
23 8 I S I D OR I AN A
significaretur, praeeedentia carionis verba in disciplinam Ecclesiae nunquam
recepta fuisse . Auctor Palearum ad id respexisse videtur, cum descripsit
canonem subsequentem, id est, 60., vbi statuitur , Presbyterum non bapti-
zatum, et baptizandum esse , et iterum ordinandum . Depromptus ille canon
fuit ex lib. 6. Capitula'rium cap. 94. ibi i.Siquis Presbyter ordinatits
deprehenderit,se non esse baptizatum, baptizetur ,e t ordinetur iterum, et omnes,
quos prius baptizauit. Burchardus eundem canonem retulit sub nomine Con-
cilii apud Compendium ( neque enim expresse Capitularia Francorum no-
minare opportunum ducebat apud Germanos tunc Francis infensos ) in
cap. 74. lib. 1,, et ex Burchardo luo in parte 1. cap. 368. Baluzius autem
• ' in notis ad Capitularia iam animaduertit, in Concilio Compendiensi ilium
canonem non reperiri. Ego illud monumentum inuenio inter canones Poe-
nitentiales Theodori Cantuariensis , de quibus inferius suo loco disseren-
dum e r it . Sane in ea parte , qua statuitur, Presbyterum non baptizatum
et baptizandum esse, et iterum ordinandum , rectam agnoscimus senten-
tiam relatam deinde in cap. 1. de Presbytero non baptizato, iuxta quam
iure rescribendum voluit Innocentius III. in cap. 3. eod. tit. Verum in ea
parte, qua traditnr, baptizatos ab eodem Presbytero esse rebaptizandos,
referri quidem potest ad veterum. dubitationes, de quibus modo sermo-
nem habebam; at postquam aliud rescriptis Maximorum Pontificum deli-
•nitum est,recipi minime potuit . Hinc omissa fuit ea capitis pars in di-
cto cap. 1. de Presbytero non baptizato, et Romani Correctores in ditto
can. 60. eandem detrahendam a Gratianeis codicibus non immerito existi-
marunt.
Can. 3. caa-^6. 43. Ex- variis Veterum Patrum sententiis, Hieronymi, Gregorii Magni,
qa. 2. et Isidori compositum a Gratiano fuisse canonem 84. can. 1. qu. 1., iam alibi
animaduerti ; nimirum turn in cap. 59. partis 2., turn in cap. 3. partis
huius 3., vbi et quae Gregorii , et quae Hieronymi essent, exhibui. Su-
perest nunc,vt ea describam , quae depromta fuerunt ab Isidoro. Nimt-
rum apud Isidorum-in lib. 6. Etymologiarum cap. 19. nonnulla leguntur,
ad quae exigendus est versiculus Mysterium itaque vsque ad versiculum,
Hoc de corpore, ib i: ,, Sacrificium dictum , quasi sacrum factum , quia pre-
ce mystica conseoratur , in memoriam pro nobis Dominicae Passionis:
vnde hoc eo iubente Corpus Christi.,-et Sanguinem dicimus , quod dum
sit ex fructibus terrae, sanctificatur, et fit Sacramentum, operante inuisi-
biliter Spiritu Dei, cuius panis , et Calicis Sacramentum Graeci Euchari-
stiam dicunt-, quod latine bona gratia interpretatur . Et quid melius Corpore
, et Sanguine Christi l Sacramentum est in aliqua celebratione, cum
res gcsta ita sit, vt aliquid significare intelligatur , quod sancte accipien-
dum e s t. Sunt autem Sacramenta, Baptismum, et Chrisma, Corpus, et Sanguis
Cbristi, quae ob id Sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corpo-
ralium rerum virtus diuina secretius salutem eorumdem Sacramentonim
operatur, vnde et a secretis virtutibus, vel sacris Sacramenta dicuntur •
Qua’e ideo fructuqse penes Ecclesiam fiunt, quia Sanctus in ea manens Spi-
ritus eorundem latenter Sacramentorum operatur effectum , vnde seu Pet
bonos, seu per malos ministros intra Dei Ecclesiam dispensetur; tarn«1
quia Spiritus Sanctus mystice ilia viuificat, quae quondam Apostolico in tempore
visibilibus apparebat operibus , nec bonorum meritis dispensatorum am-
plificantur haec dona, nec malorum attenuantur , quia neque qui plantât, est
aliqüid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus, vnde et Graece my-
sterium dicitur, quod secretam , et reconditam habeat dispensationem „ .
