
ex Jsidoro »
Julian! Toletani
ententiae,
I S I D O R I A N A
Impiis e contra horrenda supplicia confert.
Sublimis anima , conscende ad regia caeli .
Impiger accurre , careas ne praemia tanta,
Et picei fontis horrendas despice flammas .
Qui versus pro eius aetatis captu non omnino mali su n t, sed ,
vt videtur , quibusdam in locis vitiati excriptorum incuria : exempli
loco forasse auctor scripsit regemque potentem , non regnum-
que potentem. Nie. Antonius ex hoc epigrammate colligere voluir,
Taium idoneum poetam fuisse .
3 1 . Quod attinet ad methodum Sententiarum , Isidorus in primo
suo libro eam ipsam tenuit, quam Taio sibi proposuit. Ait enim
Taius in praefatione ad Quiricum : Sumentes exordium ( ab ) Omni-
potentis Domini incommutabilis essentiae ‘ïrinitate , at que ab origine
mundi, bominumque plasmatione vsque ad huius seculi consum-
mationem . Isidorus lib .i. agit de Deo , eiusque attributis, de origine
mundi, hominisque plasmatione, de Christo, de Spiritu Sancto,
de ecclesia , de vtroque testamento , de resurrectione , de gehenna,
de gloria Sanctorum : quod est postremum caput 30. libri 1. Re-
liquis duobus libris, quod commodius fortasse e s t, virtutes theo-
logicas , aliasque explicuit , de peccatis, et vitiis disseruit ; quae-
nam praesulum, et principum , aliorumque sint officia, descripsit.
32. V t autem Taio Isidorum imitatus fuit , decefptis Gregorii
potissimum sententiis , ita eodem tempore Iulianus Toletanus ean-
dem excerpendi rationem ex Augustini libris secutus est . Hue enim
pertinent, quae Felix vitae Iuliani scriptor refert, Excerpta de libris
S.'Augustini contra Iulianum haereticum collecta . Hi sunt elabora-
tissimi illi Augustini , vel ipsius iudicio ( lib.2. Retract, cap. 62.)
contra Iulianum Eclanensem episcopum libri se x , de quibus, ait
Nie. Antonius in biblioth. vet. , post alios Henricus de Moris August
inianus noster agit lib. 1. Histor. Pelagianae . Haesi aliquantu-
lum , fateor , ad haec verba : quid enim est , cur Nie. Antonius
Norisium Augustinianum nostrum vocet ? An Norisius amicus Nie.
Antonii fortasse fuit, idque Nie. Antonius significare voluit ? An
confîrmari hinc poterit nonnullorum suspicio , quod in bibliothe-
cam veterem Nie. Antonii quaédam supposititia irrepserint ? Idem
Felix inter alia Iuliani opera recenset librum Sententiarum ex decade
psalmorum B. Augustini breuiter , summatimque collection . '
C A P V T L X V I I . 56$
Obscura sententia , ait Nic. Antonius, nisi decadem tantum primam
I psalmorum innuere voluerit. Fortasse praestiterit legere ex deca-
dibus : nam Augustinus in plures Decades psalmorum interpreta-
tionem diuisit . Bayerii coniectura de peculiari psalterio Augustini
pro Monicae matris vsu , inter supposititia, aut dubia sancti docto-
ris opera reposito , minus idonea e st. De Augustinianis psalmorum
decadibus sermo redibit in notis ad epist. Isidori ad Braulionem.
33. Verum de Iuliani Sententiis, quales fuerint, indicium ferri
nequit , quippe quum non extent : ac solum obseruare placet,
potuisse Petrum Lombardum ex Iuliani hoc opere valde proficere,
si ad manus illi fuisset, quum ex Augustino prae ceteris Sententias
suas contexuerit . De aliis autem Sententiis Isidori , et Taionis,
sed Isidori praecipue , adhuc quaestio superest , an ex eis ita Petrus
Lombardus profecerit , vt plagii argui possit . De sex libris
Sententiarum S. Bruno nis Astensis, qui olim S. Brunoni Carthusien-'
sium Fundatori tribuebantur , locus hie non est disserendi. : illi
enim solum versantur in ecclesiae figuris explicandis ex sacrarum
literarum testimoniis. Quum Petrus Lombardus sibi proposuerit
ex diuersis Patrum libris sententias theologicas in vnum corpus
colligere, nihil mirum videri debet, si quaedam ad Isidori exem-
plum expresserit . Sic etiam a nonnullis arguitur, plura sumpsisse
ex Ioannis Damasceni libris de orthodoxa fide , atque ex praeceptoris
sui Petri Abaelardi scriptis , praesertim ex libris quinque theologiae
christianae, et ex libro Sententiarum Sic, et Non , siue Introduction
I • ne ad theologiam . Neque praeteriri debet Hugo de S. Victore,
qui anno 1 1 4 0 ., vel 114 2 . obiit : cuius tertio tomo operum
extat Summa Sententiarum , siue eruditionis theologicae , septem
tractatibus satis opportuno ordine comprehensa . Nonnulli addunt,
Petro Lombardo praeluxisse Magistrum Bandinum in Summa theot
logica , siue Sententiarum theologicarum libris iv. , editis deinde
Viennae 15 19 . Sed alii contra contendunt, Bandini opus epitomen
quamdam videri Sententiarum Petri Lombardi. Hugo Mathoud Congregations
S. Mauri , qui anno 16 5 1 . typis fommisit Roberti Pulli
Cardinalis Sententiarum libros octo , et Petri Pictauiensis Sententiarum
libros quinque , contendit , Robertum istum Pullum,
anno circiter 1150 . vita functum , primum theologum scholasti-
cum fuisse.
alii aue tares
Sententiarum »