
404 I S I D O R I A N A
Braulionis : Ego in viginti libros d iu is i. Receptam hatic opinio-
nem infirmare conatus fuit Bayerius in not. ad lib .5. cap.4. n.93.
biblioth. vet. Hispan. Braulio , inqu it, non in x x . , sed in xv. libros
Isidori Etymologiarum opus discreuit, testibus vetustis, quotquot
viderim , codicibus ante annum Christi milesimum exaratis : vidi
autem non paucos ; binos suppeditat bibliotheca regia Escurialensis,
alterum litera Q. plut. n . num. 24. era d c c l x x x i . , seu Christi
anno d c c x l i i i . , alium item antiquissimum ecclesiae olim Ouetensis
lit. b. plut.i 1 1 . n. 14. , atque in vtroque in Braulionis Praenotatio-
ne de Etymologiarum opere legitur , distinctum ab Isidoro titulis ,
| non libris , quern ego ( inquit Braulio ) in x v . libros diuisi . Consonat
hispana eiusdem oper'ts seculi xiv. versio in eadem bibliotheca
Escurialensi extans lit. b. plut. 1. «.13. . . . El qual porque le fiso
por mio ruego, maguer que el non lo acabo , empero departilo yo
en quince libros . Alia eiusdem Bayerii in hanc sententiam verba
exhibebo cap. 57. , quum eius Animaduersiones de quarto Senten-
tktrum libro Isidoro in quodam codice ascripto proferam .
Bayern opinio n . Inter varias lectiones ex nostris mss. exemplaribus, quas
ad Braulionis Praenotationem illustrandam cap. 3. ascripsi, nihil
est | quo Bayerii sententia confirmari possit : et in ipsis antiquis
memb'ranis , in quibus Braulionis Praenotatio exhibet in xv. libros
diuisi , Etymologiae in xx. libros diuiduntur . Neque id Bayerius
dissimulat , sed reponit : Potuit curiosior aliquis statim, aut non
longe a Braulionis morte , potuere librarii nonnullos e quindecim
libris subdiuidere , aut priorem operis oeconomiam refingere , quin
ipsi aliquid addiderint : id quod vetustis simo omnium Caesenatensi
Malatestarum seculi v i i . codici accidisse Fabricius ( Mansius potius
in supplemento ad Fabricium ) tradit Biblioth. med. et inf. in Isidoro
num. 25. , nam quum xxv. omnino libris constet , nihil tamen
continet , quod in vulgatis codicibus non extet.
rrfeHitur, 12. At vero quanto facilius fuif , vt numeri xx. a librario aliquo
in-xv. commutarentur , vnde hie error in plura exemplaria
permanauerit , quam vt ex quindecim libris ita aliquis viginti libros
confecerit, vt nullum reliquum fuerit exemplar primae di-
uisionis quindecim librorum ?. Versio vero hispana praenotationis
Braulionis est ilia ipsa , quae a Rodriguezio de Castro tom. 2.
Bibl. Hisp. pag. 294. edita fuit : neque haec est genuina Braulionis
praenotatio , sed alia interpolata, de qua iam dictum . A t versio
italica genuinae praenotationis, Alchaino interprète , de qua cap.70.
num. 17. , viginti libros exprimit , in venti libri . Itaque ego verum
censeo , Etym'ologias a Braulione in viginti libros fuisse discre- ■
tas : quae causa est | cur pleraque exemplaria in hoc librorum
numéro consentiant, vix vllum minorem numerum indicet ; Eccur
autem in nonnullis etiam antiquissimis exemplaribus in plures,
quam viginti, libros opus distributor ? Rationem istiusmodi vanae
diuisionis indé existimo peti posse , quod Isidorus ipse in titulos ,
vt Braulio refert, opus diuisit , qui tituli plures fuerunt, vt ego
censeo , quam viginti . Constat etiam ex Braulionis literis ad Isi-
dorum, plures Etymologiarum libros, siue titulos malimus appel-
lare, ante seorsum vulgatos fuisse , quam codex integer ad Brau-
lionem deferretur . Praeterea exemplar autographum Etymologia-
rum ,. vt nuper arguebam , penes Isidorum remansit . Facile ergo
fuit , v t , quamuis Braulio opus ad viginti libros redegerit, tarnen
alii vel ex autographo Isidori, vel ex separatis libris antea editis -,
vel ex titulorum quorumdam ratione , ac diuisione numerum librorum
auxerint, vti in quibusdam etiam ordinem commutarunt ,.
13. . Id distinctius explicabitur , quum codices mss. exponen- m s . v a r ia n t
tur : nunc satis sit obseruare, communem esse vulgatum in Regia
Matritensi editione ordinem , et diuisionem librorum -, nihilominus ■
in multis mss. exemplaribus antiquis, in quibus diuisio viginti librorum
conspicitur, apparet adhuc , a prima manu fuisse diuisionem
illam in viginti quinque libros , quam codex Malatestius
aBayerio indicatus , et a nobis cap. 45. recensitus praefert , vt
in codice 1. Vaticani Archiuii, et in aliis. Albanius codex numerum
etiam 2 5. librorum offert, sed ita diuisus est, vt potius -2 6.
referre deberet : ipsi autem numeri multis lituris corrupti, et im-
mutati su n t, vt aliquod vestigium cernatur , librum nunc vigesi-
mum a prima manu fuisse inscriptum numéro x v ., quod diuisioni
a Bayerio propugnatae fauere potest.
14. In aliis mss. libri Etymologiarum sunt viginti duo , vt m numéro 1
in codice Florentino S. Marci , de quo cap. 45. ; etsi enim li- hror m '
bri 23. indicantur , tamen vltimus , siue vigesimus tertius est
liber De natura rerum . Numerum etiam 22. librorum Honorius
Augustodunensis assignat : et in sessione vigesima prima Concilii