
6 } 6 I S I D O R I A N A
quo anntrdata. 20. Diem , quo data fuit epistola , alii alio modo ascribunt.
Grialius habet prid. kal. mart, anno ni. I Viter ici . Nie. Antonius re-
fert sub die xi. kal. mart. Alii sub die secundo kal. martii . Cani-
sius annum iv. Witerici regis désignât . Plerique annum ni. , qui
respondet anno 606. ; nam Witericus anno 603. regnare coepit.
Procul a vero Breulius aberrat, qui, quum ex bibliothecaS. Ger-
mani aPratis epistolam ediderit, annumque tertium Witterici indi-
cauerit , in margine notant adiecit : Erat annus Christ's 609. Nam
iste Wictericus regnare coepit era <545., id e s t, anno Christi 607.
Auctores rei laudat Rodericum Toletanum lib. 2. de reb. Hisp.
cap. 1 6 ., Rodericum Sanctium part. 2. cap.i 2 ., et Vasaeum in Chro-
nico sub eodem anno . Atqui ipse Breulius in Historia Gothorum
Isidori Witterici regnum inchoauit era 6 4 2 ., hoc est, anno 604.
Editiones autem correctae exhibent eram 641. , siue annum 603.
Recentiores historici vel errant ipsi , vel amanuenses , qui numéros
erae peruerterunt. Caietanus in not. opinionem Breulii adoptat,
sed nulla noua ratione adductus . In multis mss. exemplaribus
omnino desunt verba, quibus certus dies , et annus datae epistolae
exprimuntur .
mss.codices. a 1'. Exemplar epistolae ad Massonam inuenimus in codice Vaticano
632. ante libros Sententiarum, de quo cap. 94. , vbi data
dicitur sub die pridie kal. martiarum ; in Vaticano 1344- data
sub die il. kal. martias Masonio , praecedente epistola ad Leude-
fredum , de quo cap.96. In Vaticano antiquissimo 5751-3 de quo
cap. 98. In Palatino seculi x. circiter cap. 103. sub die pridie kal.
mart, anno ml. regni Domni Witerici régis . In Vrbinate 106.
cap. 104. anno tertio . Ita in Ottoboniano 14. cap. 10 5 ., et in Ottoe
bon ian o3 i2 . ibid. Indicatur eadem epistola ad Massonam in multis
catalogis bibliothecarum -, et in bibliotheca Regia Parisiensi sex
esse dicuntur codices, quibus ea exhibetur , vt ex Catalogo patet.
s.Bonifacii 22. Quutrr epistola ad Massonam in tot veteribus documen-
cpistoiae. tjs jj et ai0 antiquissimis scriptoribus Isidoro ascribatur, obesse minime
debet, quod ea inter S. Bonifacii martyris episcopi Mogun-
tini epistolas reperiatur epist.72. in editione Moguntina a Nic. Se-
rario procurata anno 1605. Immo multum prodest , quod etiam
in ea epistolarum collectione Isidoro tribuatur : Domino sancto etc.
Masoni episcopo Isidorus episcopus . Initio scribitur Nicitio pro Ni-
C A P V T L X X IV . 637
cetio . Desinit , Cuius aut antiquior, aut fortior restât auctoritas :
amen . Sequitur fragmentum , quod vel ad eandem epistolam 7 2 .,
vel ad aliam , cuius desit initium, Serarius pertinere existimabat :
lnterdum enim et iuxta meritum plebium etc. Sed re vera est
fragmentum cap. 5. lib. 2. De offic. eccles. Isidori vsque ad verba
a peccato debet esse aliénas : quod in eodem argumento versatur .
Haec confusio , et permixtio veterum operum frequens in mss. est :
et de epistolis ipsis Bonifacii , quo tempore datae sint , quum
in editis mendosas temporis notas praeferant, extat Mansii disser-
tatio tom. 1. Supplem. Concil. col. 5 5 1 .3 vbi agit de literis mu-
tuis Zachariae Papae, et S. Bonifacii . Serarius breues quasdam notas
epistolae ad Massonam adiecit, vti etiam fragmento Isidoriano
De offic., quod epistolam 73. nuncupauit.
C A P V T L X X I V .
Epistolae Isidori nomine inscriptae ad Helladium, ad Claudium Ducems
ad Redemptum archidiaconum , ad Eugenium ,
an sint genuinae %
i . I n conspectu editionis Isidorianae Zaccaria promiserat , se
de Isidori epistolis ad Massonam , Helladium, Claudium, Eugenium
multa disputaturum aduersus quosdam hypercriticos : quo
innuit, eas omnes pro genuinis a se haberi . Nihil tarnen in eius
schedis pro epistolis scriptum , notatumue inuenio . De epistolis
ad Helladium , Redemptum , Claudium , et Eugenium digna e s t,
quae relegatur, sapientissimi viri praefatio producta cap.3 8. n .3 6 .,
3 7 ., et 38. Ac primum de epistola ad Helladium potissimum ex-
pendendae sunt Hernandezii rationes in not. ad Conspectum Zac-
carianae Isidori operum editionis . Nam Cellierius , Fabricius,
Oudinus videntur earn agnoscere , Dupinius epistolam ad Massonam
commentitiani censet, quia huic alteri contrariant existimat,
et hanc ad Helladium doctrinae Isidori in libris de offic. eccles.
traditae consentaneam pronunciat . Bellarminus , et Caueus eius
non meminerunt, neque Perezius, aut Grialius indicarunt , vnde
haec, aliaeque très sequentes epistolae depromptae s in t, vt Baye-
tius animaduertit.