
An stseiuto fuisse , diximus : idque nemo non dich . Sed certumne est, Brau-
Etymoiogiae [joni, et non alteri nuncupatum ? Minime dubito , tjuin Braulioni
mincupatac, Eidorus Etymologias dedicauerit 3 non solum quia id epistola de-
' dicatoria in plerisque membranis extans suadet , sed etiam quia
mutuae vtriusque epistolae omnino persuadent. Inuenio tarnen,
in codice Regio-Vaticano m . , exarato seculo xi. ineunte , post
sex epistolas amoebaeas Braulionis , et Isidori, in quibus est etiam
epistola dedicatoria Isidori ad Braulionem, et post librorum indi-
cem 3 qui epistolis succedit , àddi praefationem ad Sisebutum Regem
3 iisdein omnino verbis , quibus ad Braulionem . Ita etiam
Palatinus 283. Ottobonianus vero 336. ita inscriptionem refert :
Libri Isidori ad Braulionem . . . vel ad Sisebutum . Ottoboma-
ni 34 3 ., et 427. epistolam nuncupatoriam ad Sisebutum , nön
ad Braulionem , proferunt. Confer de his, aliisque mss. caput 55.
an Braulioni, 2 I . i n Qiisiano exemplari descripto cap. 45. , et in codice 2.
et Sîsthuto. Archiuii Vaticani , de quo cap. 107. , disiunctio ita adhibetur,
vt dicantur Etymologiae scriptae ad Braulionem,-vel ad Sisebutum,
. suum scilicet dominum , et filium . Quidni autem accidere potue-
r i t , vt vtrique opus inscribefetur ? Solebant veteres du as praefatio-
nes suis operibus praefigere , solebant idem opus ad duos, cum
epistola dedicatoria ad vtrumque, mittere, vt ostendi in Prolegom.
ad Dracontium num. 1 6. ■ Solum obstare potest , quod Sisebutus
decessit anno 621. , quum Isidorus solum circa annum 630. Ety>
mologiarum codicem ad Braulionem miserit. Itaque Sisebuto Isidorus
solum offer’re potuit Etymologiarum libros. aliquos , siue
partes seorsum antea publicatas , vt ex Braulionis literis patet.
Ma°is tarnen crediderim, epistolam dedicatoriam Isidori ad Brau-
lionem Etymologiis cum inscriptione ad Sisebutum ab aliquo
inepto librario praemissam fuisse , quod vidisset , librum De natura
rerum Sisebuto nuncupatum in aliquo exemplari pro vigesi-
mo tertio , et vltimo.libro reponi .
hidorns Car- 2 2. Quid si aliquis contendat, Etymologiarum opus non Hispa-
Auhensh auctar nsci’i nostrum , sed Cordubensem alium Isidorum auctorem ha
h " ; J r bere? Id vix cuiquam in mentem venire potuisse videatur . In ea
“3,arum. fujt opinione vir ceteroquin doctissimus Martinus Roa
in libro De principatu Cordubae , vt Nie. Antonius obseruat :
quamquam mihi editionem latini operis Lugdunensem 1617. euol-
n 1 uenti
uenti Verba Roae non occurrunt ; neque aliam editionem Nie. Antonius
recenset , quum Roam in Bibliotheca noua laudat. Video
etiam , Roam lib. 2. Singul. cap. 9. non semel D. Isidori nomine
Etymologias appellare : quo sanctitatis titulo Hispalensem Isidorum
certe intelligit, quandoquidem Isidorum Cordubensem neque inter
Cordubenses quidem Sanctos nominauit . Itaque doceri ab aliquo
cuperem, quo loco Nie. Antonius vident, eum tarn absurdam senten-
tiam tenuisse. Fabricius quoque in Biblioth. med. verbo Isidorus
Cordubensis hoc ipsum repetit, sed ex Nie. Antonii fide, vt perspi-
cuum e s t. Conferenda erit versio hispana eiusdem operis, anctofc
ipso Roa interprète , quam ego non v id i.
C A P V T XL I X .
Doctorum hominum de Isidori Etymologiis iudicia. Isidori Studium
explicandi in Etymologiis prae ceteris res peculiares
Hispaniae .
, D octrinam Isidori contra quorumdâm criticorum reprehen-
siones ex grauiorum aliorum euidentissimis testimoniis cap.3 4. defen-
dimus . Nunc peculiarem Etymologiarum causam agimus . Ad Etymologiarum
nomen, totumque opus, ait Nie. Antonius, attenti gram-
maticorum , quos haec cura solicitât , f i lii dudum immaniter exclamant
3 Isidorumque multis accusationum iaculis petunt. Pro eorum
tarnen plena confutatione lectorem ad praefationem Grialii, quam
postea nos proferemus , delegat. Intérim obseruat, quasdam Etymologias
Isidori, quae ab aliis reprehenduntur, ab aliis sustineri.
Sic loannes Kirchmannus etymon feretri suspendit naso , quod tarnen
non improbat Vossius. Nie. Rigaltius Isidorum negligentiae
culpat, quod Scorpion sagittam dixerit, quod Stewechius défendit.
Io. Schefferus Isidorum reprehendit, quod Pharum Aegyptiam a <p«ç
lu x , et ôfifv videre dictam crediderit : quod tarnen non spernen-
dum etymon Martinius vocauit.
2. Martinius iste in praefatione sui Lexici duo Etymorum genera
distinxit, alterum eorum , quae talia sunt , hoc e s t,
potentia , a quibus scilicet potuerit nomen deduci : alterum eo-
Tum 3 quae talia sunt iyiçjda, , siue actu , ad quae vocabulorum
Tom.l. F f f
N ie . Antonii
indicium „
duo etymorum.
genera .