
Genes. 19.
Vpatria
S . Lean-
dri speciem per-
diderat •
Psalm. 44.
so , soror Florentins , per beatamque Trinitatem vnicae diuinitatis
obtestor, v t , quae de terra tu a , et de cognatione tua cum Abraham
egressa e s , cum vxore Lot non respicias re tro, ne efficiaris
exemplo malo documentum aliarum ad bonum ; et ne in te aliae
videant, quod in se caueant : ilia vero aliis facta est condimentum
sapientiae -, sibi vero simulacrum stultitiae : sibi enim nocuit male
factum ; aliis profuit exemplum contrarium . Ne te vnquam reuerti
ad genitale solum solicitet cogitatio, v b i,s i te deus habitare voluis-
set , non inde eiiceret.Sed quia vtile proposito tuo fore prospexit,
bene , sicut Abraham a Chaldaeis , et tamquam Loth , te abstraxit
a Sodomis . Denique errorem meum ipse fateor, mecommunem
matrem saepe allocutum, nosse cupiens , si vellet reuerti ad patriam.
Ilia atitem, quae se nouerat dei voluntate causa inde salutis exisse,
sub diuina obtestadone dicebat: Nec velle se videre, nec vnquam ■
visuram illam patriam esse. Et cum magnis dicebat fletibus :Pere-
grinatio me deum fecit agnoscere, peregrina moriar, et ibi sepul-
turam habeam, vbi dei cognidonem accepi . Teste Iesu , hoc in
eius experiisse desideriis memor sum , v t , etiamsi diu viueret, patriam
illam non reuiseret.Tu, quaeso, caue , soror Florentina , quod
mater timuit, et malum, quod ilia experta fugit, tu prudenter euita „ .
2. ,, Miserum me ! doleo, qui ibidem communem fratrem transmisi
Fulgentium, cuius pericula iugi formidine pertimesco . Tutior
tamen e rit,s i tu securior, et absens pro iilo oraueris.Ea inde arte
abstracts es , vt si ibidem nata fueris , non memineris . Nulla est
recordatio , quae moueat desideriis animam ; et beata es, quae ignoras
, quod doleas . Ego tamen expertus loquor , sic perdidisse sta-
tum, et speciem illam patriam, vt nec liber in ea quisquam supersit,
nec terra ipsa solita sit vbertate fecunda ; et non sine dei iu-
dicio : terra enim,cui ciues erepti sunt, et concessi extraneo, mox
vt dignitatem perdidit, caruit et fecunditate . Vide , soror Florentina
, quod te pauens, maerensque conueniam,ne te serpens praeri-
piat a paradiso je t in earn ponat terram , quae spinas , et tribulos
germinat, de qua rursum si velis manum extendere , et lignum vitae
edenduin assumere , non permittaris attingere. Testor enim te
cum Propheta , e t , conscio Iesu Christo, admoneo dicens : Audi,
filia^et vide , et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuumf
et d om u m put y i s tu t, quia concupiuit y ex specteyyi tuam , et ipse est
dominus deus tuus. Nemo mittens manum suam in aratro , et re-
spiciens retro, aptus est regno d e i, , .
3. ,, Noli ab eo auolare nido , quod inuenit turtur , vbi repo-
nat pullos suos. Simplicitatis filia e s , quae Turture matre nata es.
In eadem vna persona complurium necessitudinum vteris officio.
Turturem pro matre respice : Turturem pro magistra attende : e t,
quae te Chfisto quotidie affectibus generat, chariorem, qua nata es,
reputa matrem i ab omni procella, ab omni mundano turbine in
eius te sinibus conde . Sit tibi suaue eius lateri adhaerere : sit tibi
dulce eius gremium iam prouectae, quod erat infanti gratissimum „ .
4. ,, Postremo charissimam te germanam quaeso,vt mei oran-
do memineris , nec iunioris fratris Isidori obliuiscaris , quem quia
sub dei tuitione, et tribus germanis superstitibus parentes relique-
jrunt communes, laeti, et de eius nihil formidantes infantia ad dominum
commearunt. Quem quum ego vt vere filium habeam, nec
temporale aliquid eius charitaci praeponam , atque in eo pronus di-
lectione recumbam j tanto eum charius dilige , tantoque Iesum
exora pro illo,quanto n o s ti, eum a parentibus tenerius fuisse di-
leCtum. CertuS sum , quod flectat pro nobis aures diuinas tua vir-
ginalis oratio : e t , si pactum,quod cum Christo pepigisti , seruaueris ,
bene agenti tibi debetur corona,et exhortanti Leandro praestabitur
venia j e t , si perseueraueris vsque in finem , salua eris . Amen . , ,
5. Varias has lectiones Florezius tom. 9. Hisp. sacr. append. 5.
adiecit e duobus mss. exemplaribus gothicis , altero bibliothecae
regiae Matritensis , alteroS. Aemiliani Cucullati, siue de la Cogolla ,
vt dicunt j et ex editionibus Sandoualii , Tamayi , et Holstenii .
Sandoualius , et Tamayus et immenso dictorum . -Tam. verborum re-
uertor . - Tam. inde eiecisset. - Mss. gothici codices , velit reuerti .
Sand., et T am. experta fugit.
6. Holstenius , et Nie. Antonius in elogio S. Fulgentii num. 12.
Biblioth. Vet. Hisp. Ea inde aetate .Mss. ea inde arte . - Sand, si perdidisse
. - Sand., Tam. vitae ad edendum. Sand., et Tamayus in eius
pronus . - Sand., Tam. parentibus terrenis .
7. Adde his, si placet, nonnullas meas obseruationes . Holstenius
num. i . habet per beatam quoque . Ibid. Holst, te abstraxit,
pro quo Florezius edidit te adtraxit. Ibid. Holst, sepulcrum habeam .
Num. 2. Holst, v t vel si ibidem. Ibid, coniiciebam de qua sursum
Lucne cap. 9.
V. vit.
Turtur mater
S . Florentine« •
Psalm. 83»
Isidores frater
iunior .
Variete lectiones
•
Var. lec,t.
coniecturae .