
ritum sanctum dicere de Pâtre pracedere , hoc quia videretur esse
blasphemum , quoniam duorum profiteretur esse pater, id est, F ilii,
et Spiritus sancti, hanc quoque blasphemiam propellendam decernentes
ecclesiae doctores, superaddidere symbolo , Spiritum sanctum de Filio
quoque procedere -, ne si de Pâtre tantum procèdent diceretur , pu-
taretur Filius , nec diceretur Spiritus Filii .
ob isidoro com- 1 6. Auctoritate Isidori, et Toletanorum conciliorum compressi
i>r«s;. ariani, aliiue graeci in Hispania degentes, controuersiam de pro-
cessione Spiritus sancti, additioneue Filioque vlterius non videntur
promouisse . Consuetudo vero ilia legendi , canendiue symboli
Constantinopolitani cum additione Filioque ecclesiis Hispaniae,
et Galliae gothicae communis, procedente tempore in aliis Galliae,
et imperii Gallo-germanici partibus propagata fuit , praesertim
Carolo Mdguo împerante , cuius ditioni nonnulla quoque Hispaniae
pars subiacebat,. Anno igitur 809. Ioannes quidam monachus Hie-
rosolymitanus eandem quaestionem commouit, aduersiis quern Con-
■ cilium Aquisgranense coactum fuit : legatio quoque ad Leonem III.
Pontificem missa, in qu a , stabilito dogmate de processione Spiritus
sancti , Pontifex approbare noluit consuetudinem symboli
in missarum solemniis cantandi, ac multo minus cum additione
Filioque : consiliumque exhibuit, vt paulatim , si fieri posset , ea
consuetudo aboleretur , vt ex Actis legationis constat apud Lab-
beum in collect. Concil. Verum eodem seculo vel a Nicolao I . ,
vel circa eius tempora ecclesia quoque Romana eandem recepit,
vt colligitur ex epistola Encyclica Photii contra Nicolaum .
forasse inter- 1 7- Perspicuum ex his est, epistolam ad Claudium censendam
relata epistola. spuriam non esse , quia in ea de processione ex Pâtre , et Filio ,
deque additione Filioque agitur . Non tarnen difficulter eredam ,
aliqua verba interpolata esse occasione controuersiae inter graecos,
et latinos. Epistola sic habet : Ideo quidam ex graecis latinos
proterue nituntur reprehendere , quod in professione sanctae fidei
deo corde , et ore decantent : Qui ex Pâtre , Filioque procedit :
quum in praedictis conciliis fuerit positum , Ex Pâtre procedit,
et sancta romana ecclesia ex Pâtre , Filioque Spiritum sanctum procedere
approbat , at que credit. Quae supradicta prohibitio etc. Su-
perflua videntur , et extra locum verba ilia, Et sancta romana - credit
, praesertim quia in epistola primum additio defenditur , tum
dogma confîrmatur. Haec igitur verba epistolae genuinae fortasse
addita sunt.
18. Nec grauiora alia sunt, quae Oudinus obiieit. Nam quod
in epistola ad Claudium garrulitatem nescio quam scholasticam
odoratur, alius grauitatem Isidorianam epistolam redolere facile re-
poueret. Verbum praelatus pro episcopo Isidoriani aeui esse ne-
g a t . Verum Isidorus , vt lib. 3. Sententiarum passim praepositos ,
praesules , rectores episcopos, aliosque sacerdotes v ocat, et lib. 2.
SynOnymorum caput integrum De praelatis, et subditis éxplanat,
vbi de cuiuslibet generis praepositis, et subditis sermonem liabet,
ita in hac epistola ait ceteris ecclesiae praelatis etc. ; quo scilicet
verbo intelligere solet Isidorus eos ,q u i auctoriratem habent prae-
cipiendi . Extat etiam Cypriani liber de simplicitate Praelatorum :
sed antiquus , verusque titulus est de vnitate ecclesiae.
1 9- Quod apud veteres altissimum sit de obedientia erga Ro-
manum Pontificem silentium , vt iactat Oudinus , a catholicis theo-
logis satis , superque refellitur . De veteris ecclesiae Hispanae ob-
seruantia erga Romanam Sedem luculenta extant monumenta :
de qua videri potest Collectio Concilior. Hisp. a Pueyo ad iuris
canonici formam digesta , cuius titulus 1. est, De Romano Pontifie e
in sex capita Bistinctus , titulus i l . , De sed'ts apostolicae vicariis ,
ac legatis, capitibus quatuor constans . In praefatione collectionis
genuinae canonum ecclesiae gothicae , Isidoro etiam antiquiore, ‘
nisi ipsum auctorem velis dicere , sic legimus apud Marcam De vet.
collect, canon., Ballerinios, et alios: Subiicientes etiam décréta prae-
sulum romanorum , in quibus pro culmine sedis apostolicae non impar
conciliorum extat auctoritas . Consonat Concilium Hispalense i l . ,
cui Isidorus praefuit, cap. 2. I lli triccnnalis obiectio silentium ponit :
hoc enim et secularium principum édicta praecipiunt, et praesulum
romanorum decreuit auctoritas. Burrielii epistolam cap. 40. latinam
fe c i, qua ille affirmât, ex veteri nostra collectione canonum eui-
dentissime comprobari hispanorum perpétuant erga Romanos Pon-
tifices obseruantiam, et obedientiam . Non omittam religiosissimi
tegis Sisebuti , qui ante Isidorum obiit , testimonium ex epistola
ad Adualuald um regem Longobardorum apud Florezium tom. 7.
Hisp. sacr. pag.321. seq. Doctor gentium current per Magistri vestigia
his verbis enunciat : Vnus Deus , vna fides , vnum baptisma.
Oudino rffspondetur
obedientia erga
Rom. Pontîjî—
cent
olim in Hispanic1
vigu.it •