
spent inchoare
longam non li~
c e t .
apparatus edition
is s. Isidori.
ficentia , vel librorum copia, vel codicum mss. praestantia eximiae ,
nemo paulo eruditior ignorât ; sed maxime ex minoribus aliis qui-
busdam , quae •vix in hominum famam , cognitionemque peruenerunt.
Adeo nulla est, quae non rarum aliquid repraesentare, atque excellens
ad literatorum hominum •vtilitatem, et literarum incrementum possit.
7. Ita praeloquebatur Lazerus, quum Brunonis , quod d ix i,
commentarium e vetustis bibliothecae Collegii Romani membranis
in publicam lucem emitteret. Ac portenti quidem simile est, quot
mihi antiquissimi Isidori codices in Vrbis bibliothecis , sed maxime
in Vaticana occurrerint. Vtinam tantum mihi de me sperare li-
cuisset j vt eos omnes per otium cum operibus iam excusis conferre
vacaret. Sed quoniam , vt aiebat ille , bona male vsus sententia,
Vitae summa breuis spem nos vetat inchoare longam , festinandum
fu it , ne, quod aliis in Isidoro illustrando laborandbus contigit, mihi
etiam contingeret : qui dum omnia consectari, et complecti conati
su n t, nihil extricarunt. Eoque etiam magis maturandum fu it, quia
periculum erat, ne , si ego cessarem, non solum meae in Isidorum
lucubratiunculae , sed etiam aliorum labores , quos ab interim vin-
dicare in me suscepi, penitus euanescerent.
8. Igitur quum in singulis Isidori operibus recognoscendis an-
tiquissima, et praestantissima quaeque exemplaria sedulo peruoluta-
uerim , cetera in locis obscuris, et difficilibus consuluerim , quum
diligenter scripta omnia, quae nondum typis impressa sunt , et in
mss. codicibus Isidorum auctorem referurit, inuestigauerim , descri-
pserim, collegerim , opera ipsa iam édita non contemnendis auctariis
compleuerim : quum innumeros criticos coniecturarum , probabi-
lium , aduersariorum , commentariorum , annotationum auctores,
qui in antiquis qua sacris, qua profanis scriptoribus explicandis
cum laude versati, saepe Isidorum testem excitant, studiose perlu-
strauerim , tempus iam adesse ratus sum, quo immensam quamdam
rerum siluam , ac pene dixerim farraginem , certo ordine colloca-
rem, ac mea, alienaque, suis quaeque locis distribuèrent. Ita enim
statuo , quae ad Isidori explanationem, et emendationem pertinent,
ea omnia ab vno quamuis doctissimo homine vix , ac ne vix qui-
dem colligi posse : neque vero a multis, nisi Vnus aliquis priuatas
suas opes palam depromat, quibus alii al,ias, vt sese dabit occasio,
adiungant.
9. Quod vt commodius fiat, editionem omnium operum Isidori
adornare aggredior , in qua quum multa sint noua , turn nihil
eorum desideretur , quae in praecedentibus editionibus locum habue-
runt . Quisnam autem opportunus ordo in tanta rerum varietate
adhiberi poterit ? Quibus vinculis tam disparata membra colltga-
buntur? Dicam in Prolegomenam fine, quid in operum Isidori, ad-
iunctarumque notationum ordinanda editione obseruandum s i t :
nunc in Prolegomenis quid agendum s i t , paucis exponam.
10. Vetera monumenta, quae ad Isidorum propius accedunt,
deque eius vita, gestis , obitu sermonem habent, accurate descripta
exhibebo,ad codices mss. recognita, et obseruationibus illustrata.
Haec fundum ad seriem vitae S. Isidori texendam praestabunt.
Turn de multis rerum capitibus,quae iam pridem in controuersiam
vocata su n t, peculiares disquisitio.nes institftam . Agam deinde de
Isidori doctrina , auctoritate, laudibus. Editiones operum distinctius
commemorabo , adiunctis etiam editorum praefationibus, atque ipsis
adeo epistolis dedicatoriis . Conatus aliorum ad nouam editionem
pfocurandam, coplas praeterea, quas in earn rem apparauerant, sin-
gillatim exponam.
1 1 . Turn ad Isidori opera enumeranda, et vera a falsis distin-
guenda pergam , praemissis antiquis eiuscemodi operum catalogis.
De singulis seorsum disputabojet quaenam ab aliis separata, typis
excusa prodierint , admonebo , nihilque etiam haruin'peculiarum
editionum a praesenti v tab sit, operant dabo. Postremo veterum librorum
mss., quibus adiutus sum, recensionem adornabo non per-
functoriam , et quae fortasse vtilis esse possit ad histpriam literariairi
quibusdam in partibus illustrandam .
C A P V T I I .
jRegulae S. Leandri ad Florentinam sororem caput vltimum, in quo
de patria, parentibus, et fratribus S. Isidori agitur, cum
exemplaribus editis, et mss. gothicis collatum .
I
1. ,, A am ad portum nauem orationis dirigimus , et ,' emenso
dictorum pelago,in litore quiescendi anchoram ponimus : flatu ta-
men charitatis tuae iterum in fluctibus verborum reuehor. Te quaequae
multa no-
ua compUctc—
tur .
Prolegomenon
methodus >
et diuisw •
S .Leander soro*
rem hortaiur ad
perseuerantiam.