
forma hostîa—
rum, et particu-
lamm .
dus e ra t, et particulatim confractus distribuendus ; cuius reliquiae
aut modico loculo couseruarentur , aut consumerentur : exem-
plumque Christi repetitur , qui panent integrum accipiens , ( non
buccellam, ) quem post benedictionem eonfringens suis particulatim
discipulis dederit. Non igitur reprehenduntur , qui vnum aliquod
crustulum panis rotundum , siue vnam buccellam super altare
offerebant, scilicet pro ipso solo offerente sacerdote, sed qui plura
crustula rotunda ad altare affèrebant , quae deinde sanctificata
sine fractione communicantibus dabant.
29. Quaenam panis consecrandi forma , seu figura olim fue-
rit , et quomodo ad hanc hostiarum , et particularum formam ,
qua nunc vtimur, deuentum sit , accuratissime perscrutatur Car-
dinalis Bona Rer. liturg. lib. 1. cap. *3. Sed hostiarum , et par-
ticularum originem ex seculis posterioribus repetit : quod verum
quidem e s t, si de commun! vsu in ecclesiis recepto sermo s i t .
Alioquin initium ex ea consuetudine repeti debet, quae in Con-
cilio Toletano reprehensa , postea tarnen in meliorem formam red-
acta inualuit , ab eo vitio expurgata, quod simul Concilium To-
letanum damnabat -, scilicet quod ea rotunda crustula ex panibus
vulgo vsitatis conficerentur . Hac autem in parte , qua Concilium
vult , panem sanctificandum debere esse nitidum , et ex studio
praeparatum, Mabillonius arguit, panem azymum praecipi : Sirmon-
dus 3 Cardinalis Bona , et alii colligunt, panem fermentatum non
reiici , quum expressa, vt oportebat , mentio non fiat : quibus
etiam Christianus Lupus assentitur, quamuis vsum panis fermentati
ecclesiae hispanae proprium, non latinae cömmunem inde astruat.
Iterum confirmo , capitulum Concilii xvi. Toletani cum vtraque
sententia cohaerere posse, quum verba ilia nitidus , et ex studio
praeparatus panem azymum satis innuant , si alioquin vsus illius
tune viguisset, et possint etiam peculiarem curam , ac diligentiam,
siue Studium panis etiam fermentati ex optima farina conficiendi
significare : adeoque ex aliis monumentis lis tanta est dirimenda ,
quam nostrum non est componere . Crediderim tarnen, Concilium
Coyacense anno 1050. habitum opinioni Sirmondi, et Caïd.
Bonae fauere: Hvstia sit ex frumento, sema, et integra , al. ex fru-
mento electo , vbi nulla azymi mentio , vt necessarium videbatur,
si communis' esset consuetudo . Extat Io. Götter Hermanni Historia
coneertationum de pane azymo etc. Lipsiae 173 7 . Interea relin-
quitur, epistolam ad Redemptum ex hoc capite saltern dubiam esse .
30. Quod autem vasa, quibus sacrificii immolatio agitur , me- vasa sacrijtdt.
tallina potius debeant esse, vt in eadem epistola exponitur, quam
lignea, vel fictilia , id ex antiqua consuetudine videtur dictum .
Concilium Coyacense nuper laudatum : lta v t non saerificent
cum calice ligneo , vel fictili . Lege , si vacat , Cardinalem Bonam
Rer. liturg. lib. 1. cap. 25. b qui num. 2. concludit , orthodoxam
ecclesiam semper , et vbique in hoc conspirasse , vt aureis , vel
argenteis calicibus sacerdotes vterentur. De palla linea, quae cor-
porale dicitur, multa etiam tradit doctissimus idem Cardinalis ib.
num. x i . , quae epistolae ad Redemptum consentanea su n t. Sententia
quoque veteruiw Patrum fuit , verba caelestis oraculi noil
subiacere , vt ait auctor epistolae ad Redemptum, Prisciani regulis,
vel Donati . Gregorius Magnus in epistola ad Leandrttm , praemissa
expositioni in lob : Indignum vehementcr existimo , v t verba caelestis
oraculi restringam sub regulis Donati . Neque enim haec
ab vllis interpretibus in scripturae saerae auctoritate seruata sunt.
31. De epistola ad Eugenium dieendum superest . Perezius fpistoUaiE*-
in not. asserit , hunc fuisse Eugenium II. antistitem Toletanum , J” “
Iusti successorem . Nonnulli propterea putarunt, inscriptionem
falsam esse , quia Iustum post Isidorum vita functum eredebant,
quod Oudinus refellit, quamuis epistolam eiusdem suppositionis ,
et auctoris cum praecedentibus esse dicat . Florezius tom. 5.
Hisp. sacr. pag.267. epistolam pro legitima habet, sed ad Eugenium
Toletanum scriptam non censet : quiim enim Iustus praede-
cessor anno 636. mense martio prope medium obierit, consecra-
tio Eugenii circa finem eiusdem mensis , non ante , collocari debet
: Isidorus autem pbiit initio mensis sequentis aprilis . Non ergo
idoneum tempus effluxisse videtur, vt Isidorus ad Eugenium iam
episcopum literas dare potuerit . Quid , quod epistola potius
ad episcopum antiquum directa videtur ? Vestrae sanctitatis literas
per nuncium suscipiens Verecundum, rerum omnium conditori grates
impendimus, quod ecclesiae sanctae suae mentis, et corporis vestri
valetudinem conseruare dignatur . Existimat ergo Florezius, epistolam
ad Eugenium Egarensem, qui iv. Concilio Toletano cum Isi-
doro subscripsit,directam fuisse. Inscriptio quidem certain episcofl
I Si III
ii 1 y