
nliao ghssae .
Mammotrectus
Qossarum p rimus
auctor Isidores
,
3S- Aliae sunt glossae Hugonis a S. Caro: aliae glossae marginales,
et inteiiineares Anselmi Laudunensis : alia glossa magistralis
in psalmosjsiue glossatura maior Petri Lombardi. In appendicibus.
ad commentaries Menochii editae sunt glossae diuinorum librorum
Roberti de Sorbona , in quibus pariter multa ex Isidori libris excerpts
reperimus. Turneminius , qui eas glossas edi curauit, obser-
u a t, Robertum de Sorbona Patrum textus quosdam aliter, ac nunc
leguntur, citare, eiusque lectionem non raro sibi et probabiliorem,
et commodiorem visam fuisse. Fuit Robertus Poenitentiarius, vel Sa-
cellanus S. Ludouici régis Galliae , ac Collegii Sorbonici fundamen-
ta iecit,seculo videlicet xm.
3 6. Ducangius in praefatione ad Glossarium med. , et inf.
latin, num. 49. dissent de glossis variis quum ineditis , turn editis
in sacra "vtriusque testant en ti scripta, quarum aliae, incertis aucto-
ribus, latent in bibliothecis , aliae suos laudant auctores , inter
quas eminent glossae hoc titulo inscriptae in codicibus Corbeiensis
monasterii, S. Germani Parisiensis, et collegii Nauarrici Parisiensis :
Guillelmi Britonis or dints fratrum Minorum opusculum difficilium
vocabulorum bibliae, ex glossis Sanctorum . Brito obiit anno 13 5 6 .,
cuius fortasse etiam sunt Synonyma édita Parisiis 1508. Ad glossas
biblicas Ducangius refert librum , qui inscribitur Mammotrectus ,
cuius nominis rationem , et etymon sic prodit auctor in prologo :
Et quia morem gerit tails decursus paedagogi , qui gressus dirigit
paruulorum, Mammotrectus poterit appellari . Auctor fortasse scripsit,
aut scribere voluit Mammothreptus ex graeco juaftftoôpfTTsç. Tribui-
tur hie liber Marchesino ordinis Minorum , qui vixit anno dr-
citer 130 0 ., v e l, vt alii v o lu nt, anno 1450. Opus excusum fuit
Moguntiae in ipsis typographiae initiis 1470. per Petrum Schiffer
de Gernsheim.
37. Istiusmodi autem glossis biblicis conficiendis si Isidorum
■ viam aperuisse dixero, non certe deerunt probabiles , quibus id
ostendam, rationes . Codex Regio-Vaticanus 310. seculi jjj$ circiter
inter alia Isidori opera hunc titulum exponit : lncipiunt glossae
ex nom , et veteri testamento , seu ex Etymologiarum (s ic ) spiritualités
compositae - Fortasse legendum specialiter pro spiritualités :
nam eodem literarum compendio vtrumque aduerbium scribi solet,
vt aduertit Mariana in not. ad cap.3. Lib. 1. Isidori contra Iudaeos.
Est glossarium copiosissimum , quod incipit: Abauus | pater proaui,
id est , auus au't. Abba , pater : Syrum nomen e s t. Desinit : 7A-
zania , lolium . Quaedam occurrunt , quae neque in Etymoloriis
Isidori , neque in Bibliorum vocabulis reperiuntur 3 vt Abasu 3 infa-
ma domus ■, pro quo in aliis glossariis Abaso, infima domus. - Abu-
sitatus , minus instructus in scientia. - Aduerruncat, multum verum
facit . - Altruncat, auertit, alienat.
38. Multo tarnen probabilius Isidoro adiudicari poterunt glos- giosstrt ms,.for.
sae secundum sacrae scripturae libros digestae 3 quas in veteri
dice i . ms. Archiuii Vaticani, cap. 107. describendo , post Etymo-
logias reperi . Deest finis Etymologiarum, et initium glossarum ,
adeoque resciri nequit , an glossae auctoris nomen praetulerint.
Sed tam glossae , quam etymologiae eadem veteri manu exaratae
sunt : non tarnen perueniunt glossae nisi ad caput 3. libri 2. Regum
, vel quia librarius cetera describere neglexit , vel quia in
exemplar mutiluin incidit . His certe glossis aptari posset titulus
libri in catalogo Gotwicensi seculi xn. recensiti, de quo cap. 4 6.
num. 8., videlicet lsidorus breulter super totam bibliothecam, hoc est
super vniuersam sacram scripturam , vt tunc interpretabar . Inter
opera Isidori dubia has glossas, quamuis imperfectas, reponere est
animus : nam praeterquam quod multa sunt in ipsis certe Isido-
riana , eas ad expositionem literalem Isidori pertinere quum alia
suadent , turn quod multa verba in eis explicantur , quae non
in aliis Bibliis facile reperientur , nisi in gothicis Eoletanis cum
prooemiis Isidori, quae ita ab ipso Isidoro digesta, et disposita
fuisse 5 Burrielius in sua epistola ad D. Petrum de Castro arbitra-
batur . Editio quidem bibliorum Toletanorum vetustissima est,
ab exemplaribus versionis Hieronymianae , quae Hieronymus ipse
inHispaniam misit, originem trahens, vt fusius cap.87. narrabo .
39« Exempla quaedam proferam , ex variis lectionibus eiusdem 2u°d comproba-
exemplaris Toletani a Blanchino editis in Vindiciis Vulgatae latinaef“r ’
editions . Cap. 35. v. 5. Genesis Vulgata nostra Non sunt ausi
persequi recedentes : exemplar gothicum Toletanum cedentes . Glossator
ita, cum glossa obedientes. Augustinus quaest. 1 12 . inGene-
sim : Et non sunt consecuti post filios Israel . Cap. 47. Genesis
V.11. Vulgata nostra in optimo terrae loco, Versio antiqua in optima
terra . Biblia Toletana in optima terrae solo ■, ita etiam glos