
tentarat Pellizerius iis rationibus, quibus chronicon eidem Isidoro
abiudicare conatur, vt cap. 77. dixi . Et quod attinet quidem ad
historiam gothorum, ex ipso prologo chronicorum Pelagii Ouetensis,
quem alioquin pro se Pellizerius profert, Isidori Hispalensis opus esse
constat : Et beatm lsidorus, de quo nunc Legionensis gaudet ecclesla, de
regibus gothorum a primo Athanarico vsque ad chatholicum regem
Wamhanem regem gothorum sprout p o tu it , plenissime scrip s i t . Errat
quidem auctor prologi, quod continuationem historiae Isidori ad
Wambanem vsque Isidoro quoque adiudicat. Simili errore Alphon-
sus III. rex Magnus in epistola , qua chronicon suum Sebastiano
mittit, siue quiuis alius sit auctor : Et quia gothorum chronica vsque
ad tempora gloriosi IVambani regis lsidorus Hispalensis sedis
episcopus plenissime edocuit, nos quaedam ex eo tempore , sicut ab
antiquis, et praedecessoribus nostris audiuimus, et ver a esse cogno-
bimus , ( pro cognouimus ) tibi breuiter indicabimus . Quae epistola
édita fuit ab ipso Iosepho Pellizerio injtio Chronici Dulci-
dii Salmanticensis.
2. Ea opera , quae appendicibus aliorum auctorum aucta sunt,
interdum in mss. codicibus vni tantum primo auctori ascribuntur,
interdum vero soli continuatori. Hinc frequens in nominibus auctorum
designandis occasio erroris. In hoc ipso libro 3 quem prae
manibus habemus , idem est error monachi scriptoris Chronici,
quod Exiliense vocatur, seculo x i.,q u i Isidoro ita historiam gothorum
, vandalorum, et sueuorum tribu i t , vt eidem narrationem de
• Pauli aduersus Wambam rebellione, quae a Iuliano Toletano com-
posita longe post Isidorum fu it, eidem Isidoro ascribat : Scripta
su n t, inquit, in libro B. Isidori , quern inter alios quatuordecim a se
editos, de vandalorum, et sueuorum , gothorumque gestis diligenter
composait. Sed quum non solum Alfonsus rex Magnus, et auctor
chronici Exiliensis , sed auctor quoque prologi chronicorum Pelagii
Ouetensis historiam gothorum Isidoro attribuant, Pellizerius parum
sibi constat, qui auctorem prologi hac in parte errare putans, eius
testimonium arripit , vt Isidoro non solum chronicum, sed etiam
historiam vandalorum, et sueuorum afciudicet : quia in eo prologo
legitur, Isidorum Pacensem ab Adam etc. et de Euandalis, et Alants
, siue et Sueuis hispanis regibus scripsisse . Quibus verbis historiam
quidem, quae extat, Isidori de vandalis,et sueuis fortasse inr
telligit: at #Alfonsus rex contra quum historiam gothorum Isidoro
asserit, historiam quoque vandalorum, et sueuorum intelligere vi-
detur : quae ita inter se connexae sunt, vt nonnulli eas tres hi-
storias vno nomine historiam de gothis olim etiam appellarint .
Errarunt autem Lucius Marinaeus , et Eisengreinius , qui historiam
Longobardorum ab Isidoro scriptam tradiderunt.
3. Suspicatur autem Pellizerius , historiam gothorum , quae Isidori
nomine inscribitur , esse opus, quod idem Isidorus laudat cap.
vlt. de vir. illustr. in Maximo Caesaraugustano : Scripsit et breui
stilo historiolam de i t s , quae temporibus gothorum in Hispaniis acta
su n t, historico , et composito sermone : qua ille opinione pseudo-
chronicon aliud Maximi seculo x v i i . confictum loco suo exturbare
conatus est. Sed et falsitas fictitii chronici Maximi satis per se per-
specta est, et historia gothorum ita Isidoro congruit, vt ad Maximum
trahi non possit. Maximus non multo post annum 610. vi-
uere desiit: Historia vero gothorum ad Suinthilanis tempora, siue
ad annum 621. eodem stilo progreditur .
4. Adde Braulionis verba , cuius auctoritas alibi iam contra
Pellizerium defensa e s t: De origine gothorum , et regno sueuorum ,
et etiam vandalorum historia librum vn um . Confert his Nie. Antonius
verba auctoris Historiae ex praefatione ad Sisenandum regem,
edita in Lucae Tudensis chronicis : Quia de origine Gothorum
hispanorum, ( sic coniunctim legendum ait ) Sueuorum , Vandalorum
, et Alanorum , et qualiter rexerunt Hispanias, tibi fie r i no-
titiam postulasti etc. Quae verba,si vere auctoris pnnii Historiae
gothorum essent, Braulioni quidem apprime consentirent: sed quum
petita sint ex Lucae Tudensis chronicorum systemate, in quo mul-
ta sunt interpolata, non validum inde argumentum exurgit , nisi
quod Tudensis auctorem historiae gothorum , vandalorum , et sueuorum
Isidorum credidit . Verum Braulionis sententia confirmatio-
ne non indiget Sic Ger. Io. Vossius de hist. lat. l .i . 2. c. 25. de
Isidoro : Condidit quoque historiam de origine gothorum, regno sueuorum
, et vandalorum, cuius operis meminit Braulio etc. Et de anno
obitus Isidori : Et ante memoratus Braulio , cui prae omnibus
fides haberi debet . Quin obstet silentium Udefonsi, qui alia Isidori
opera , praesertim historica, tacitus praeteriit.
5. Innocentius III. in epistola ad Petrum Compostellanum an-
Maximus Cae*
saraugustanus »
Braulionis au~
ctoritas •
Innocentius iff*