
4*8 . 1 S 1 D O R I A N A
. Compendia K- j . Nam quod fuerunt quidam superioris fere aetatis , qui immensum
irorum m, per ni- hunc, quem suscepit Isidorus, Jaborem vel ideo reprehenderint, quodcom-
pendiorum , quae olim nimis vulgata fuerint, crimine factum sit , quod
ipsis hodie praeclaris multis corporibus librorum integris careamus, haud
scio , an satis digna sit gnaris rerum aestimatoribus oratio : quippe quae
honestissimorum laborum Omni fere fructu defraudare videatur viros mul-
0 tos optimos , labantium literarum , quantum per ipsos licuit, vnicos fere,
prudentissimosque statores . Atque hi quidem eo maioribus afficiendi erant
laudibusp quod ipsorum hoc beneficio est, quod epitomarum saltim , quae
supersunt , recto vsu nos consolari possimus , et factam integrorum librorum
iacturam haud paulo leuius ferre.
militas comm . 4- Accusant vero , et occasionem criminandi, dolendique inde arripiunt,
quod negligi coeperint ipsa corpora , quum vti licuerit comp'endiis. Da-
bimus, non defuisse, qui pauco contenti, plura non curauerint : sed hu-
ius negligentiae an in istos culpam transférant, quae non sine certa com-
modorum , quae curabant, ratione maiora corpora in minora redegerunt ■
Nonne innumeri perierunt libri,quorum nullum compendium factum est?
Fueram ipse in ilia praua opinione, quam magnorum virorum auctoritas
firmare videbatur : sed postquam verius rationes subduxi,iam ab ea discedo.
exempta . j . Trogus Pompeius omnino iam perierat , nisi Iustini vti liceret epitorna.
Festum non mpgis integrum habueramus , licet vel maxime Pauli
opera abfuisset. Varronis, aliorumque grammatica scripta ideo non integra
ad nos peruenissent , si vel maxime secutorumt seculorum quorum-
dam grammatici nihil simile ex ipsis scripsissent. Ita his Isidori libris ,
non est quod quis putet, interitum aliis maioribus , et similibus allatum
fuisse.
consilium Isido- 6 . Sunt vero alii, qui id vitupérant , quod compilata hie sint multo-
rl • rum auctorum scrinia . Hi quidem ignorare , aut negligere videntur omnem
huius instituti, consiliique rationem . Quis reprehendat Cassiodorii Ex-
cerptum Orthographiae ! An alia est ratio, quod nomina scriptorum non
addidit Isidorus ! Hon arbitror . Quoties repetendi fuissent eidem aucto-
res, et cur magnum per se librum ( nam nos quidem integrum non ha-
bemus , qui non perfectns fuit ) augere sexcentis aliquot nominibus ! Suffi-
cit ex veteris lectionis recordatione, et ex vetustis libris multis congessisse,
quod ipse ad Braulionem scribit.
vus laudes. y , Praeclara vero, et insignis omnino fuit Isidori diligentia, et summum
profecto studium, qui tam multos libros et comparauerit, et perle-
• gerit, et excerpserit ; idque , quod ad laudem maxime pertinet , precibus,
et vtilitatis aliorum causa adductus . Eximium vero , et dignissimum , quod
alii hodie imitentur exemplum , qui eandem episcoporum gerunt grauem
personam, et minori opera , maiorique commodo facere possunt, quod olim
et didicilius erat, et minus late patebat.
domina . 8. Non est autem, quod pluribus hic énumerem eos scriptores, quibus
in his Originibus vsus est Isidorus : quia breuius indicari suo loco possunt,
vbi simul istnd commodi inde consequemur, vt lectionum varietas,
et vera scriptura illustretur . Neque enim meliori fortuna vtuntur hi libri,
quam vetustiores omnes, quorum integritatem et tempus , et calamus , et
inscitia hie ibi immutarunt.
9. Collegi raptim breues animaduersiones, quidquid eius rei olim sub-
inde occurrit , quum ad has humanitatis literas nonnihil operae, studii-
que conferre licuit . Nam hos ipsos libros diligenter legi,et multum inde
profeci: quae laus non ad me pertinet, sed ad eorum vtilitatem . Interes
non negligendam putaui occasionem vtendi vetusta editione harum
Originum, cuius haec est inscriptio :
10. Praeclarissimum opus Diui Isidori Hyspalensis, quod Aethimologia-
rum inscribitur . Nec te fallat opinio , studiose lector, quum titulum aspi-
cies, quasi in hoc njolumine solum de re grammatica, atque vocabulorum in-
terpretationibus mentio fiat, quum in eo tantarum , altissimarumque rerum
notitia recondita sit, vt nusquam alibi maior , digniorque inueniatur . jgiuid-
qu'ii enim cognitionis in ceteris scriptoribus quum graecae , turn latinae hi-
storiae reperitur vniuersis, in hoc vnico libro vtili quadam breuitate inue-
nies. §fiiod si perlegeris , quum varietate historiarum, turn rerum magni-
tudine non minus proficies, quam oblectaberis . Venale habetur in vice San-
cti lacobi sub. signo lilii aurei . Finis : Impressum Parrhisii sumptibus loan-
nis Petit. Anno salutis millesimo quingentetimo vicesimo , die vero vicesi-
ma quinta mensis septembris.
11. Excusa est haec editio ex bono ms., vt ex lectionibus quibusdam
non spernendis apparet. Sed et alia libri dos est. Docti viri antiqua ma-
nu et correctiones quaedam , et variae lectiones additae sunt , quarum
non est nulla vtilitas, vt spero . Nec neglexi alias, quae ad manum fuerunt,
editiones, quas coiituli cum editione Dionysii Godofredi in Corpo-
re auctorum latinae linguae 1602. in 4.
12. Et quoniam hi Originum libri diligentissime olim lecti, et fere
integri in alia glossaria , et lexica transcripti sunt, cuius rei exempla sunt
Papias, Huguitio , Catholicon , Salom. Constantiensis , Breuiloquus etc.,
etiam hos subinde in consilium adhibui. Quod idem de vetustioribus valet
grammaticis, ex quibus Isidorus multa excerpsit. Breues vero dixi meas
animaduersiones: nam verbosioribus aut facile Caruerint lectores, meis saltern
, aut otium defuit raptim vel haec conscribeuti •
13. Vtar vero his signis ad distinguendos libros. A indicat lectionem
mstam margini editionis Petiti ascriptam . Ista editio , vt ex inscriptione
intelligo , fuit inter libros Dionysii Durentli, qui praeter nomen suum addidit
etiam et amicorum. Pertinet iam ille codex ad celeberrimum Altdor-
finae Academiae ornamentum Ioaunem Heumannum : qui eius copiam, vt
est sunimae humanitatis, lubens fecit. B designabit lectionem impressam
huius editionis Petitianae.
*4’ . Tandem non operae esse arbitror aliquid .addere de his , quae a
vera linguae latinae ratione recedere videntur. Temporis istud fuit vitium,
et paucorum grammaticonim : collegit ergo et ista Isidorus , quae turn non
exiguo pendebant momento . Sed pleraque inepta a mala manu posterio-
rum, temporum infarta sunt. Felices nos , quibus pfiriori literarum luce
emnuio vti contigit.
Etymolojîarum
vtilitas •
editio veins
cum naéis mts.
lexicoqraphi ■>
et grammatici
veteres >
Semleri natae •
Etymologise in-
tergolatao •»