
«o'vâ,
opusculum in obita eius filiae Tulliolae. Id si ita esset, retineri
posset, sfhedula Ciceronis, in Isidori prologo .
Carolas sirja- 5 • Sed quum Isidorus dicat, Synonyma vocari schedulam , quam
ulus. laudat,nullo modo intelligitur, id nonien in Boetii librum De consolatione
philosophiae, aut in alium Ciceronis De consolalione in obi-
tu Tulliolae cadere posse . Aliud esset, si hoc prooemium libello
de contemptu mundi praefigeretur, eo scilicet modo, quo a Breu-
lio editur: Venit ad manus meas quid am liber Ciceronis, cuius forma
persuasit animo etc. Vbi Breulius notat: lntelligit Consolationem
Ciceronis, qua se de vbitu filiae maestum consolatus est. Hanc habes
ad calcem tomi quarti operum eius. Immo consolatio Ciceronis in-
tercidit: e a , quae ex ta t, supposita est, et a Carolo Sigonio, vt cre-
• ditur, conficta . Quod attinet ad Isidorum, vetera exemplaria Syno-
nymorum prologum exhibent, vt a nobis indicatur ■. quaedam sche-
dula , quam Synonyma dicunt, vel quaedam schedula Ciceronis , quam
Synonyma dicunt. Libellus ipse de contemptu mundi Synonymorum
more procedit,et ex Synonymis Isidori maximam partem constat,
vt Breulius quoque notauit, qui propterea dubitat, num ab alio fue-
rit collectus .
ynonyma tide- 6. Itaque magis crediderim , sermonem Isidoro esse de aliquo
,nsi' opere, quamuis nobis ign oto,qu od Synonymorum titulo, et more
contextum lucubrationi Isidorianae exemplar esse potuerit. Atque
ita quidem post Isidorum Synonyma eius Ildefonsus imitatus est,
de quo auctor eius vitae Cixila: Et libellum virginitatis more sy-
nonymiae testimoniis veteris, ac noui testamenti plenum compte con-
deret etc. Fortasse legendum est more synonymorum. Praestat autem
retinere synonymiae : nam Isidorus lib. 2.Etym. cap. 21 .Synonymia,
inquit , est, quoties in c annex a oratione pluribus verbis vnam rem
significamus , vt ait Cicero : Nihil agis, nihil moliris , nihil cogitas.
Item, Non feram, non patiar , non si nam. Habeo operis editionem
non valde obuiam, in qua vita Ildefonsi beato Eladio Toletano an-
tistiti tribuitur, vbi legitur more synonymo . Titulus editionis est:
Diui Hildephonsi Toletanae ecclesiae episcopi, viri in diuinis literis
eruditissimi, De laudibus Virginis Mariae, deque illius virginitate
aduersus hebraeos liber, qui nunc primum in lucem prodit. Adiecta
est" eius vita , simulque praefatio, qua pia admodum illius confessio
exprimitur .Basileae m d l v i i . . In 8 . Opus edi curauit Basilius Millanius
Casinas ex codice, quem Gomesanus Albeldensis monachus in
gratiam episcopi Gothiscalci, siue Gothescalci seculo x. descripsit.
Gomesanum autem voco Albeldensem monachum : quia licet in lau-
data editione legatur abbas lldensis, atque Nic. Antonius saepe eum
abbatem Ildensem vocet, et Riscus etiam tom. 3 3 ..Hisp. sacr. tract.69,
cap. 12. abbatem Hildensem , tamen locum hunc Andreas Marcus
Burriel in not. mss. primus omnium restituit , ac legendum docuit
Albaildensis, siue Albeldensis, pro Abbas lldensis, vt Bayerius lib. 5.
cap. 6. n. 285., et 289., ac rursus inter Scriptores incerti temporis'
pag. 3 67. obseruauit. De Eladio autem , siue Helladio scriptore vitae
S. Ildefonsi, etsi alius etiam codex Toletanus seculi xn. consent
it , tamen certum videtur, Helladii nomen pro Cixilane irrepsisse:
de quo consuli possunt Nic. Antonius, et Bayerius in notis .
7. Verum eritne etiam nobis decertandum, vt hoc opus Isidoro s^nonyma ni.
asseramus? Video enim, in dubium a Berardo vocari, cuius verba*™ asicr,a ■
excripsi cap. 3 2. num. 37. Sed quam futilibus rationibus ? Isidorus",
ait, in epistola ad Braulionem praemissa vocat hunc archidiaconum,
et fratrem , quem alibi episcopum appellat . Quid hoc contra Sy-
nonyma? Potest enim epistola falsitatis argui, quin auctoritas Synonymorum
conuellatur. Sed quid rursus illud arguit contra episto-
lam % Addit Berardus : Inducitur in ea epistola Isidorus expectans decadent
S. Augustini, subdens,' Posco , v t quoquomodo cognitum me el
facias : quae verba ad Augustinum iam diu vita functum commode
referri nequeunt. At Berardus phrasin Isidori non intellexit. Ait Isidorus
, cognitum me ei ( decadi ) fac ia s, hoc est , cognitam mihi
earn facias . Ita enim tunc loquebantur, vt alias demonstrabo .
8. Synonyma saepe seorsum typis excusa su n t. Fabricius post editions
alios Isidores recenser S. Isidori Episcopi Palatinensis Soliloquia ex
veteri editione sine loco, et anno fol. in bibl. Baluziana pag. 16. ;
quae eadem esse, atque Isidori nostri Synonyma, siue Soliloquia ad-
uertit. In catalogo librorum Ducis de la Valliere n. 787. haec ipsa
editio videtur ita indicata : Liber Soliloquiorum Tsidori episcopi Palatinensis
vrbis : impressus circa 1472. in fol.-, absque loci, et ty-
pographi notatione. Palatinensis pro Hispalensis scriptum fuisse, ex-
ploratum est. Eodem mendoso titulo inter bibliothecae S. „Victoris
Parisiensis mss. codices Montfauconius commémorât Isidori episcopi
Palatinensis Soliloquia .