
contra Mama-
chium •
cr Cellier him.
vt poetae christiani praesertim seculi vu. producere solebant , vel
ob duas consonantes dictionis sequentis . Exempla vero versuum
similiter cadentium, vt sorde, orbe , plura sunt etiam apud poetas
Iuliano antiquiores. Confer, si placet, Hymnodiam meam Hispa-
nam in dissertât, praeuia num. 215. seq. Apud Eugenium Toleta-
num,Iuliani magistrum, carm. 1. lib. 1. hi duo suntcontinuati versus
: Crimine nec laedam quemquam , nec crimine laedar, - Sic bene
nielle queam , quo prauum posse reeedat : vbi sibi assonant verba
ledam , laedar, queam , reeedat. Aduerte etiam , Natalem Alexan-
drum,quum de S. Iuliano Toletano seculo vn. agit, sine vlla du-
bitatione ita asserere : Scripsit etiam commentarios in Nahum prophet
am , qui ab Henrico Canisio ex ms. codice Bauaricae bibliothecae
ed iti, in bibliothecas Patrum transcripti sunt . Guilielmus Cu-
perus in Vindiciis breuibus pro Hispanica S. Iacobi praedicatione
inter Apologias Actorum Sanctorum pag. 874. seqq. num. 1 14 .
suspicatur , verba S. Iuliani ita legenda : (puisque sua sorte Christum
sparsit: sine sorte vero per Paulum toto dispergitur orbe. Ac
fortasse Iuliano duo hexametri etiam non cogitanti exciderunt,
quod aliis non semel contigit .
25. Natali Alexandro consentiens Mamachius tom. 2. Orig.,
et antiqu. Christian, c. 23. ita S. Iacobi in Hispania praedicationem
nçpa t, vt simul astruat, viros doctos commentariorum librum in
Nahum Iuliano Toletano adimere. Nimirum e doçtorum numéro
adimere ipse volet Miraeum , Fabricium, Labbeum, Nic. Antonium,
Cardinalem Aguirrium , Marchionem Mondexarensern, Bollandia-
nos, alios innumeros . Alioquin cur non potius affirmât, viros doctos
librum in Nahum S. Iuliano adiudicare ? Silentium Felicis in
elogio Iuliani Mamachius cum Dupinio vrget. Sedquum constet,
Felicem vitam S. Ildefonsi, a Iuliano certo scriptam , non commémorasse
, et quum potior fuerit ratio , cur de opere inchoato, et non
perfecto, quale est commentarium in Nahum, sileret, quid est, cur
tantopere argumento huic neganti Mamachius confidat ? Nuperin-
ueni egomet in vetustissimis membranis Vaticanis opus S. Iuliani
Toletani, a Felice praetermissum, de quo fusius cap. 103. dicam,
vbi codicem Palatinum 174 6. describam.
2 6. Cellierius cum eodem Dupinio diuersum stilum, ac scriben-
di rationem o b iicit. Sed vnde arguunt hanc diuersitatem ? Et cur
siqua ea e s t, eiusdem auctoris diuersae aetati, diuersis temporibus ,
diuerso scopo ascribi non debebit ? Fabricius animaduertit, eo commentary
primos versus capitis primi Nahum prophetae solemni il-
lis temporibus per Varies sensus vagandi libertate fus ius exp on i.
C u r igitur Iulianus in hoc commentario morem sui seculi tenere
non potuerit, quamuis in aliispeculiari quadam sua ratione, ac me-
thodo scripserit ?
27. Quandoquidem vero Natalis Alexander fatetur, praedicatio- prceJUntio
nem S. Iacobi in Hispaniis asseri a Freculfo, aWalafrido,a N otke- S' .
ro , a Metello monacho Tegerseensi j a Zacharia Chrysopolitano , ab
Ottone Frisingensi, aliisque aut eiusdem temporis, aut sequentis;
quia scilicet omnes illi auctores earn opinionem, quam post secu-
luiri vin. ait inualuisse, indiscussam amplexi sunt: videndum est,
hum ex aliis quoque testimoniis ante seculum ix ., quo scilicet in-
eunte, corpus S. Iacobi in Gallaecia inuentum fu it, memorata diui-
sio, et praedicatio apostolorum comprobetur. Mariana cit. tract, de
aduentu S. Iacobi cap. 7. Venantium Fortunatum Isidoro aequalem
profert, qui Iacobi doctrinam non se continuisse intra Iudaeae fines
testatur in carmine de S. Iacobi laudibus : Cult or is Domini to-
tum sonus exit in orbem , - Nec locus e st, vbi se gloria celsa neget.
Et post multa: Gentiles doCet hie. iudaeos increpat idem, - Fructiji-
cansque deo seminat orbe fidem . Addit Mariana, se eos versus inter
Fortunati carmina non inuenisse, sed ex tertia Calixti II. ho-
milia in B. Iacobi laudem desumpsisse. Primum distichum extat lib .i.
carm. 9., quod est de basilica S. Vincentii Vernemetis, non in B. Iacobi
laudem. Legitur autem et apud Fortunatum, et apud Calixtum,
toto sonus exiit orbe. Plura alia disticha desumpta sunt ex Fortunati
carm. 2. lib. 5. in laudem Martini Dumiensis, ad quern sc rib it.
Parum ergo centonario carmini in Iacobi laudem fidendum.
28. S. Beatum Liebanensem, qui Adoptianorum haeresim stre- Ttenvn Luia-
nue confutauit , commentarium in.Apocalypsin edidisse, iam pridem "emh
inter viros doctos constabat. Typis tandem commissum fuit a Flo-
re z io, qui obseruat, Beatum in Apocalypsin scripsisse anno 784.
In prologo igitur libri 2. pag. 97. sic Beatus ait: Hi sunt duodecim
Christi discipuli, praedicatores fidei , et doctores gentium . Qui quum
omnes vnum sint, singuli tamen eorum ad praedicandum in mundo
sortes proprias acceperunt : Petrus Romam, Andreas Actiaiam,Thomas ‘
R r r 2