. Expende nunc verba
Pauli cap. 1 6. Post cuius erudelissimam mortem venerabilis vir Recaredus
princeps filius eius . . . NON PATREM PERFIDVM, SED
CHRIS'TVM DOMINVM SEQVENS, ab arianae haereseos prauita-
• te conuersus est, totamque Wisegothorum gentem mira praedicatio-
ne ad veram fidem perduxit. Vides, vt Paulus, ne martyrem Hermenegildum
nominaret, etiam venustatem , quae verbis Gregorii
inest, amisit: multo enim venustius est non patrem perfidum , sed
fratrem martyrem sequent, quam non patrem perfidum, sed Christum