
epitome chronici aliquantulum protracti ; desinit enim : Eraclius xvii.
nunc agît imperii annum etc. , quum chronicum solum y. Eraclii
annum attingat. Alii codices in chronico Etymologiarum annum
decimum Eraclii désignant : alii aliter . Hoc tarnen constat, post chronicum
fusius, anno 4. Sisebuti, et 5. Eraclii terminatum , Isidorum
idem argumentum in opere etymologico , quod postremum eius fuit,
in compendium redegisse . Ad quam temporum rationem Bellanni-
nus non attendit, qiii existimauit, ex Etymologiis desumptum fuisse
chronîcon Isidori nomine in vulgus editum, improbante Labbeo j
eoque etiam magis, quia chronicon separatum multo vberius est
chronico Etymologiarum. Neque insolens e s t , eundem nonnun-
quam* scriptorem ex longioribus spatiis in arctum velut gyrum lu-
cubrationes süas,quum subest causa, contrahere.
ci> TsMoro fa - 2 1 . Quod autem Isidonis ipse chronicon suum in Etymologiis
contraxerît, minime ego dubito . Eccur enim Braulioni, quod Ou-
dinus cum Labbeo suspicatur, interpolationem chronici in Etymologiis
Isidori imputabimus ? Quid enim tutum in Etymologiis re-
manebitjsi Braulionem huius,vel alterius capitis auctorem pronun-
•ciamus, non alia ducti ratione,nisi quod Braulio opus solis titulis
distinctum in libros diuisit ? Diuersa ratio est de quadam nota,
Chronico Etymologiarum adiecta in editione Breuliana, vbi Suin-
thilanis mentio fit, et quaèdam repetuntur ex prologo ad Chronicon
fusius. Vossius enim lib. 2. de hist, latin, cap. 25. non ab Isid
o r e , sed ab alio additam verosimilius credit, quum in veteribus
suis optimae notae mss. ea verba desiderentur. In plerisque etiam
nostris mss. dësiderantur,quae recte pariter aGrialio omissa sunt.
Sed Grialius, ( vti antiqua etiam exemplaria ) nihilominus notât annum
1 7 . , aut 18 ., certe alium posteriorem anno 5. Eraclii : quod
ab Isidori manu esse certum videtur : quum enim ille post annum
5. Eraclii epitomen chronici formaret, annum, qui tunc agebatur,
debuit exprimere , non annum 5. Eraclii, quo scilicet vberius
Chronicum erat finitum .
varia exempta- 22. Breuioris chronici exempla extant in mss. codicibus etiam
rta a reliquo corpore Etymologiarum separata. De hoc chronico accipio
vetustissimos duos codices , quos Ioseph Blanchinus describit
in Indiculo codicum aureorum, argenteorum, et purpureorum ex
diuersis auctoribus collecto tom. 2. Euangeliarii quadruplicis pag.y93.
Primo codice continentur Biblia sacra latina, quae circa annum 790.
describi sibi curauit Theodulfus, postea Aurelianensis episcopus,, de
quibus Sirmondus tom. 2. operump. 1046. Codex in fol. membra-
naceus. Versus quidam Eheodulfi, vt ait Sirmondus , in libri fronte
aureis ch'aracteribus expressi er a n t. A lii •versus literis argenteis de-
script's praefixi breui chronico , ( quod Bibliis adimctum est ante no-
uum testamentum , ) Isidori, et opusculo Eucherii de interpretation
hebraicorum nominum, et graecorum cum clauiy v t nonmillis visum
est, Melitonis episcopi Sardensis . Blanchinus subiungit, versus literis
aureis in membranis purpureis exaratos esse , chronicon vero
Isidori, et opusculum Eucherii argenteis . Insigne hoc monumentum
in bibliotheca Mommiana, siue Domini de Mosmes seruabatur.
23. Similis alius codex, ac fortasse ex praecedenti descriptus,
extabat in ecclesia Dominae Nostrae Podiensis ex dono ipsius Theo-
dulfi , in quo erant biblia latina cum chronographia S. Isidori,
libro de nominibus hebraicis, altero de expositione diuersarum rerum
, et tractatu de deo, de eius attributis, et de variis rebus mo-
ralibus cum versiculis Theodulfi, qui in praecedenti quoque volu-
mine legebantur.
24. Chronicum breuius Etymologiis insertum saepe in mss. codicibus
Etymologiarum occurrit, annotato in fine anno decimo Erui-
g i i5 et era, quae tunc currebat: quod ab Ildefonso, aut alio aequa-
li in suo Etymologiarum exemplari factum, in alia subinde exemplaria
permanauit. Hie enim m o s ,v t apud alias gentes, ita etiam
apud hispanos v igu it, vt ab eruditis scriptoribus chronica descri-
benda continuarentur, aut saltern annus, qui tunc agebatur, subno-
taretur. In veteri quodam ms. Mediceo sunt quaedam stemmata ge-
riealogica ab Adam vsque ad Iesu Christi Incarnationem , fortasse
ex Isidoro desumpta, quibus librarius certe hispanus hanc notam
Sllbnexuit: Ab incarnatione autem Domini nostri lesa Christi vsque
in praesentem primum gloriosi Wambani etc. Ab exordia autem mun-
di vsque ad aduentum Domini anni vcxcv Id enim a librario po-
tius, quam a primo genealogiarum auctore, adiectum suspicor.
25. In codice Vaticano 18 6 9 ., de quo cap.9 6 ., Chronicon ;
Etymologiarum inscribitur De description, vel discretion temporum,
quod Freculfi Historia praecedit. De aliis similibus exemplaribus
agam cap. seq.,quuin codices Vaticanos Chronici Isidoriani recensebo.
— —