
Chronoqrajphia
Isidori .
a Wamba facta dicitur, sed ab ipso Pelagio Ouetensi, vt multi iam
consentiunt, omnino conficta,et Idacii,siue Itacii nomine diuul*
gata , fortasse quod Pelagius Idacium quemdam Chronici auctorem
extitisse legerat : qui tarnen longe ante Wambae tempora floruit.
prolojus men
deur .
13. Haec alio ordine in autographo codice Ouetensi referait--
tu r , in quo post commentitium hune Itacium, et Historiam Sampiri
est Coro graph! a Isidori iunioris , quod est Chronicon nostri Isidori,
qui fortasse Pacensis est creditus, quod in aliquo codice Iunioris
titulo repertus fuerit insignitus, vt cernere licet in codice Florentine,
supra recensito, in quo correctior est titulus, Chronographta
Isidori Iunioris . Nam hispani Isidorum Hispalensem seniorem , Pacen-
sem iuniorem dicere solebant: exteri autem saepe Isidorum quo-
que Hispalensem iuniorem appellarunt. Sequitur in eodem Ouetensi
codice: Incipit chronica regum gothorum vs que ad catholicum regem
Wambanum scripta : quae est Isidori nostri Historia gothorum, sed,
vt puto, cum ea continuatione, quae in codice Batrensi dicitur
Supplementum D. lldefonsi . Succedit Historia rebellionis Pauli contra
Wambam, auctore Iuliano , ibi perperam Pomerio cognominato.
Subiunguntur diuersae epistolae, chronica Sebastiani, Pelagii etc.
Apparent clare in codice hoc Ouetensi interpolationes Pelagii, in-
terdum etiam insertis verbis, Additio Pelagii episcopi Ouetensis.
14. Quod si prologum ipsum codicis Ouetensis inspiciamus,
vel ex eo solo liquido constabit, nullam praestandam esse fidem mo-
numento, quod historicis erroribus, et anachronismis euide'ntissimis
refertum est.IsidorusHispalensis chronicon gothorum vsque ad Wambam
regem plenissime scripsisse dicitur, quum Isidoras anno 636.
ad Superos euolarit, Wamba autem non ante annum 672. regna-
re coeperit. Pergit prologus : Et a praedicto rege Wambane vsque
ad catholicum Pelagium regem gothorum B. Iulianus Toletanae sedis
archiepiscopus , qui arcam cum Sanctorum pignoribus, qua, nunc ec-
clesia Ouetensis gloriatur, cum rege Pelagio saepius in Asturias transtu-
l i t , et sicut a maioribus, et praedecesSoribus suis inquisiuit, et au-
diuit, prout potuit, plenissime scripsit. Atqui S. Iulianus anno 690.
iam vita functus fuerat. Qui ergo fieri potuit, vt post Maurorum
irruptionem , quae seculo vni. accidit, aut historiam gothorum con-
tinuauerit, aut sacra pignora ad Astures detulerit ? Audi reliqua :
Et a Pelagio rege vsque ad Adephonsum Castum, et catholicum regem
gothorum Sebastianus Salmanticensis episcopus, sicut a maioribus
, et praedecessoribus suis inquisiuit, et audiuit, plenissime scripsit.
Hoc loco auctorem prologi errare, Pellizerius ipse fatetur: namcon-
tinuatio historiae a Pelagio ad vsque Alfonsum Castum non Seba-
stianum Salmanticensem episcopum auctorem habet, sed Alfonsum
III., qui earn Sebastiano direxit. Adhuc tarnen haec contro-
uersia sub iudice e s t . Nam epistola, Alfonsi nomine chronico prae-
missa, sensu caret, et mutila videtur: neque ex ea satis colligi potest
, quisnam auctor Chronici fuerit. Alii cum Mariana suspicantur,
chronicon a Sebastiano compositum, sed regis nomine editum.
1 5 • Sequitur: Et ab Adephonso Casto vsque ad Weremundum Sampims Astu-
regem Podagricum Sampirus ecclesiae Asturicensis episcopus, sicut a riccns!s •
maioribus, et praedecessoribus suis inquisiuit, et audiuit, de gothis
regibus, prout potuit, plenissime scripsit. Haec de Sampiro, quippe
qui proxime ad Pelagium accedebat, magis sunt veritati consenta-
nea: etsi -variant etiam scriptores, quum Moralesius Sampiro isti re-
lationem de area reliquiarum in Asturias translata tribuat , quam
sub Sebastiani Salmanticensis nomine Sandoualius vulgauit.
16. Quidquid id est,auctori prologi ad systema chronicorum cenfmio*hr<mi-
Pelagii, qui in rebus antiquis tarn turpiter hallucinatus est, minimenrum '
oportet fidem praestare, dum Isidori Hispalensis chronicum Isidoro
Pacensi affingit, siue ex eo, vt dixi, deceptus , quod Isidori Iunio-
ris nomine inscriptum repererit, siue ex e o , quod exemplar vide-
rit Chronici ab Isidoro Hispalensi ad Sisebuti tempora perducti,
et ab Isidoro Pacensi continuati: cui postremo totum opus ascri-
pserit. "Similem in mss. codicibus chronicorum confusionem Ioannes
Vasaeus quum inuenisset,in grauem difficultatem incidit, ex qua
tarnen non infeliciter sese expediit lib. 1. Annal. cap. 4. Isidorus Pacensis
episcopus etiam scripsit Chronicon Hispaniae, cuius si est Chronicon
illud, quod illtus titulo praenotatum v id i, portentum potius di-
xerim , quam chronicon : adeo prodigiose scripsit , et gothice potius
, quam latine . Certe mihi tamquam in nouo quodam, et inaudito
idiomate desudandum f u i t , v t intelligerem . Hactenus Vasaeus verum
Isidori Pacensis Chronicon suis coloribus depingit. Nam de stilo
horrido, et inculto consentiunt Resendius lib. 4. Antiq. Lusit., et
Mariana in prologo ad Chronicum Isidori Pacensis.
17» Pergit Vasaeus : Inuent et ahud Chronicon, titulo Isidori Iu-ludorusiunior.
Q q q q 2