
de Maria, nèque -alibi apud Isidoram reperiendam : Hanc quidam
crudeli necis passione asserunt ab hac -vita migrasse , pro eo quod
iustus Simeon complectens brachiis suis Christum prophetauerit Ma-
tr i, dicens : Et tuam ipsius animam _ pertransibit gladius . Quod
quidem incertum est 3 •vtrum pro materiali gladio dixer it, an pro
verbo Dei •valida, et acutiori omni gladio ancipiti . Specialiter tamen
nulla docet historia | Mariam gladii animaduersione peremptam .
Ascariei tphco- i j . Bayerius, qui in notis ad biblioth. hisp. eandem causant
suscipit 5 plures excitât recentiores, qui librum de ortu , et obitu
Patrum Isidoro adiudicant, Gesneri epitomatorem , Bellarminum ,
Io. Ger. Vossium , Caueum , Oudinum , Albertum Fabricium , Cel-
lierium, et Placcium , qui in theatro Anonym., et Pseudonym, in
Isidoro Hispal. num. 1484. aduersus Isidorum huius libri aucto-
rem ne hiscere quidem audet . Ex antiquioribus laudat auctorem
vitae S. Isidoriapud Bollandianos tom.i. aprilis, etAscaricum quem-
dam hispanum episcopum in epistola ad Tuseredum nondum édita
. Incidit in earn epistolam , dum recenseret Escurialensemlsidori
Etymologiarum codicem digramm., et plut. 1. n. 3. era mlxxxv. ,
siue Christi anno 1047. xii. Kal. septembris a Dominico presby-
tero exaratum, vt in fine legitur. Tftulus verbis male latinis est :
Directa Ascaricus ad T’useredus dei famulus -, de ipsis Sanctorum dor-
mi entium , qui cum Christo surrexerunt, corpora etc. Ibi quurn opi-
nionem quorumdam exposuisset, qui asserebant, Sanctorum Patrum,
qui cum Christo resurrexerant, corpora ad propria remeasse busta,
addit, illud quasi ebetes beati Tsidori edicto in medium proferentes,
id est, de Adam, tresque patriarcis, quod eos in locum Arbe propriis
narret requiescere in sepulcris non intelligentes stolidi , et Virantes,
quod ille si patria, vel quum ( aut quorum , aut quoniam ) nesci-
ret Domini iussu suscitât a ilia corpora' es sent, ne que propriis ea vi-
disse oculis , si sint in suis, aut non sint sepulcris : sed antiquam so-
lummodo de Patrium •uitam, •vel obitum Genesis proférât storiam .
quivixit 1 4- Quamuis obscura haec sint verba , tamen clare indicant
caput 1. libri de ortu , et obitu Patrum : Sepultus est autem
( Adam ) in loco Arbee, qui locus nomen a numéro sumpsit , hoc
est, quatuor : nam très patriarchae ibidem sunt sepulti, et hic quar-
tus Adam. Quo autem seculo Ascaricus hic vixerit, incertum . Ex
incompto , et horrido latini sermonis ad hispanicum plane declinantis
stilo Bayerius colligit, auctorem seculo ix., aut ineunte x.
vixisse . Profecto seculo x i., quo exaratus est codex., aut ante , inter
hispanos, Ascaricum s c ilic e t ,« eos , qui ab eo dissentiebant,
constabat, librum de. ortu, et obitu Patrum foetum Isidori esse.
i j . Sed mea conjectura est, Ascaricum auctorem epistolae an- SKuI° vin-
tistiteui Bracarensem fuisse ; ilium scilicet , qui seculo vm. Elipandum
interrogauit per literas,an Iesus Chris.tus filius Dei adoptiuus,an
naturalis esset, atque Elipandi errorem amplexus fu it.. Epistola Asca-
rici scripta est non sermone latino doctorum proprio , -sed idio-
mate tune apud vulgus vsitato, adeoque simillima hac in parte est
epistolae familiari Elipandi ad Felicem Vrgelitanum , quam Flore-
zius tom.j. Hisp. sacr. pag.577. edidit, et Ducangius num.29. et 31.
praefat. ad glossar. med. et inf. lat. in .exemplum vulgaris >sermo-
nis latini adduxit. Incipit : Domino Felice, sciente -vos reddo, quia
exeunte luliq vestro, scripto accepit etc. louas Aurelianeusis in opéré
aduersus Claudium Taurinensem refert , Elipandum Asturias,
et Gallaeciam sua insana doctrina imbuere tentasse, cuius discipu-
los apud Astures ipse.Ionas aliquando. viderat , Sic etiam .Ascaricus
Tuseredo controuersiam exponit, quae excitata fuerat abhinc
Asturianis vsque in oris. Florezius torn. 15. Hisp.. sacr. pag. 169.
Arcaricum, Ascaricum, siue Ascarium Episcopum Bracarensem col-
locat anno 78 5 ., sed addit, a Pagio , Fleurio-, Basnagio , auctore
Catalogi Episcoporum Bracarensium, et aliis episcopum Bracarensem
constitui, nulla tamen allata ratione .
16. In eandem sententiam. Nie. Aritonius: .profert omneS eius;Ej,v;M«oPfm
operis editiones, quae Isidorum auctorem agnoscunt , et inter alias
earn, quam ipse ait factam Haganoae apud Secerium cum. libris de
natiuitate Domini, Allegoriis, et Prooemiis, anno 1524. Corrigendum
arbitror anno 1529 .; neque enim diuersam hanc editionem
esse credo ab e a , quam cap. pijaec. descripsi. Fabricius aliam an-,
tiquiorem commémorât sine lo co , et anno in 4 ., turn etianu Basi-
leensem in Orthodoxographis 1569. in fol., part. 2. pag. 1735.,
Latet quaedam eiusdem libelli editio in opéré non satis in nostris
regionibus obuio hoc titulo : D e . v i ta , et morte Mosis libri très
cum obseruationibus Gilberti Gaulmini Molinensis . Accedunt Pseu-
do-Dorothei T'yrii, et aliorum veterum Apotpasmatia de vita pro-
phetarum, apostolorum , et ixx. discipulorûm Christi, graèeé, .} et la