
Prateolus Mar-
cossuls »
tfoqium Isidori»
et authentici duos edo libellos, velut nuncios , ac testes meae erga te
gratitudinis, ac beneuolentiae, quos editos antea non v idi. Reperi autem
eos in oodice vetusto Moguntiae, coninnctos antiquis Ammaiarii Treue-
rensis olim sub CAROLO Magno Archiepiscopi libris , quos de diuinis
composuit .officiis» Faxit Deus, vt iuxta Votum, et intentionem meant sic
exeant , vt et tibi sint grati, et cum fructu efficaciter admo'neant officii
sui Episcopos, et presbyteros nostros, et nouarum quoque sectarum duces
, ac propugnatores ab impiis coeptis reuocent, atque a Barbarica contra
vetusta sacra, et antiquas Ecclesiae ceremonias gigantomachia salubri-
ter deterreant, et auertant . Quod praestare dignetur is, a quo est omne
datum optimum , et omne donum perfectum . Bene Vale . Ex Dresda Mis-
niae ad Albim. 1 1 1 . Calendas Ianuarias . Anno Domini m . d .x x x i i i i .
6. Multi exinde Cochlei editionem recudi curarunt , veluti
denuo correctam, et ad mss. exemplaria castigatam : de quo tarnen
dubitari potest, an ex biblfopolarum fraude sic adiectum . Prateolus
Marcossius nonnihil videtur fecisse in procuranda hac edi-
done , cuius titulum subiicio : De examine eorum , qui sacris or-
dinibus initiantur, dialogue non solum sacerdotibus, sed etiam omnibus
christianis perutilis, et necessarius , am tore Fratre Francisco Po-
nissono . Cui subiecti sunt vere aurei illi Beati Isidori Hispaniensis
quondam archiepiscopi de origine officiorum ecclesiasticorum libri
duo , ante nongentos annos ab eo editi , et nunc ex vetusto codice
in lucem restituti, et ad vnguem mendis repurgati per Gabrielem
Prateolum Marcossium . Parisiis apud Gulielmum Cauellat 156 1 .
In forma minori. Prateolus Marcossius in epistola nuncupatoria
data Parisiis ex gymnasio Becodiano 8. idus decembris 1560. lau-
dat primum Francisci Ponissoni opusculum .
7. Deinde de Isidoro nostro haec addit: l l l i quoque in tuam,
piorumque omnium gratiam, infinitis erroribus per nos prius expur-
gatos subiiciendos curauimus vere aureos illos Beati Isidori Hispaniensis
quondam archiepiscopi de origine officiorum libellos : nempe
quos non minus huic nostrae aetati , quam priori, ad doctrinam ec-
clesiasticam condiscendam necessarios censeremus. Quos sane quum
partim ex sua ipsorum digniiate, et excellentia, partim ex Ioannis
Cochlei, viri vtique et integerrimi, et doctissimi epistolari accessions
, limini operis apposita, satis commendatos intelligerem , de illis
aliud indicium ferre noluimus . Hos itaque omnes libellos per nos
ad vnguem repurgatos, et suae pristinae integritati restitutes etc.
8. At vero si ex operis titulo argumentum editi0 mendosa > sumere vejimus,
fC A P V T LX IX . 583
corruptam editiötiem Cochlei , non correctam, censebimus . Ita
enim titulus pag. 5 6. ex Cochleo describitur : Beati Isidori, Hispa-
lensis quondam archiepiscopi , de origine officiorum ecclesiasticorum
libri duo ante annos Domini quadringentos ab eo editi , et nunc
ex vetusto codice in lucem restituti . In fronte editionis Cochlei
legitur ante annos d. cccc. hoc est , ante annos nongentos , non ,
ante annos Domini quadringentos . In editione Prateoli post extrema
verba editionis Cochlei traderent Spiritum sanctum adduntur
duo capita, De sufragiis ecclesiae , et Quorum suffiragia prosunt :
quae in tabula capitum non sunt indicata , ac fortasse desumpta
sunt ex alia Parisiensi editione anni 1 5 3 9 ., de qua mox dicam .
9. Alias librorum de officiis edidones Fabricius recenset, vide- al!ae eittioon
licet ex Cochleo Parisiis apud Viuantium Gautherot 1542. forma
minore, et 1564. in 8., et in Orthodoxographis Basil. 1569. fol. ;
atque in Melch. Hittorpii sylloge scriptorum de catholicis ecclesiae
officiis Coloniae 1368. fo b , vbi desunt duo postrema libri
secundi capita De suffragiis ecclesiae, et Quorum suffiragia prosunt:
atque eorum loco legitur clausula : Haec sunt pauca ex multis etc.;
vti in editione Grialii . Duo autem ilia capita deesse quoque
in Cochlei editione iam ante monui . Extant etiam hi duo Officiorum
libri in Sylloge Romana scriptorum de officiis ecclesiasticis
1591 . fob , Parisiis 1610. fob-, et in Bibliotheca Patrum Parisiis
1644. tom. 1 0 . , et in Auctario 1624. Addit Fabricius : Extat
et in Actis Sanctorum tom. i . aprilis pag. 345. ; quod , vt opinor,
contra auctoris mentem in hunc locum intrusum est : quern erro-
rem Rodriguezius tom. 2. Bibb Hisp. pag.3 3 5. incaute transcripsit.
Libri duo de officiis ecclesiasticis neque in Actis Sanctorum sunt,
neque vlla excogitari potest ratio, cur esse deberent. Paulo ante
num. 7. Fabricius de lamento poenitentiae obseruarat, conferendum
Lucam Tudensem in Isidori vita cap.6. tom.1. Act. Sanct. aprilis 3.
Pag- 3 4 °- seil- Lamentum quidem poenitentiae in Actis Sanctorum
extat : ac fortasse nota de hoc opusculo ad libros de officiis
praepostere translata est.
10. Omissa est a Fabricio editio anni 15 d l . , quam descripsi, «
et a lia , quae extat Romae in bibliotheca A'lexandrina , repetita
ex editione Cochlei in 24. Parisiis 1539. apud Io. Foucherium
sub scuto Florentiae via ad D. Iacobum . Post verba traderent Spi