Obseruauerunt iam Romani Correctores, non Isidori tantum , sed alio- Can. 100. eau.
rum complurium monasticae vitae institutorum sente'ntias congestas fuisse 11.311.3.
in can. 100. eau. 11. qu.3., qui integer extat apud Smaragdum Monachicarum
Regularum Compilatorem . Paullo aliter canonem descripsit Iuo in parte
14. decreti cap. 11 o. his verbis : 'Sluï consentit peccantibus , et défendit
alium delitiquentem, maledictus erit apud Deum , et apud homines, et cor-
ripietur increpatione seuerissima . Hinc et quidam Sanctissimus Pater ait :
Siquis error’s alterius consenserit sciât, se cum illo simili modo culpabilem
iudicandum , et excommunicahdum . Laudat autem Iuo ex dictis Basilii.
Reuera in régula Basilii ab Holstenio édita interrogatione 26. nonniilla
ieguntur similia, ibi \ ^uale indicium, esse debet de his , qui fratres defendant
i Resp. •vt mihi videtur , grauius ab illo , quod dixit Dominas : quia ' ,
expedit ill's , vt suspendatur mola asinaria ad collum eius, et praecipitetur
in mare, quam Vt scandalizes vnum ex minimis istis. Non enim iam cor-
reptionem, ac emendationem , sed defensionem ad confirmandum peccatum
suum suscipit, qui delinquit, sed et alios ad siniile prouocat malum , ita vt
conueniat e i , qui peccantes défendit, illud, quod dictum est :• quia si non
ostenderitis fructus dignos poenitentiae , excidemini , et in ignem mittemini.
Praeterea in régula S. Pachomii ab eodem Holstenio édita cap. 176. exhi-
beutur ipsa priora verba Gratianei canonis , ibi : jjgui consentit peccantibus ,
et défendit alium delinquentem , maledictus erit apud Deum , et homines ,
et corripietur increpatione seuerissima. Ut vero hue referantur consonan-
tes Isidori sententiae, ex quibus monumentum Sancto eidem Viro non injuria
adtributum videtur, animaduerto in primis , Isidorum ita scripsisse
in lib. 3. Sententiarum cap. 32. in fine : „ Plerique mali similes sibi in malum
defendunt , et patrocinio suo prauos contra correptionem bonorum
suscipiunt, ne vnde displicent, emendentur ; adiieientes in se aliéna deli-
cta, vt non tantum de suis malis, sed etiam de aliorum facinoribus pu-
niantur , quorum peccata defendunt . Et in cap. 50. in fine : „ Cuius peccatum
quisque sequitur, necesse est, vt eius poenam sequatur. Neque enim
împar erit supplicio, cuius erroris quisque par e s t, ac vitio ,, . Item in
Régula Monachorum cap. 14. Feccantem autem nullus occultet, crimsnis enim
est consensio post secundam admonitionem celare quempiam peccantem .
Similia praeterea sunt in libellis Isidoro tribütis . Sic in Norma viuendi
cap. 12. ita legitur : Non solum quippe factorum , sed conscius peccati teneur
obnoxius ; neque immunis est a scelere, qui vt facer et male, obediuit.
ùsmslts est, qui obtempérât malo., e i, qui facit malum : facientem, et obse-
quentem pari poena constringe . Et in lib. 2. Sÿnonymorum cap. 16. Simi-
>S est, qus obtempérât in malo,ei, qui agit malum. Porro haec fere omnia
emo non videt ad Monachorum institutiones pertinere, ad quas propter-
a memoratus Gratiani canon praecipue exigetur .