
sed ex aliis operibus plena manu collectum . Rodriguezius tom. 2.
Bibl. Hisp. pag. 33 6. seq. Nie. Antonii mentem non assecutus,
asseruit, codieem ipsum alphabeticum Etymologiamm manu Alfon-
si CiaConii descriptum in bibliotheca Vaticana extare. Huius , vel
consimilis Alphabeti auctor est Iacobus Cina de S. Andrea Ord.
Praedic., qui decessit anno 1380. : nam praeter alia eius scripta,
de quibus Quetif tom. 1. pag. 681. , et Fabricius in Bibl. med. ,
Alphabetum Etymologiarum ex Isidoro Hispalensi ad Gregorium XI.
asseruatur in bibliotheca Bodleiana . Peculiarem alium commenta-
rium , siue obseruationes in librum 4. Etymologiarum, qui de re
medica agit , edidisse Symphorianum Camperium , idem Nie.
Antonius alicubi legerat.
notae mss» 37. De notis Bonauenturae Vulcanii, Bignaei, Breulii , atque •
omnium accuratissimis Grialii, aliisque inchoatis Semleri verba ite-
rum facere nihil iu ue rit. Ex epistola doctissimi viri Andreae Gal-
landii ad Zaccariam, die 2 3. septembris 1758. data, colligo , in bibliotheca
Veneta Patrum Oratorii S. Philippi Nerii extare editionem
S. Isidori Breulianam, quibusdam notis mss., et variis lectionibus,
partim etiam conieeturis ornatam : in cuius initio scriptum est eodem,
vt videtur , charactere , ac notae : Petri Thomae, loannis F., Simonis
N . , loannis P. , ex bibliotheca . Earum notationum nonnullas
in pretio habendas Gallandius censebat, alias non item , quippe
quae in locis auctorum ab Isidoro allegatis indicandis versentur .
inceni euctorU. • 3 I” Bignaeana Isidori editione , quae in bibliotheca Vaticana
custoditur , sunt quaedam notae, et variae lectiones in libros
Etymologiarum , quae mihi nonnulli vsui sunt futurae . Cetera
Isidori opera eiusmodi obseruationibus carent. Aliquando notae
apponitur P. , aliquando P. A . , aliquando P. R. Dubito , an indi-
cetur codex basilicae S. Petri duplex, Antiquus , et Recentior :
an auctoris alicuius nomen .
verjiograeca9 39- Non indignum obseruatione ait esse Nie. Antonius, in catalogo
quodam graecorum librorum apud Antonium Verderium
in Supplemento Gesnerianae bibliothecae Isidori hispani de theo-
logia Etymologicum comprehensum conspici : quod de ea parte,
vbi theologicae tractantur origines , intelligendum existimat. Sed
euiusnam frugis^ inquit, graecos docere latina etyma ? Sed oblitusne
est sui ipsius Nie. Antonius, qui paulo ante nobis Isidotum repraesentauit
sub modesto illo Etymologiarum titulo , non vtique
nudas vocum deriuationes consectantem , sed et rerum ipsarum origines
demonstrantem , artiumque omnium fundamenta iacientem ?
Ac reuera in libris septimo , et octauo, in quibus Isidorus de theo-
logicis rebus agit, vix quidquam de vocum latinarum originibus
disputât. Q u id, quod graeco linguam latinam scire cupienti non
inutile fuerit verborum etyma inuestigare ? vt latini graece scien-
tes graecarum vocum originationes addiscunt.
40. Ex Bayerio indicaui cap. 48. versionem hispanam Etymo-
logiarum seculi x iv., de qua alio in loco , mihi ignoto , se agere
Bayerius profitetur . Eandem esse opinor , atque earn , quam
ex Rodriguezio hoc cap. 5 5. descripsi .
C A P V T L V I .
De libris Differentiarum Verborum, et Rerum. Agroetius an aliquis
extiterit auctor Synonymorum , siue de distantia Verborum .
E'rrores in librorum titulos quibus ex causis
olim irrepserint.
, H oc Isidori opus Ildefonsus librum Differentiarum appella-
u i t , Braulio distinctius libros Differentiarum duos, in quibus subtili
discretione ea , quae confuse •usu proferuntur , sensu discreuit. Male
alios très libros numerare', Nie. Antonius obseruat, in quibus esse
Grialium addit Bayerius : qui etiam pu tat, e simplici priore libro
pro rerum diuersitate , de quarum differentiis Isidorus a g it, gemi-
num a Braulione factum : siquidem Cellièrius tom. 17 . n. 7 . in Isidoro
binos priores libros indiscretos primitus fuisse iam coniecerat.
2. Sed quum in his libris describeiidis ordo editionum variet,
statuendum est primo loco , quem locum in vnaquaque editione
hi très libri teneant. Bignaeus duos solum edidit, prim urn librum
inscripsit Differentiarum, qui est de differentiis rerum, Inter Deum,
et Dominum etc. , alte rum Differentiarum, siue de proprietate sermo-
num librum il. , non seruato alphabetico ordine : Inter Polliceri,
et Promittere etc. Omisit etiam prologum : Plerique veterüm . Io.
Grialius cum hoc prologo primurn librum posuit Differentiarum,
siue de proprietate sermonum , Inter Aptum , et Vtile etc. , seruato
versio hi spurt a ;
Differentiaru rt%
libri duo , an
très•
Differentiae
verborum dupliçi
exemplo •