
Oecumenici Florentini apud Labbeum tom.13. c o l.1 1 13 . sic legi-
tur : Etiam de tempore beati Gregorii Dialogi floruit Isidorus no-
mine in His'pania : unum eius testimonium dicam , Fecit librum
■ Etymologiarum diuisum in 22. libros : in 12. libro cap. 3. sic ait:
Hoc autem interest inter nascentem Filium, et procedentem Spiri-
tum etc. Vbi obseruandum , diuersum etiam librorum ordinem in-
dicari : nam locus allants nunc extat cap. 3. libri 7. Codex Vati-
canus 623. , cap.93. describendus, Etymologias in 20. libros diui-
d it , sed prima manu librarii notatur, aliquos ponere 28. libros,
et loca diuisionum singillatim indicantur . Plura exempla variae
diuisionis librorum cap. 55. occurrunt.
onto uiroTum. i j . Ad ordinem librorum quod attinet, in nonnullis mss.
liber de legibus praefertur libro de medicina , vt in Albanio,
et in Caesenate minus antiquo . Mirum quantum variât in librorum
, rerumque ordine exemplar Chisianum recensitum cap. 43.
Codex Regio-Vaticanus 1850. initio nautilus magnam librorum
commixtionem , et perturbationem continet , ac multis locis in-
terpolatus , auctusque e s t, vt explicabo cap. 1 o 1. In pluribus etiam
vetustis exemplaribus reperio, deesse librum 10. Etymologiarum,
quo voces quaedam per alphabetum explicantur ; in quibus. libro
nono proxime succedit liber vndecimus : fortasse quia iamtum
■ glossarium Isidori nomine circumferebatur, adeOque inutile videri
poterat librum 1 o . , qui glossarii vices gerit , ceteris Etymologiarum
libris inserere.
riunc pams 1 6. Minus obuia est diuisio Etymologiarum in duas partes,
ErymoioSmrum. qLnram prior Secern priOres libros, posterior reliquos decern com-
plectitur, sed eodem numerorum ordine vsque ad vigesimum continuâtes
, vt cernitur in codice Vaticano 623. , quem cap. 93.
recensebo : ac simili fere modo indicatur in codicibus duobus Flo-
rentinis S. C ru c is , de quibus cap. 55. , vbi plura de mss. codicibus
Etymologiarum aut exprimuntur , aut indicantur.
17• De titulo non valde laborandum nobis est : libri mss.
tonstanter inscribunt Etymologise , recentiores nonnulli Etymolo-
gicon Isidori •, alii ex vsu etiam veteri , et frequenti Isidorus Etymologiarum
, vt quodammodo per excellentiam noster S. Doctor
cognominetur Isidorus Etymologiarum : quod in recensione codi-
cum mss. facile cuiuis occurret. Sequiori. aetate multi huiusmodi
tituli inuecti fuerunt , v t /Magister Sententiarum , Valerius Historiarum
etc* ... * i
18. Etsi autem veteres scriptores | quum hos libros laudant a
Etvmologias appellant, tarnen recentiores non pauci Originum libros
solent nuncupare , quem titülum Vulcanius , Bignaeus,
Originum
scriptio •
et Breulius in suis editionibus praetulerunt. Deceptus quippe luit
Franciscus Padilla Centur. 7. Histor. Eccles. Hisp. fol. 227. , qm
quum a Baronio libros'Originum laudari vidisset, asseruit, eiusmo-
di opus inter alia Isidori non reperiri . Suspicatur Nie. Antonius,
appellationem Etymologiarum Braulionem affixisse operi a se pa-
rato editioni , e t , sicuti membra secreuit , ita caput adaptasse,
paululum ab auctore , qui Origenes sese mittere reliquit scriptum ,
deflectentem , aut ab Isidoro nondum appositum titulum supple-
uisse . Isidorus quidem exiliter, et modeste, vt ait Nie. Antonius,
de suo opere existimans, his verbis Braulioni illud nuncupauit .
En t ib i, sicut pollicitus sum, Misi opus de origine quarumdam re*
rum ex veteris lectionis recordatione collectum etc. Sed non inde
colligi d e b e t , Originum titulum potius, quam Etymologiarum,
ab Isidoro fuisse inditum , quum is in epistola nuncupatona ad
Braulionem inscriptionem , vt videtur , non retulerit , sed argumentum
libri exposuerit.
19. Aliunde certum est , Etymologiarum opus iam ante edi-
tionem non solum a Braulione, sed ab Isidoro etiam ita appellation
fuisse , vt ex amoebaeis eorum epistolis liquet. Isidorus vocat
Etymologiar
v o x •
codicem Etymologiarum , Braulio primum librum Etymologiarum ,
turn libros Etymologiarum . In secunda autem epistola , vbi libros
Etymologiarum appellat, prius libros Originum dixerat . Igitur etsi
Etymologiarum titulus, quo Ildefonsus etiam vsus fuit, communioi,
et verior e st, tarnen alter Originum sustineri potest : ac fortasse
auctor ipse titulum coniunctum Etymologias, siue de origine rerum
inscripsit. An alicubi- opus hoc vocetur Liber de omnibus scientiis,
dubitat Montfauconius in Biblioth. mss. : nam recensens, in bibliotheca
Monasterii S. Martini Turonensis codicem 92. annorum 800.
Liber de omnibus scientiis , addit, An Isidori. Hispalensis sit , vi-
dendum : neque ad aliud Montfauconius respicere potuit opu s,
nisi ad Etymologias ..
20. Etymologicum opus Braulioni ab Isidoro nuncupatum