
ego praestfcre in me receperim , in varias fortasse
reprehensiones incurram . Verum nihil ea de causa
ab incepto deterritus , Te auctore , et auspice,
P r in c e p s E m in e n t is s im e , in quo vno et spes,
et ratio studiorum meorum est omnis reposita,
maius etianj quiddam , quam quantum aliorum vo-
tis satis esse posset , aggredi sum ausus. Quum
enim multi praeclara doctrina , et ingenio viri
quumPatrum, et maiorum memoria, tum hac etiam
nostra siue in operum omnium S. Isidori , siue
in huius , vel illius tantum editionem perpolien-
dam,absoluendamque diligenti studio incubuerint,
quorum commentationes partim praelo illae qui-
dem subiectae, sed dispersae , et raro obuiae sunt,
partim adhuc mss. latebant, non satis me aut cha-
ritati, pietatique aduersus Hispaniae nostrae Do-
ctorem , aut grato animo aduersus eos, qui res
gestas eius , lucubrationesque illustrarunt, factu-
rum esse existimaui, nisi omnia aliorum eiuscemodi
scripta , suis quaeque locis apte disposita, in vnum
veluti corpus colligerem, e t , sicubi opus esse vi-
deretur , ad veri normam reuocarem . Ita profecto
fiet , vt adiectis iis , quae pro mea virili parte
adiicienda esse censui, haec mea vnius editio instar
aliarum omnium haberi possit, Quod meum con-
( VII )
silium si Tibi, P r in c e p s E m in e n t is s im e , probabi-
tu r , vel potius quoniam probari Tibi iam intel-
le x i, non dubito , quin illud etiam ceteri omnes,
vel iisdem , quae me mouerunt , rationum mo-
mentis compulsi, v e l iudicii Tui praerogatiua in-
citati , libentibus animis probaturi sint : atque
adeo reliquis tuis immortalibus in optimarum ar-
tium studia meritis Isidoriana noua editio, vt au-
guror, et opto, veluti cumulus accedet : nomen-
que Tuum , cui nihil ad commendationem, ampli-
tudinemque quod addi possit, fecisse reliquum vi*
deris , tarnen inclarescet illud quidem aliquanto
magis , non minus inter illos , qui sacras literas
patrocinio suo fouerunt, quique sui memores alios
fecere merendo , quam inter eos, qui earumdem lite-
rarum studia ad perennem nominis recordationem,
famamque excoluerunt. Deus Te , E m in e n t is s im e
C a r d in a l i s , et P r a e s v l A m p l i s s im e , literatis viris
christianae reipublicae, atque Hispaniae cum primis
nostrae, cuius tarn magnum lumen es, sospitem, in-
columemque seruet quam diutissime. Ita vouebam.
Ex Vrbe, kalend. Ianuar. anni m d c c x c v i .