
ici um"n ab en
praescripta .
Testtim Cire um.'
cisionis*
locuplelauit. Quisnam, rogo, eorum monasteriorum omnia nomina
vnquam expressit?
15. Aliud argumentum Hernandezius petit ex ieiuniis in régula
monachorum cap. 1 1 . , et 12. editionis Holstenii praescriptis,
quae toto caelo , inquit , distant ab eis , quae Isidorus cap. 38.
seqq. lib. 1. de eccles. offic. describit. Aduertendum tamen est,
ieiunia in régula pro monachis praescribi, in libro de offic. eccl'es.
pro omnibus christianis . De primo igitur ieiunio , quod est ieiu-
nium quadragesimale, Isidorus agit cap.37. lib .i. de offic. eccles.,
et in Régula cap. xi. ait : Primum ieiunium quadragesimae quotidianum
, in quo maior abstinentiae obseruantia manebit in mona-
chis etc. Secundum ieiunium explicat Isidorus cit. cap. 3 3. lib. 1.
de offic. , quod iuxta ccmones , inquit , alia die post pentecostem
inchoatur . In Régula vero cap. cit. xi. distinctius idem ieiunium
exponit : Secundum ieiunium interdiunum post pentecostem alia die
inchoatum vsque ad aequinoctium autumnale protenditur ternis scilicet
diebus per singular hebdomadas . Vbi vides , prima verba
ex libro de officiis videri petita . Tertium ieiunium Isidorus cap.39.
lib. 1. de offic. statuit octauo kalfcnd, octobr., quod vocatur ieiunium
septimi mensis : quartum deinde ieiunium collocat kalend.
nouembr. In régula haec duo ieiunia coniunguntur, et continuant
®: : nam cit. cap. xi. Tertium sequitur quotidianum ieiunium
ab octauo kalend. octobris vsque ad natalem Dominicum •, in quo
quotidiana ieiunia nequaquam soluuntur . Scilicet apud eos mo-
nachos , quos Isidorus instituebat .
16. Maior superest difficultas de ieiunio quarto praescripto
■ cit. cap. xi. regulae : Çuartum item quotidianum ieiunium post diem
Circumcisionis exoritur , peragiturque vsque ad solemnid paschae.
Nimirum hoc quartum monasticum ieiunium continuabatur cum
primo quadragesimae ieiunio : quo quadragesimae tempore non
solum a prandiis , sed etiam a vino , et oleo abstinebant . Illud
vero cum Isidori doctrina non cohaeret , quod hoc quartum ieiunium
inchoetur post diem Circumcisionis : nam ipse cap. 4 1 . lib. 1.
de offic. ieiunium kalendarum ianuariarum propter errorem genti-
litatis instituisse ecclesiam affirmât: quod etiam can. 10. concilii iv.
Toletani, cui Isidorus anno 633. praefuit, praescribitur. Initium
igitur quarti ieiunii kalendis ianuarii collocari debuisset . Quid,
quod ,
quod , vt Hernandezius aduertit, festum Circumcisionis ab ïsidoro
nunquam commemoratum fuit , quum non nisi post eius obitum
ecclesia hispana huiusmodi festum agere coeperit % Neque vllum
monumentum de hoc festo vetustius extat lege xi. tit. 1. lib. 2.
legum Wisigothorum anno circiter 650. régnante Reccesuintho.
17 . Fateor , hoc loco aliquam interpolationem necessarian! luancUnam. «r.
videri : sed quae ex auctoris mente quodammodo processerit. pcr,t'
Nam Isidorus initium quarti monastici ieiunii a kalendis ianuariis
sumpsit , quia eo die solemne erat pro omnibus institutum ieiunium
. Statim autem, ac Circumcisionis festum in Hispania cele-
brari coepit , iam contraria ratio suasit , vt monachi ieiunium
quartum post diem festum Circumcisionis, non ipso die, inchoarent.
Quum ergo régula ad exactam obseruantiam in monachorum ma-
nibus esset, aut etiam palam praelegi deberet, ne expressum initium
ieiunii kalendis ianuariis confusionem pareret, subrogata sunt verba
post diem Circumcisionis . Siquis tamen suinmo iure agere velit, potent
etiam sustinere, Isidori haec ipsa verba esse , et duce quidem
grauissimo viro Lesleo in not. ad Missale Mozarabicum p.49 2 . , qui
ex régula Isidori• colligit, ante huius obitum solemnitatem Circumcisionis
celebrari coepisse : quae circa medium seculi vn. legibus
Wisigothorum inter praecipuas festiuitates, quibus etiam forum va-
cabat, relata est . N ega t, ante hanc epocham facile inueniri posse
certum aliquod huius festiuitatis testimonium , quae ex Hispania
breui in Galliam, inde in Germaniam propagata e s t .
18. Hactenus contuli ieiunia, in libris de officiis eccles. stabilita, wri«««®.
cum ieiuniis regulae monachorum editionis regiae Matritensis. Plarium •
In editione Holstenii caput xi. est De feriis,ét caput xn. De ieiuniis.
Omissis aliis varietatibus, quae nihil ad rem pertinent, et librariis
tribuendae sunt, Holstenius post verba , interrumpuntur ieiunia ,
interserit haec , in editione Matritensi omissa : Si tamen non fue-
rint generalia . Caput De ieiuniis in vtraque editione consonat,
neque vlla in sententia differt . Quum ergo régula de ieiuniis
in editione Matritensi exposita Isidorum auctorem habere possit,
hoc ipsum de eadem régula in editione Holstenii dicendum : siqui-
dem pauca ilia verba addita , si tamen non fuerint generalia,
nullam prae se ferunt difficultatem . Ac fortasse explications gratia
posteriori tempore in aliquo monasterio , in quo ea vigeret regu-
Tom.I. Hh hh