
' historiatn produxerît non integram , aut ex editione regia, siue altera
Grotii j siue tertia Labbeana, sed mutilam , vt in primis edi-
tionibus extabat, et vt in Hispania illustrata Andreae Schotti tom. 3.
pag. 847. excusa fuit ? Quod item ab eo factum in libro De vir.
illustr. Isidori, iure miratur Florezius, ac mirabitur quisquis do-
ctrinam eruditissimi Cardinalis aliunde perspectam habeat. Audien-
dus autem non est Fabricius in bibl. med., qui historiam gothorum
in Conciliis Hispan. Aguirrii longe auctiorem , et emendatiorem
prôdiisse affirmât,quam apud Vulcanium,Lindenbrogium,et alias primas
editiones, fortasse quod putauerit, Aguirrium emendatioribus
editionibus vsum fuisse . Titulus apud Aguirrium tom. 2. pag. 183.-
est , Historia, siue Chronicon Gothorum, Wandalorum , Sueuorum ,
et Wisigothorum, auctoreS.ls'tdoro archiepiscopo Hispalensi. Et p.189.
Chronica regum Wisigothorum, partim ex Isidore , partim ex Wulsa.
Ita breuiter praefatur . Vix potest chronologia conciliorum , et alio-
rum veterum monumentorum Hispaniae , quae in hoc opéré prodeunt,
innotescere , nisi prae oculis s it index historiens regum ipsius, assignat
a vnicuique propria epocha . Haec autem exhibetur a S. Isidoro
Hispalensi in breui Historia sua ab era Caesaris eexiv. ( id est,
anno Christi clxxvi. ) usque ad eram dclxvi. , id est, annum Christi
Dcxxvin., quo Sisebutus rex Hispaniae iam obierat, viuente adhuc Isidor
0 . Ceterum gothi reges, aliique hoc libello comprehensi, non ir-
ruerunt in Hispaniam era e e x i v . , immo nec multo post tempore : sed
solum ineunte iam seculo v . circa eram cdxlix. , Christi cdxi. , Theo-
dosii lunioris 1 ., quo celebratum ponitur Concilium Bracarense sub
Paneratiano, a nobis eo anno exhibitum. Cui numerandi rationi responds
Chronicon Idatii.Vide Chronologiam eorumdem regum gothorum
breuiorem initio 1. t. editam ap. 15. exeodem Isidoro, etlVul-
sa episc. , quae incipit ab Athanarico .
quaenam opfî- 1 3. Itaque editiones historiae Isidorianae ceteris omnibus prae-
mae' ferendae -sunt regia Matritensis, altera Grotii, tertia Labbei, quarta
Florezii, qui tom. 6. Hisp. sacr. earn historiam edidit, collatis inter
se tribus illis praecedentibus editionibus, et varietate scripturae sub-
iuncta, nonnullisque notissuis , aliisque antiquis Perezii illustratam.
Hugo Grotius, dum viueret, opus digessit, post eius obitum hoc ti-
tulo editum : Historia Gothorum , Vandalorum, et Langobardorum ab
Hugone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta . Praemissa
sunt eiusdem Prolegomena, vbi regum Gothorum ordo, et chronologia
cum elogiis . Accédant nomina appellatiua, et verba gothica , van-
dalica, langobardica cum explicatione . Amstelodami, apud Lndoui-
cum Elzeuirium c io ioc lv. Editor in prologo ait , Isidorum, quem
a Grotio habere non potuit, e bibliotheca Isaaci Vossii a se com-
paratum . Exemplar Vossianum descriptum fuerat ex codice Claro-
montano, de quo paulo p o s t. Titulus hic est pag. 705. collectio*
nis : Beati Isidori, Archiepiscopi Hispalensis, Gothorum, Vandalorum,
et Sueuorum in Hispania Chronicon, quod nunc demum plus altera
parte auctius prodit e bibliotheca Isaaci Vossii . Grotius in Prole-
gomenis pag. 63. haec praemiserat : Isidorus praeter breuiaria Ostro-
gothicarum, Vandalicarumque rerum, Westrogothorum acta ad sua
deducit tempora , collectes, quae alibi sparsa non sine labore quaeramus.
■ 14. Post Hugonis Grotii collectionem rerum gothicarum typis Laiicnnatditio.
Parisiensibus excusa prodiit anno 165 7. in fol. Noua Bibliotheca ma-
nuscriptorum librorum opera,ac studio Philippi Labbe Soc. Iesu.
Tomo 1. egregii huius operis pag. 61. extant: Sancti Isidori Hispalensis
episcopi Historiae Gothorum , VandalorumSueuorum , longe
auctiores , et emendatiores hactenus editis . Ex codice ms. Collegii Cla-
romontani Parisiensis Soc. Iesu, in quo incerti auctoris de rebut ge-
stis Constantini Magni, ex chronicis incertis de rebus Zenonis, et Ana-
stasii imperatorum, neenon Theodorici regis : item ex aliis chronicis
de rebus lustiniani Augusti , et deinceps ad Carolum Martellum etc.
Incipit : De lande Spaniae Sancti Isidori. Omnium terrarum etc. In
syllabo autem eorum, quae in primo tomo continentur , sect. 1.
num. 3. haec praemittit Labbeus : Sancti Isidori Hispalensis in Bae-
tica episcopi Historiae regum Gothorum, Vandalorum , et Sueuorum
longe auctiores, et emendatiores hactenus editis , ex optimae notae
membraneo codice Collegii Claromontani Parisiensis Soc. Iesu etc.
Illud porro debuerant obseruare typographi Hollandi ^qui nuperrime^
quum noster hic tomus, a tribus annis inchoatus , sub praelo labora-
ret, très illas historias cum Hugonis Grotii collectione rerum gothicarum
emiserunt in lucem , non ex codice vile ms. bibliothecae Ba-
tauicae , sed ex apographo R. P. Iacobi Sirmondi Societatis Iesu tou
fiay.xçirou, qui ex hoc nostro codice illud descripsèrat.
r 5. Editor Hollandus, et Labbeus ex ms. Glaromontano elogium eiogïum Hîspa—
Hispaniae historiae gothorum praemiserunt, quod antea editum non niae%
T t t t 2