
notae margins
les •
nihil deest «
Alia opera.
Mansii indicium
.
var. lection•
ronymi de haeresibus, ex quo multa emendes in inqu'inatissima Parisiensi
eiusdem operis editione , quant primus curauit Claudius
Menardus .
14. Haec ex Zaccariae literis Mucciolus; qui praecerea notât,
in marginibus multa esse verba addita, a librario omissa, aut in-
dicantia , quid peculiare ibi agatur : libro 3. praemitti praefatio-
nem de quatuor sequentibus disciplinis, ec aliam praefatiunculam
libro 13-5 quae duae praefationes , quod sciamus , inquit , haud-
quaquam in editionibus occurrunt. Parum attente editiones Iegerat:
nam in vulgaris Etymologiarum editionibus obuiae sunt eiusmodi
praefatiunculae •
1 5. Mansium deceptum Mucciolus aduertit , quo'd in addit,
ad Bibl. med. Fabr. scripserit , deesse lib. 4. caput 13. De initio
medicinae : siquidem titulus huius vltimi capitis extat, et per er-
rorem librarii legitur , De initium medicinae : immo in ipsius capitis
margine dextro , et inferiore visuntur annotatiunculae , qua-
rum vltima verba sunt, Caruticum , Calasticum, Martiatu. Neque
ita facile iudicari potest, aliquid deesse .
1 6. Post Etymologias sequuntur in eodem codice Homiliae
nonnullae S. Augustini, et quaedam quaestiones de sacra Scriptura
per interrogationes , et responsiones , mutilae in fine . Initium :
Quia video , te de scripturis contendere velle etc. Inter anecdota
a Mucciolo editae sunt pag. 249. seqq.
17 . Pag. 287. Mucciolus profert indiculum * mss. codicum bibliothecae
Malatestiae , quern olim'Mansius confecerat . De hoc
codice notation e s t ,esse in eo quaedam A u g u s t in is e d apocrypha.
Addit Mansius -, Codex iste omnium , quotquot sunt, in hac bibliotheca
praestantissimus est, quum scripturam praeferat seculi ix ... •
Annotations habet nonnullas in margine additas manu paulo recen-
tior i, ac praesertim lib. 3 . , vbi duo leguntur Imperatorum const!-
tutiones , quarum priorem desumit auctor ex lib. 1. Constitutionum ■
Has leges nuspiam nactus sum. Affirmât Mucciolus pag. 143.5Addi-
tamenta, quae in editione Parisiensi 16.01. seorsum sunt excusa,
siue in marginibus, siue -in textu codicis omnia conspici, vt ta-
lentum etc. , mina etc. , obolus etc.
18. Discrepantiam scripturae celeberrimi Malatestii codicis
ab editione Matritensi tribus primis libris Zaccaria anuotauit >
alium codicem Malatestium recentiorem simul conférais. Hue us que,
inquit in fine 3. libri , contuli Matritensem editionem cum vtroque
codice Caesenatensi . Porro quum Caesena discedendum mihi esset,
ceteros libros confer endos reliqui cum editione Vene ta anni 1483.
Francisco Gualterio presbytero.
19. Contulit reipsa Gualterius vtrumque codicem Caesenatem,
et ex recentiori indiculum haereticorum S. Hieronymo tributum
excripsit, in cuius fine sic notatum inuenio : Franciscus Gualterius
sacerdos Caesenas excripsit idibus Septembris anno reparations hu-
manae 1753. Iam codex hic fecentior Malatesrius plut. xxi. n. 1.
seculi xi. hanc praefert inscriptionem : In nomine domini nostri
lesu Christi incipit Etymologiarum Isidori Spaliensis episcopi liber
primus . Sequitur, praetermissis epistolis vulgo editis , index ca-
pitum libri primi.
20. GLOSSARIVM : praeter plurium iam éditas in Glossarium
, quod Isidori nomine circumfertur , obseruationes, Zaccaria
pollicitus fuerat vberrimas Ioannis Salomonis Semleri notas , quas
ab auctore ad se missas anno 17 5 2 . testatur. Inuenio in schedis
Zaccarianis autographas has Semleri obseruationes cum literis ad
Marchionem .Maffeium mense martio anni 1752 . dads, quibus suas
animaduersiones typis edendas m itdt. Sed quum a Maffeio Sem-
lerus intellexisset, Zaccariam in nouam omnium Isidori operum
editionem incumbere, vitro assensus fuit , vt suae in glossarium
notae ad Zaccariam deferrentur : immo quasdam alias in Etymologiarum
libros obseruationes promisit , vt colligitur ex eiusdem
literis ad Maffeium mense augusto eiusdem anni 1732. scriptis .
Re vera adsunt etiam nonnullae Semleri animaduersiones in libros
Etymologiarum : sed tarn difficili charactere exaratae sunt notae in
glossarium , et in libros Etymologiarum , tot praeterea lituris in-
<punatae , vt non magna vtilitas inde sperari possit. Eempus, intuit
ipse , in altera ex epistolis ad Maffeium , impediebat , quomi-
nus iterum describi curare potuerim , licet liturarum multitudo id
fere efflagitaret.
Enimvero enitar , quantum potero , vt eruditis Semleri
lucubrationibus in Isidorum respublica literaria non omnino ca-
reat ■ Ipse titulum hunc apponi iusserat : Glossarium latinum, quod
Isidori nomine aliquoties est editum, varies doctissimorum hominum
praecipue Gual-
terii cura
Codex recentior
Malatestius •
Glossarium •
Semleri obset—
uationes •