
Etymologîa
commendatae «
Postcrioribus se~
cuits corruptae »
auctores vero simile est respexisse. Vtrumque hoc genus in Isido-
rianis Etymologiis reperitur . Docet autem ipse Isidorus lib. it.
Etymol. cap. 2 9 . , quod non omnia, nomina a veteribus secundum
naturam imposita sunt, sed quaedam et secundum placitum . . .
H inc e s t, quod omnium nominum etymologiae non reperiuntur : quia
quaedam nan secundum qualitatem ', qua genita sunt, sed iuxta ar-
bitrium humanae voluntatis vocabula acceperunt.
3. Propterea origines verborum ita difficile est innenire , vt
Aegidius Menagius in epistola nuncupatoria Originum linguae gal-
licae asseruerit , nullum hucusque , quantumuis praestantissimae
siue in antiquis , siue in recentioribus famae enarratorem acu rem
tetigisse . Confirmât nihilominus Nie. Antonius, opus Etymologi-
cu-in, quale ab Isidoro prodiit , post extincta ilia vete.ris , ac flo-
rentis philologiae lumina, nec seculo eius , sec posterioribus aliis,
Beda etiam incluso , qui Encyclopaediae operà'm dédit , sperari
potuisse . Neque enim Isidoriani , hoc est , semibarbari temporis
Etvmologicon hocce videtur opus, sed plane miraculo comparan-
dum , praecipue in sacro homine , atque studio pietatis , et ge-
rendo pro dignitate muneri ysque adeo intento . Barthius quamuis
perpetuum Seruii excriptorem ad lib. 6. Theb. v. 241. Isidorum vo-
cet , tamen ad lib. 12. v. 812. asserit , eum suo aeuo encyclopae-
diam prope integram complexum : quo satis innuit, multa Isidorum
comprehendisse, de quibus ne cogitarat quidem Seruius.
4. Animaduertit etiam Nie. Antonius , cuiuscumque aetatis
lectores in hoclsidoriano opéré plus forsitan, quam in quibusuis aliis,
sibi licere existimasse , atque orae libri , quem vt cornucopiam ,
aut compendium certe omnium librorum e manibus elabi vix sine-
bant, obuia quaeque hinc inde affixisse , quibus excriptores seducti
fuerint, vt marginales interdum ineptas notas in textum intruserint.
Neque vero Isidorus reprehendendus e s t, si aliquando ex ingenio
suo ad verisimile respiciens, etymologias quasdam , vt multi alii
veteres , confinxerit. Secus e quidem, ait Turnebus lib. 2 6. Aduers.
cap. 2 2 . , quam quisquam-putaret, Isidorus quaedam enarrat , nec
tamen inerudite, nec inscite . Magnum vero pretium his Etymolo-
giarum libris accedit, quod ex eis plurima obscura clarorum scri-
ptorum loca illustrantur , vt ex eodem Turnebo colligitur lib. 6-
Aduers. cap. 19. , lib. xi. cap, 5 . , et lib. 30. cap. y.
C A P V T X L IX . 4 1 1
Christianus Becmannus, qui De originibus latinae linguae iudhium Ze?-
satis accurate scrlpsit, librumque anno 1608. publicauit , fatetur,
abusum esse quemdam in hac Etymologica arte , sed contendit,
non propterea earn contemnendam . Ita in praefatione de propria
sbnificatione verborum pag. 15 8. disserit ■ : Valla inquit lib. 7.
Elegant, cap. 37. , et vna alii : Nihil habet magis ridiculum haec,
qua de loquimur, scientia, quam etymologiam . Itaque tanti non fiat,
quasi inde proprietas eximatur . Responsio in promptu est per distin-
ctionem : Valla loquitur non de omni , nec de sana , -.et vera ety-
mologia : alioquin esset sibimet ipse contrarius, saepe^ enim in sex
libris Elegantiarum , et contra Antonium Raudensem nititur etymis :
verum de facetis allusionibus , itemque ridiculis , et ineptis saepe
alliterationibus, quas ex ignorantia in primis linguarum natas li-
benter ipsis awetoribus relinquimus , et , vbi serii , auersamur .
Quales apud Varronem , dum omnia e latinis infeliciter trahit, Isidorum
episcopum Hispalensem , Pet rum Lombardum, Durandum , Za-
chariam Chrysopolitanum , Iacobum de Voragine , Accursium apud
Iureconsultos , et similes nonnunquam occurrunt.
6. Exempla profert in pascha a rracyti , diabolus a duobus „nue-atwncs ri-
bolis, locusta, quia longa pedibus , sicut hasta , Donatus , quasi •
a Deo natus, Marcellus , quasi arcens malum, vel maria percel-
lens : Fabianus , quasi fabricanus , fabricans beatitudinem : Se-
bastianus, quasi sequens -beatitudinem , et quia astin est ciuitas,
et aria sursum j Euphemla , quasi bona femina, aut suauis sono-
ritas : Colossus, quasi colens ossa: Examen ab ó|j,et aam , quod
quidam Zachaeus Faber confinxit, vt vitium , quod in versu com-
miserat, correpto a in. examen, sanaret. Sed posito , pergit Becmannus,
non tamen concesso , quod Valla,, et aliquot alii omnem plane
etymologiam vocent ridiculam : quid tuM postea ? Vna , et altera,
et tertia, immo et quart a hirundo non facit ver . Quod autem
idèm Becmannus pag. 146. Varronem , Festum , et Isidorum ita
inter se committit, vt d ica t, Isidorum quandoque nil nisi nugas
aoere , et risum lectori mouere, non satis aduertit , illas ipsas,
quas v o ca t, Isidori nugas ex Varrone , aut aliis magni nominis
antiquis scriptoribus esse desumptas. Fabricius in bibliotheca medii
aeui verbo Isidorus ita eum defendit : Grammaticus necessarius iu-
dicio etiam eorum , qui illï detrahunt . . . In notatione originis
F f f 2