
qui etiam malitiose , et impie adiecta credit , quae de praefinitio-
ne extremae diei in quibusdam exemplaribus expositionis in Ge-
nesin cap. 6. reperiuntur, in aliis desunt. De his sermo suis in
locis habebitur.
C A P V T X X X I .
Isidorus a 'Romanis Pontificibus, et in multis
Conciliis laudatus.
Pontijfces Ro- j t 1 I a d r ian i I. , qui seculo vm. vixit, egregia in Isidori laudem
’i«uLnt'i °rUm verba cap. 29. deprompsi. Seculo ix. floruit I.eo IV. Pontifex Ro-
manus, qui in synodo Romana anni 853. plures canones de disci,
plina ecclesiastica promulgauit, et ob heroicas virtutes inter Sanctos
relatus est. Quo elogio is Isidorum brnauerit , cit. cap. 29. dixi.
Gregorius IX. negotium S. Raymundo de Pennafortio dedit, vt Ro-
manorum Pontificum responsa , et Conciliorum generalium , quae
postremis temporibus habita fuerunt, décréta in vnum corpus redi-
geret : atque adeo suo ipse Pontifex nomine quinque Decretalium
libros in vulgus edidit anno i2 3o.circiter,suaque auctoritate con-
firmauit. In his Decretalium libris saepe sententiae ex Isidoro pe-
tuntur, yt 1. 4. tit. 2. cap. 3. Isidorus . ( anno 630. in Baetica. ) Pubères
a pube sunt voeati etc. Alia similia loca indicat Bignaeus in
praefatione ad Isidori opera, mox excribenda .
Eiogia isitiori 2. In duobus Conciliis Toletanis, altero vm ., altero x v ., quae
in Conduis. secui0 Vii. celebrata sunt , magnis laudibus praedicatus fuit Isidorus
, vt iam cap. 29. expositum est. Inter haec duo concilia collo-
candum esset aliud Toletanum, quo diuisio prouinciarum Hispaniae
tempore Wambae régis, Quiriaco , siue Quirico episcopo Toletano
praeside , peracta dieitur, nisi earn diuisionem commentitiam esse
constaret. Quiricus praefuit vero concilio Toletano xi. anno 675.
Supposititia diuisio extat apud Labbeum tom. 5. Concil. col. 878.
ex mss. ecclesiae Toletanae,et Ouetensis, vbi prope fînem sic le-
gimus : Statutum est praeterea in dicto Concilio, v t omnes clerici vt-
uerent secundum regulam sanctissimi Patris Isidori, prout continetur
in libro eiusdem De honestate clericorum . Innuitur liber secundus
de officiis ecclesiasticis. -Certe Isidori doctrinam secutae sunt plures
synodi Gallicanae, et Germanicae . Bignaeus loc. cit. in testimonium
profert synodum Francofordiensem ad Moenum , Aquisgranensem
vtramque , Moguntinam , Triburiensem, et Parisiensem : quae Isidori
auctoritate, et verbis catholicam doctrinam cqnfirmarunt, et sapien-
tissimos canones constituerunt. Nonnihil de singulis dicemus .
3. Synodus Francofordiensis , in qua haeresis Feliciana , siue CondiiumFran-
Adoptianorum ab episcopis vniuersi regni Francorum Italiae , Gal- cof°rdicnse 1
liae, et Germaniae, praesente Carolo Magno rege, atque Hadriani
Papae legatis Theophylacto , et Stephano episcopis damnata est anno
794. , in epistola synodica ad praesules Hispaniae sic Isidori
meminit: Isidorus quoque in libra Etymologiarum: Sic autem , inquit,
dei filio iuncta est humana natura , v t ex duabus substantiis fieret
vna persona. Extant haec verba lib. 7 . cap. 2. prope finem -
4. Anno 8 16. Concilium Aquisgranense celebratum fuit, quo 4? uisßranense
forma institutionis Canonicorum ex sacris canonibus, et Sanctorum
Patrum dictis, Ludouico Pio rege, et imperatore instante, excerpta
est. Liber 1. est de institutione Canonicorum, liber il. de institu-
tione sanctimonialium .In libro 1, sunt capita 14 5 ., quorum pluri-
ma e< S. Isidori contexta sunt libris: scilicet Caput 1. De tonsura
clericorum ex lib. 2. cap. 4. de ecclesiast. offic. Caput il. de ostiariis
ex cap. 14. ibid. Caput nl. de lectoribus ex cap. xi. ibid. Caput iv.
de exorcistis ex cap. 13.. ibid. Caput v. de acolythis ex lib. 7. Etym.
leap. 12. Caput vi. de subdiaconibus ex lib. 2. Offic. cap. 10. Caput
vii. de diaconibus ex cap. 8. ibid. Caput vm. de presbyteris ex
; cap. 7. ibid. Caput ix. de sacerdotihus ex cap. 5. ibid.
5. Post alia ex aliis Patribus iterum caput xv. de indignis prae- 'msfitutiaCano-
i positis ex Isidori lib. 3. Sentent. cap. 34. Caput xvi. de indoctis prae-mcomm ’
\positis ex cap. 3 5. ibid. Caput xvm. de praepositis ecclesiae ex c. 33.
ibid. Caput xx. de doctrina, et exemplis praepositorum ex cap. 3 6.
ibid. Caput xxii. de humilitate praepositorum ex cap. 42. ibid. Ca-
| put xxix. de his, qui bene docent, et male viuunt ex cap. 3 7 . ibid,
j Caput xxx. de exemplis prauorum sacerdotum ex cap. 38. ibid. Ga-
i put xxxi. de praepositis carnalibus ex cap. 39. ibid. Caput xxxm.
,de iracundis doctoribus ex cap. 40. ibid. Caput xxxvi. de disciplina •
\sacerdotum in his, qui delinquunt ex cap. 46. ibid. Caput xeix. de
. f f rids ex libro Officior. 2.. cap. 1 . Caput c. de regulis clericorum