
an Praedestina•
tiani fuerint •
ostendit, correptionem vtilem , et necessariam esse, quamuis omnia
bona opera sint dona d e i. In Adrumetino igitur monasterio , quod
in Africa situin e s t, ex libris S. Augustini male intellectis Praede-
stinatianorum haeresim pullulasse, Sirmondus, aliique affirmant. Natalis
Alexander in dissertât. 5. de haeresi praedestinatiana ad secu-
lum v. cum aliis tenet, in Adrumetino monasterio nullos fuisse Prae-
destinatianos : quia S. Augustinus librum de gratia, et libero arbi-
trio scripsit propter eos , iju'i quum defenditur dee gratia, putantei
negari liberum arbitrium, sic ipsi defendant liberum arbitrium,vt
ne gent dei gratiam, asserentes , earn secundum mérita nostra dmj
vt ait idem Augustinus 1. 2. Retractat. cap. 66.
6. Ad Augustini verba supra relata, Eo quod quidam in.vobit
sic gratiam praedicent, v t negent, hominis esse liberum arbitrium,
respondet Natalis Alexander, Cresconium , et Felicem prae simpii
citate,et imperitia statum contentionis, quae Adrumetum turbabat,
exponere congrue non potuisse : idque suspicatum fuisse S. August!
Hum, qui cap? 1. de gratia , et libero arbitrio disiunctim , et; sut
dubio loquitur : Sed quoniam sunt quidam , qui sic gratiam de{ do
fendant, -ut negent hominis liberum arbitrium, aut quando gratia do
fenditur, negari existiment liberum arbitrium , bine aliquid . . . .
scribere curaui . Sed quam absurdum est credere , Ciesconiuni)
et Felicem Adrumetinos monachos,qui Valentini Abbatis sumptu,
et cum eius literis Augustinum adierunt, vt de dissensione in eo-
rum monasterio Orta eius sententiam exquirerent, statum quaestnH
nis non potuisse congrue exponere , et aperte dixisse, esse quosdatij
monachos , qui ita dei gratiam praedicarent, vt liberum esse; homi-|
nis arbitrium negarent, quum eorum nullus ita errasset? Fingamusl
tarnen,tarn stupidos eos monachos fuisse , atque eorum Abbaten
Valentinum , qui alios potius ad Augustinum non misent. Augustt
nus certe eorum narrationi fidem praestare debuit , atque adeo
contra eos, qui liberum hominis esse arbitrium negarent , scribe-
re . At suspicatus est , inquis , eorum narrationem non esse ve-
ram . Cur id suspicatus fuerit ? Constat, repones, ita suspicatuii)
fuisse , quoniam disiunctim , et sub dubio loquitur . Primum 111
epistola ad Valentinum non disiunctim ,. nec sub dubio loq“1'
tur : Nobis retulerunt , monasterium vestrum nonnulla dissens»
ne turbatum esse^eo quod quidam in vobis SIC GRAflAsld r
m iC E N f , VT NEGENT HOMINIS ESSE LIBERVM AR B lTRIVM,
mt,quod grauius est, dicant, quod in die iudicii non sit vel redditu-
%us deus vnicuique secundum opera eius.
I y. Quod ergo cap. 1. libri de gratia, et libero arbitrio disiun-
Irtim Augustinus loquitur, non arguit, eum dubitasse,an falsa esset
ifcresconii, et Felicis narratio s sed voluisse eadem opera confutare
lum eos, qui ita gratiam dei praedicant, vt negent, liberum hominis
esse arbitrium , turn eos, qui putant, liberum arbitrium negari,
quum gratia dei defenditur , vt ab Augustino defendebatur, siue
ipsi hanc defendendi rationem probent, siue secus.Deinde etiamsi
admittere velimus, Augustinum dubitasse, an monachi Adrumetini
negarent liberum arbitrium, an solum putarent, liberum arbitrium
negari, quum gratia dei defenditur , omnino tarnen fatendum est,
Augustinum, vt dubitationis suae vtramque partem comprehende-
ret, librum de gratia, et libero arbitrio scripsisse turn contra e o s ,
qui ita dei gratiam praedicarent, vt negarent, liberum hominis esse
arbitrium, turn contra eos, qui putarent, liberum hominis arbitrium
negari, quum gratia dei defenditur. Ecquodnam igitur argumentum
pro fers, vt in monasterio Adrumetino praedestinatianos fuisse con-
stanter neges ? Cresconius, et Felix, monachi Adrumetini, praedesti-
hatianos in suo monasterio fuisse ingenue fatentiir 1 Ex Augustino
solum colligere laboras,eum dubitasse, an illi duo monachi statum
qiuaestionis explicate sciuerint.
'• 8 . Itaque in Augustini scriptis Pelagiani,ac Semipelagiani do-
ctrinam de gratia ideo reprehendebant, quia earn cum libero arbitrio,
quod ipsi propugnabant, cohaerere posse negabant. Alii con-
Ma ita doctrinam eiusdem Augustini de gratia interpretabantur ,
et retinebant, vt simul liberum arbitrium negarent: nam,quum ca-
tholicam crederent Augustini sententiam, vt re vera catholica est,
errabant tarnen putantes , ea admissa , libertatem arbitrii corruere,
quod contra ipsius Augustini mentem tuebantur : qui Praedestina-
t|ini a GennadiO jHincmaro , et aliis died su n t. Alii denique con-
^Hidiam g ia tia e,e t liberi arbitrii ex Augustini libris , et doctrina
defendebant. Praedestinatianorum haeresim paulo post in Gallia exor-
tam fuisse testis est Hiucmarus in epist. adNicolaum Papam : E x -voter
i haeresi Praedestinatiana, quae primum in Africa , et postea in
\tallta per idem tempus, quando et Nestoriana haeresis est exorta,
Augustinus contra
Praedestinatianos
scrip sit.
Lucidus Praede-
stinatianus