
liber breuivr, an
fusjorlsidori sit.
Codices Lreuio-
T is libri . *
quae potius libro secundo de differentiis rerum accommodanda
e s t. Fabricius in bibl. med. in Sigeberto cap. 55. notât , quod
perperam librum Isidori de differentiis verborum dixerit de proprietate
rerum . At Sigebertus non priinum Isidori librum, sed secundum
ita appellauit : ait enim : Scripsit librum de differentiis
verborum , librum de proprietate rerum . Ita editum çst in biblioth.
eccles. Fabricii eiusdem . Alii referunt : Scripsit et libros . duos
de differentiis verborum , siue de proprietate rerum , vbi siue accipi
potest pro e t , vt idem sit sensus, et diuersus significetur liber
de differentiis verborum a libro de proprietate rerum. In quodam
tarnen codice, de quo num. 8 ., idem liber dicitur de proprietate
sermonum , vel rerum .
7. Ex duobus autem libris de proprietate sermonis Isidoro tri-
butis antiquior fortasse videri poterit is , qui breuior est, atque
ordinem alphabeticum non seruat. Similius enim vero est,aliquem
tumultuarias differentias vocum in ordinem alphabeti digessisse,
atque amplificasse , quam ex libro pleniori bene digesto quaedam
sine vllo ordine excerpsisse . Itaque si liber recte ordinatus Isidori
esse dicatur, alterum perturbatum , et confusum vetustiorem dice-'
re oportebit. Cur autem idem Isidorus non potuerit primiun
differentias vocum sine certa methodo vulgare, tum easdem per alphabeti
literas disponere, et augere? Mihi ex Isidori , aliorumque
veterum consuetudine probabilis opinio e st, quaedam eorum opera
modo contractiora, modo auctiora prodiisse , nonnunquam qui-
busdam commutatis . Collatis vero inter se his duobus commen-
tariis, duos potius diuersos auctores colligo : nam e 253. differentiis,
quae sunt in breuiori, multae desunt in vberiori, alioquin
non contemnendae ab e o , qui opus augere voluisset. Itaque nec de»
finiri potest, quisnam horum librorum tempore alterum praecesserit.
8. Commentarius breuis, Inter polliceri, et promittere , inter
alia Isidori opera extat in codice Regio-Vatic. 310. seculi x. cir-
citer, post librum 10. Etymologiarum , et librum Differentiarum
spiritualium, siue rerum ; titulus est, Incipit de proprietate sermonum
, vel rerum : Inter polliceri etc. Postea, Incipiunt Differentiae
spirituales Isidori . Et in fine : Expliciunt Differentiae spiritualium,
siue-carnalium Isidori : vbi vterque liber Isidoro ascribitur. In codice
Ottob. 12 6 1 ., de quo cap.10 6 ., titulus similis operis e s t, Mar-
■ ci
ci fü llt i Ciceronis ( de ) dictionum differentiis liber incipit : Inter
polliceri etc. Desinit, Inter vespertet vesperaetc. Liber Isidorianus
alio modo desinit. De aliis similibus mss. confer num. 10. et 19.
9. Ampliorem alterum librum alphabeticum Inter apt um, ampUorh.
et vtile etc. Isidoro adiudicat codex-Vaticanus antiquissimus 3 3 2 1 .,
describendus cap. 9 6 ., vbi Isidori lunioris dicitur .
10.. Quidam sunt codices, in quibus sine auctoris nomine Isi- sine Isidori rto-
doriana, aut similia opera de differentiis verborum , aut proprie- mi"e i
täte sermonis occurrunt , vt Vaticanus 14 7 1 . , de quo cap. 9 6 .,
Vatic. 1558. ib id ., Vatic. 5120. , de quo cap. 9 7 ., vbi est pro-
logus Isidori, Plerique , et differentiae diuerso ordine ab editis,
neque per alphabetum . Vatic. 5134. ib id ., vbi duo sunt anonyma
Differentiarum exempla, aliud per ordinem literarum, aliud sine eo .
Ita etiam in Vat. 5 203. ibid.
1 1 . De codice Malatestio differentiarum sermonum dixi cap.45. Barth ii-c&natns-
Bayerius testatur, plurimos extare in bibliotheca regia Escurialensi
Differentiarum Isidori, siue de proprietate sermonum codices : sed
quales sint, non exponit . Barthius Aduers. 1. 39. cap. 6. haec habet
: Isidori Differentiarum manuscriptum codicem olim redemi,
et iam nonnihil ex illo propesitum mem'ini , cuius haec est praefa-
tio : Plerique veterum etc. Haec est praefatie ,. quae quum latina,
atque elegans s i t , in libello vero ipso plurima inepta , huic, quod
plerisque huius census, contigisse arbitror , v t somniis excribentium
monachorum sit distentissimus. Notabimus nos pauca selecta . Idem
Barthius lib. 39. cap. 14. membranam antiquissimam vocat exemplar
suum Isidori de proprietate sermonis . Obseruat, non pauca in hoc
commentario esse, quae vel de Catone , vt praefatio docet , vel
de aliis maiorum gentium scriptoribus ducta sunt , et vel eo nomine
blattarum imperio eximenda. Cogitauerat autem Barthius
totum hunc librum edere , et illustrate, vt exponit lib. 3 2. cap. 1.
Manuscriptum commentarium Isidori publicare aliquando, et emacu-
lare volo , qui DIFFERENTIARUM in membrani's inscribitur ■,
siqui forte inde vtili'tatis , aut voluptatis quid capere possint vt
iis opera nostra prosimus . Caput ita concludit: Haec ego digna
notatione hie proponere vo lu i, plurimis ineptioribus omissis- . Commentarius
etenim ipse non est exiguus , v t in tales intruserunt
pro lubitu librarii fere,quae voluerunt .
fom.I. M m m