
voce alloquitur:Noui quidem, te cum sociis tuis ad hoc venisse,
vt corpus beatissiinae virginis Iustae hinc trausferentes deferatis :
et licet non sit diuinae voluntatis, vt haec ciuitas abscessu huius de-
soletur virginis -, tarnen non vacuos diuina bonitas vos remittet ;
corpus namque meum vobis est donatum,quod tollentes auferte,
et securi ad propria remeate. Quern quum reuerendus vir Aluitus
interrogaret, quis esset, qui talia sibi monita iniungeret, ait: Ego
sum Hispaniarum D o c to r , huiusce vrbis antistes Isidorus. Quo di-
e to , ex oculis cernentis euanuit,, ► ,
l e c t i o iv- ,, Praesul vero euigilans visioni coepit congratulari, et deum
attendus exorare, efflagitans, v t , si ex deo esset haec visio, iterum,
et tertio plenius innotesceret-, sin autem, discederet. Taliter orans ,
S 'cunia et ter- l u i s f f l f t obdormiuit. Et ecce idem ipse vir appareils non dissimi-
tia ajpparitio • lia , quam prius, verba perorauit, rursumque euanuit. Expergefa-
ctus iterum pontifex , alaerius trinam visionis admonitionem a domino
implorabat. Q u i, dum obnixius deum oraret, tertio somno
corripitur. Virque supra dictus, veluti semel , atque secundo , ei
apparuit,et quae antea dixerat, tertio replicauit ; et virga pastorali,
quam manu tenebat, terrae solum percutiens tertio, locum, in quo
corpus sanctum delitescebat, ostendit, dicens : Hie, hie, hie meum
inuenies corpus . Et ne putes , te phantastica visione deludi , hoc
erit tibi signum veri : Mox, vt meum corpus super terram eduxe-
ris, molestia corporis corripieris, quam finis vitae statim subseque-
tur ; sicque exutus hoc mortali corpore, ad nos venies . Quo dicto,
visio ablata e s t. Euigilat praesul, certus de tanta visione, et laetus
de sua vocatione ; factoque mane, ad socios dixit : Oportet nos, di-
lectissimi, diuinam omnipotentiam submissis vultibus adorare , qui
nos sua gratia praecedere est dignatus, et mercedem nostri itineris
frustrari non est passus , diuino enim nutu prohibemur membra
beatae, ac deo dicatae virginis Iustae hinc abstrahere ; sed non minora
deferemus pignora , dum corpus beatissimi Isidori , qui hac
in vrbe sacerdotii potitus est infula, et Hispaniam suo opéré deco-
rauit, et verbo , sumus delaturi. Haec a it , et ordinem visionis eis
seriatim patefecit,, •
l e c t i o Y . >, Quod audientes , deo gratias referunt ; et regem sarraceno-
rum simul adeunt, cunctaque ei ordinatim pandunt. Quibus audi-
tis, licet infidelis, virtutem tarnen dei perpendens, expauit, eisque
respondit : E t , si Isidorum vobis tr ibu o, çum qûo hic ego rema- Corpus s. in*
neo ? Sed quia viros tantae auctoritatis fas sibi non erat spernere, dori •
dat licentiam membra confessoris inquirere. Mira loquar -, ab his
tarnen, qui interfuere , me reminiscor au disse i sepulcrum videlicet
corporis beati,dum quaereretur,vestigium virgae,cum qua beatus
confessor trina percussione locum mo'numenti monstrauerat, in ipso
terrae solo inuentum est. Quo detecto , tanta odoris fragrantia
emanauit , vt capillos capitis , et barbae omnium , qui aderant,
veluti nebula, et balsami rore perfunderet,,.
„ Corpus autem beatum ligneo vasculo , ex iunipero facto , l e c t i o n .
erat obtectum : statim v e ro , vt reseratum e s t , reuerendum virum
Aluitum episcopum aegritudo corripuit , et septima die , accepta
poenitentia , iuxta edictum visionis angelis, vt credimus, spiritum Hnpai; expor.
tradidit . Asturicensis autem episcopusOrdonïus, et omnis exerci- ,arur *
tu s , accepta gleba beau Isidori, et corpore praesulis legionensis
A lu iti, ad regem Fredinandum festinabant repedare . Dum vero
corpus beatissimi Isidori in lignum gestatorium poneretur , rex sar-
racenorum supradictus Benabeth cortinam holosericam , miro opéré
contextam , supra corpus eius iactauit, et magna ex intimo peçtore
trahens suspiria, dixit : Ecce recedis ab hinc, Isidore, vir veneran-
de ; ipse tarnen nosti, tua qualiter, et mea res est : vnde mei me-
môrem te semper deprecor esse . Haec ab illis , qui audiere , me
recolo audiuisse „ .
„ Quibus ita peractis , ad propria cum summa laetitia sunt re- l e c t i o v i i .
gressi. In aduentu quorum rex gloriosissimus Fredinandus magnum
exhibuit apparatum : et , licet contristaretur de obitu legionensis
praesulis Aluiti, quem mira semper veneratus fuerat dilectione, ta- magno nppara-
men occursui nloriosissimi confessoris Isidori ambitiosam praebuit u s,onc ex~
° — m , , cijpifur •
pompam •, corpusque eius beatum in Basmcam B. Ioannis Baptistae,
quam idem rex nouiter fàbricauerat, deposuit : aggregatisque vni-
uersis regni sui nobilibus vins , atque episcopis , earn in honore
confessoris consecrari fecit ; hodieque x. kalendarum ianuafii dies
dedicationis ecclesîae, et translationis beati antistitis festiue annua-
tim celebratur . Tanta autem deuotione in festiuîtate ilia rex cla-
rissimus cum omni domo sua ob reuerentiam beati confessoris hu-
militati deditus fuisse perhibetur , v t , quum ventum fuisset ad con-
uiuium , religiosis quibusque viris delicatos cibos , deposito regni
F a